1633
1. Adr: Benedictus Baazius – Aut: Fridericus Menius (Dissertatio philosophica, de principiis corporum naturalium intrinsecis. Quam /.../ praeside Benedicto Baazio, in Regia Livonum Academia, /.../ publice /.../ defendendam suscipit Ericus Bergius /.../ ad diem 29. Junii 1633 /.../ - Dorpati Livonorum, 1633: J.Pistorius)
UUB, SKB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Praestantissimo DN. praesidi de primis Corporum naturalium
principiis disserenti.
Hic est naturae processus, ut ordine fiant
Ex surculo frons, flos, pomum,
Est quoque naturae atque artis processus, ut ante
discat, docere qui cupit.
5 Id satis atque super Baazi cum feceris ante,
Praestare et hoc poteris quidem.
Tu Montane basi hac benedicta innitere tuto,
Erisque tutus ipsemet;
Qua nisus tuto te siste atque objice montem
10 Pugnae atque telis hostium.
Sic vestrum felix nomen, sic magnus uterque
Erit, nec esse desinet.
benevolentiae ergo adijcere voluit
Hist. et Antiq. P. P.
2. Adr: Benedictus Baazius – Aut: Petrus Andreae (cf. 1) UUB, SKB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Tricol. Alcaicum.
Vt fiat unquam de nihilo vigens
Quoddam, suum quodvis creatum,
principium tenet atque poscit.
5 Hinc rite naturalia quaelibet,
Primordium, causamque venarier
Suam, quis est qui denegabit?
Principijs generata constant.
Vnum tamen stat principium prius,
10 Est id DEus, solus, bonus, unicus,
Potente qui virtute cuncta,
Ex nihilo sapiens creavit:
Natura, vt ergo haec omnia, quae facit,
Defende Bazi; principium prius
15 Vt unicum tuto reportes,
Quod Deus est hominum creator.
Eteostichon.
Complectens Annum, Mensem, Diem, Locum et Personam:
VIgIntI nonos VbI SoL IVnI eDeret ortVs,
PraesIDeat Dorptae BazIVs arte soLers.[1]
fraterni amoris Vinculo lubens
supposuit
3. Adr: Benedictus Baazius – Aut: Andreas Virginius (Carmina gratulatoria virtuti et honori Dn. Benedicti Baazii Sveci cum in /…/ Regia Livonum, quae est Dorpati, Academia /…/ Decano facultatis philosophicae /…/ Michaele Savonio log. et ethices professore publico, summi gradus in philosophia titulis ornaretur die 4. Martii anno 1633. Ab amicis scripta. – Dorpati Livonorum, 1633: J.Pistorius)
UUB, SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Fortunis gaudere novis, et honore BONORVM,
votaque pro doctis publica ferre, pium est.
Ergo animi nostri tibi signa placere, Deoque
grata fore, ex calida sunt quia mente, puto.
5 Viva habitet sub te CHRISTVS sapientia PATRIS;
hic Benedictus sis: sis Benedictus ibi.
Caetera sunt mundi: et mundo pereunte peribunt:
Prosit honos pura et mente timeto Deum.
Honoris et benevolentiae ergo
l. mque f.
D. et Profess. primarius
4. Adr: Benedictus Baazius – Aut: Henricus Oldenburgius (cf. 3)
UUB, SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Corpus umbrosam veluti relinquit
Solis a claro nebulam nitore;
Illius quamvis modulum prehendit
Acer ocellus.
5 Et velut nemo poterit notare
Quamvis advertet, studioque servet,
Laeta ut in campis riguis per imbrem
Gramina surgant.
Sic quoque immenso studio excolentes
10 Seduloque ac assiduo labore,
Vnica fructum haud facile prehendunt
Jugiter hora.
Namque longorum precio laborum
Artium insignes habitus parantur,
15 Et solum claris studio ac labore
Dantur honores.
Tu quidem maestus studiorum iniqua
Saepe conquestus tibi, mole pressus.
Te tuo nullum vigili ex labore
20 Carpere fructum.
Jam vides tandem tacito quid aevo
Ex fatigato veniat labore,
Ultima tandem quid honorum ab illo
Pullulet hora.
25 Gaudio laetus tua corda pleno
Recrea, fructus merito petitos
Rite cognosces, bene conferendo
Vltima primis.
Gratulor vota haec tibi laeta jungent,
30 Vtque felices tibi sint humores
Opto, quod faxit superi benignus
Honoris et amoris ergo
conscriptum a
Oratoriae et Poëticae facultatis
Professore publico
5. Adr: Benedictus Baazius – Aut: Petrus Turdinus (cf. 3) UUB, SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Nox erat et coelo fulgebat luna sereno
Inter minora sydera:
Qua tu perbelle rimatus flumina sacra,
5 Hinc nec diva tibi mortalia munera Juno
Dabit, vel alma Cypria:
Vivae sed potius Pallas diademate Lauri
Ligabit ambo tempora.
Hunc Deus in coelis fortunet ab axe conatum,
10 Tangas ut alta sydera.
Semina millecuplos charitum quoque sparsa Lyceo
Fructus per almo proferant.
Hocce meum votum confirmet et augeat ipse
Trinus Deus ter maximus.
6. Adr: Benedictus Baazius – Aut: Nicolaus Olai (cf. 3)UUB, SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Pomposis sponsus sibi sumptibus eligit almam
Sponsam, qua seros transigat ille dies.
Sponsam blandidulis sponsus seclusit in ulnis,
Vt liciti videat pignora pulchra tori.
5 Sic non permagno sine sumptu, nec sine nisu
Nympham multijugo, jungis honore tibi,
Pallada delegeras prae multis omnibus unam,
Hacce diu vigeas, haec tua sponsa manet
Hanc niveo Baazi fers in gremio, pie, nympham,
10 Virtutis videas pignora pulchra tuae.
Perge tuam Baazi costam venerarier unam
Haec tibi, quae mavis, dona venusta dabit.
7. Adr: Benedictus Baazius – Aut: Ioannes Raulinius (cf. 3) UUB, SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
diaeque mentis ardor,
in artibusque fervor
augustus usque suavem
5 honoris exit arcem,
salutis intrat axem.
Cur sunt ii beati,
a candidis amati,
ipsis diisque grati,
10 qui Palladem decenter
colunt, eam verentur,
vivuntque continenter.
Hos inter unus omnes
virtutis ecce laudes
15 sectatus est perennes,
Vir moribus modestus,
et arte vir venustus,
vitaque vir honestus
20 sublimis ac serenae,
subtilis ac amoenae,
qui munus obtinebit.
MAGISTER hinc vigebit.
Cohors venito vatum
25 divina, funde votum,
carmen canendo charum.
Beeris, augearis
virtute, proveharis
Lauro, rosa feraris.
30 Nobis, Deo, juventae,
ut sint tuae camaenae
nostrae vovent avenae:
Nos te virum canamus,
Deus tibi sit almus,
35 et te colat juventus.
Precatio D. Baazii pro Magisterio
Messia, merces mea, mens, meritumve, merumque
Mel, maestis, membris mira medulla meis.
Mordacis, malim, morsus, moderere, Megaerae,
Morbifico medica, mi, medeare manu,
40 Myriades multasque meum, mi mitte malorum,
Mecoenas, monitis morigerus maneam.
Mi mediis, merso, morbis medicina manebis,
mente mea mediter mune<r>a magna magis.
Musarum modo mellite melina Magistrum
45 me modulans memoret mirifica methodo.
Mundipotens, molem minuas mihi, magne, Magistro
Maturo, mentis, mi, miseresce meae.
Multigenisque modis munito, Magne, Minervam
magnanimo modicam Marte, Monarcha, meam.
Votum
50 Te Deus arte gravem Calabaeos servet in annos,
Funera post vireas detque suprema Deus.
Sis felix BAAZI, quo vix felicior alter,
Lucida quo Patrij gemma vocere soli.
Pieridum claro clarus fulgebis in horto,
55 Hic, et in ignicomo sidere dona feres.
Debiti honoris ergo fudit
8. Adr: Benedictus Baazius – Aut: Christophorus Füreccherus (cf. 3)
UUB, SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Fit, queritur Bacchus, nostris injuria festis,
Dum peragit ritus docta Camaena sacros.
Sed, quorum Christi mentes Amor occupat ardens,
Bacche, queunt festos haud celebrare tuos.
5 Quisquis enim Christi quid agat succensus amore,
Hoc actum absurde nemo probare valet.
Hunc ubi, mi Benedicte, animo persentis, honorem
Solius in Iovae fac quoque vergat opus.
Philosophum te divinum sic esse fatebor,
10 Quamque Sophista mihi major ut omnis eris.
Honoris e. f.
Semgal.
9. Adr: Benedictus Baazius – Aut: Ericus Bergius (cf. 3) UUB, SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Fonte Caballino cum non mea labra rigarim:
Deficit hic carmen, quo tibi digna canam.
Vt noris, BAZI, junctim requievimus ambo,
Iure sodalitii sic mihi junctus eras.
5 Non potui, duxique nefas desistere caeptis,
Cum subeant Musae pectora saepe tuae.
Te Sophiae studium, semper sub nocte silenti,
Artibus assiduis, sollicitare solet.
Indolis eximiae juvenis sic lacte thaliae
10 Imbutus, docti nomen et omen habes.
ETEOSTICHON.
Annum, diem, Mensem, Locum et personam complectens.
PVrpVreIs sertIs, BAZI, MartI tIbI qVarto,
DorpatI, egregIVs, ConferebatVr honos.[2]
Moris et amoris ergo deproperabat
10. Adr: Benedictus Baazius – Aut: Olaus Jonae Chrisnerus (cf. 3)
UUB, SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Nunc florent Musae, cultori praemia digna
Dant, quod perdoctus BAAZIVS ipse docet.
Virtutum vario dotatus munere, laurum
Namque Magisterii, nomen et omen habet.
5 Accipe parva, datus titulus tibi prosit honori,
Hoc studium et sudor promeruere decus.
Ut vigeat vireat nomen per Nestoris annos,
Hoc vere Dominum, pectore et ore precor.
Non tam moris quam honoris et piae
congratulationis ergo fautoris suo cer-
tissimo tenui modulamine officiose
cecinit
S. Smal.
11. Adr: Petrus Goetschenius – Aut: Johannes Caspari Merclinus (Χριστογνωσία, carmine Graeco descripta, et publice, cum ad professionem Graecarum literarum obeundam introducetur, in Athenaeo majori, quod est Dorpati Livonum, mense Septembri, anno aerae salutiferae 1632. pronunciata, a Petro Goetschenio, SS. Theologiae licentiato. – <Dorpati>, 27.3.1633: J.Pistorius) EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Gratius ex ipso si quando dulcia fonte
Quam fluviis bibimus Nympharum munera sicci;
Graeca jubet merito Venusinus carmina Vates
Assidua Musis cura miscere Latinis.
5 Quicquid enim doctus Romanae gentis acervus
Laude canit dignum, Marti debetur Achivo.
Ex hoc rite Pater Vatum celebratur Homerus,
Splendida quod Latiae sua proelia commodat arti.
Non igitur vanam, GOETSCHENI, sumis opellam,
10 Occultas monstrans Graecorum dogmate Syrtes.
Vt tibi proficuum, tenerisque receperis usum
Pieridum famulis, sinceris expeto votis.
P. L.
12. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Andreas Virginius (Academicorum Dorpatensium poemata in excessum Gustavi Adolphi Suecorum, Gothorum, Finnorum, Lapporum, Ingeniorum et Careliorum regis desideratissimi fusa. – Dorpati Livonorum, 1633: J.Pistorius) UUB, SKB, H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
REX pius occubuit vi mortis fractus et armis,
Nuper ad innumeros cui vis infracta triumphos.
Heu quid fata parant: rarescunt stemmata Regum,
Et migrant sensim bello vel morte perempti
5 Heröes magni, queis canicies prope nulla,
Roboris at multum fuit: et quot tempore parvo
Augusti cecidere viri? dic inclyte Teuto,
Dic Sveo: num sentis tua vulnera? sunt tria certe:
Tu peteris: luge, o quantum potes: occidit eheu
10 Rex tuus: o Teuto luge, multum Sveo luge:
Viveret o si Rex, et tu felicior esses.
Ast quid fles multum? cecidit mortalis, ut esset
In coelis vitae consors, lucisque perennis:
Agnoscit fusi Christus monumenta cruoris,
15 Martyriique dedit Regi pulcherrima serta.
Nos memores urnae carmen scribemus, ut omnes
Praetereundo legant, suspirent atque legendo:
IN TVMVLO AVGVSTO HOC RECVBAT FORTISSIMVS HEROS
REX SVEONVM BELLO PERIIT GVSTAVUS ADOLPHVS,
20 QVEM SORS MORTALEM, QVEM FECIT FAMA PERENNEM,
QVEMQVE FIDES CHRISTI FELICEM FECIT IN AEVVM.
Pomeranus, SS. Th. D. et Prof. primarius
13. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Georgius Mancelius (cf. 12)
UUB, SKB, H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Non jactura rei, quae facta in PRINCIPE tanto est,
sarciri facili conditione potest.
Morte sua invasit dolor arces, oppida, et agros,
Solem de coelo quod cecidisse putent.
5 Nam pius, et clemens, fortis, moderatus et aequus,
totius Europae fama decusque fuit.
In quovis genere artis fovit, et ordine claros,
emeritosque piae cum stipis auxit ope.
Tum fora constituit, censores unde vocatis
10 responsa in medium partibus aequa darent.
Erexitque scholas (DORPAT testatur abunde)
posteritas fidei ut semina pulchra trahat.
Et cum res patriae sic ferrent, jura probarent,
atque salus populi posceret; arma tulit.
15 Cuncta opera ad CHRISTI retulit solius honorem,
laude DEUM extollens, crebraque vota ferens.
Dum servit populis GUSTAVUS et omnibus usu est,
attrivit vitae robora clara suae.
Inclyta tam clarum amisit quod Suecia pignus,
20 non turpe est luctus nos dare signa pii.
Debuimus vivo censum, ornamenta, precesque
nunc opus est cineri debita justa dari.
O lux Europae quondam clarissima, salve:
25 nunc desiderium res paritura, vale.
O et virtutis variae flos inclyte, salve:
o fidei adsertor qui solis astra, vale.
O salve Sueonum decus, ac exemplar honesti,
o iterum salve REX, iterumque vale.
Th. Licent. et Prof.
14. Adr: Gustavus Adolphus –Aut: Fridericus Menius (cf. 12)
UUB, SKB, H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
LESSUS
Accede nunc, qui vatibus suis[3] raptus,
fatidicumque spiritum negatum isti;
accede nunc et denega bonis verum
usquam Poëtis, qui brevi admodum puncto
5 fieri putant sperata seculis nullis:
crudele o veriverbium, nimis verum
nobis, nimisque verum et orbis arctoi
totius incolis, meae nimis verum
patriae! nimis verum piae at labascenti
10 Ecclesiae! reique publicae nostrae!
crudele o veriverbium, nimis verum!
quidni? cadit sceptrum, corona, spes, fulcrum;
non Suetici, non Gothici quidem regni
solum, sed et Germanicae meae terrae;
15 nec id quidem solummodo, simulque orbis
socii universi, et singuli simul Christi
qui confitetur Evangeli pium nomen:
crudele o veriverbium, nimis verum!
accede curve Chessine et vagabunde,
20 strepens Turunte, tu bimembris et Rubo,
bimarisque Crono, Vandale, atque Buctalle,
tu vivide atque piscifer, mitis Sueve,
Chaluse, Spraea, Havele, flexuose Albis,
Rheno, Danubioque quicquid est mixtum,
25 finitimumve Anisio et rubro Lecco,
nuperrime cruore patrio claro,
adeste mi, testemini mihi verum:
crudele veriverbium nimis verum!
praescripta toto seculo accidunt puncto,
30 Citius cito qui turbine et levi vento
vos occupavit, hostibus sed ejectis;
qui dulcem ubique reddidit libertatem,
bello brevi pacem redemit, et longam,
vestrae saluti sanguinem suum fudit,
35 cujus genu frequenter hinc adoravit
non vana supplicum manus, sed Heroum,
qui parcere et punire scivit, et juste,
prodesse plurimis, nocere sed paucis,
amor boni cujusvis, et mali terror,
40 Gustavus ille augustus, ille Adolphus Rex,
virtute nominis aemulatus hic omen,
auxit suos, dilexit et velut frater,
deponeret nunquam licet patris munus:
id quod fuit, jam desiit bonis esse,
45 id quod fuit, jam desiit malis esse;
amor boni cujusvis et mali terror,
defunctus est, extinctus est, nec id pridem:
imploro vos, appello vos, meae nymphae,
plorate, ut ostio caretis et fonte:
50 deserta littora Aeolus cito rumpat,
ponti ille mittat arbiter suas undas,
ut flere possint undique aridae terrae;
quidni, cadit sceptrum, corona, spes, fulcrum;
amor boni cujusvis et mali terror
55 Gustavus ille augustus, ille Adolphus Rex
defunctus est, extinctus est, nec id pridem:
adeste mi, testemini mihi verum,
crudele veriverbium, nimio verum!
Proscripta toto seculo, accidunt puncto:
60 Nostrum cadit sceptrum, corona, spes fulcrum
Amor boni cujusvis et mali terror,
Gustavus ille Augustus, ille Adolphus Rex
extinctus est, defunctus est, nec id pridem:
eheu, vide miserabilem nimis stragem!
65 victoriam cruentam, et hinc nimis caram!
maledictus ille, qui edidit malam hanc stragem:
tantum bonum, totum bonum auferens nobis,
hominem exuit, brutum induit, pecus durum,
monstrum malum ditis, cyclopicum monstrum,
70 non foemina, sed tygride horrida natum,
dignum charonte, et cerbero, truci dignum
Promethei corvo, et quibusque tormentis
exponier; nec hinc modus, nec hinc finis
unquam siet, non rumpat Atropos filum;
75 ut desinit, denuo integretur hinc poena,
hunc laevus atris angelus premat diris:
jugum ferat ferocium tyrannorum;
reus citetur; exeatque damnatus;
oratione facta diluet quando,
80 judex tamen magis magisque acerbetur;
aevi ante metas funeretur, ut laudis
locum alter auferat, licet sit indignus;
sit orba proles, et solatiis uxor
defecta conjugalibus: siet victus
85 numerosa proles indiga, exulet soepe;
bona foenerator exigat; diu multis
laboribus quaesita carpat externus
haeres, cadat propago tota; sic semper
ultoris ante numinis gravem vultum
90 minimum siet parentis usque peccatum:
terrae hunc silescant, ipsi eat comes dira et
amara detestatio, inde felices
ei, absit, unquam a numine esse progressus:
maledictio illum vestis instar oblongae
95 circumdet atque vestiat; repat dira
maledictio in praecordia ut solet siccas
hausta unda permeare venulas crebro,
genio malo cujus, mala manu cujus
nostrum cadit sceptrum, corona, spes, fulcrum,
100 amor boni cujusvis, et mali terror,
Gustavus ille augustus, ille Adolphus Rex,
eheu vide miserabilem nimis stragem!
maledictus ille qui edidit malam hanc stragem:
monstrum malum ditis, cyclopicum monstrum:
105 non faemina, sed tygride horrida natum!
dignum charonte; et cerbero truci dignum.
Phoenix seu Consolatio.
Eheu! vide miserabilem nimis stragem!
nostrum cadit sceptrum, corona, spes, fulcrum
amor boni cujusvis et mali terror
110 Gustavus ille augustus, ille Adolphus Rex
defunctus est, extinctus est, nec id pridem;
defunctus est, defunctus est, sed extinctus
non est tamen; Phoenicis id mihi exemplum
testatur, ille quamvis excidat vita,
115 tamen resurgit duplici ecce virtute et
vigore fortitudinis suae mirae,
ut fortior robustiorque sit quam ante.
Sic noster hic Phoenix resurget, et statim,
ut vindicet necem suam, suam stragem;
120 resurget, at per alterum, haut secus, divus
ut per Joannem Thesbites; et excelsus
hic spiritus dari potest Elisaeo.
Ne glorieris hinc Romane tu Abaddon,
ne glorieris hinc Romane Papae-por,
125 ne glorieris hinc apostata inconstans,
vicisse te, vicisse forte victorem,
non gloriaberis satis diu: nescis,
quam plurimos se pro salute vovisse
rei-publicae atque exercitus neci? nescis?
130 moriente Samsone et cadente caesi sunt
hostes: tulitque Caesarem manus dira
sicariorum; nil minus stetit bellum,
et hostibus victis mutata Romana
respublica est: Phoenicis illa natura est.
135 Ne glorieris hinc Romane tu Abbadon,
ne glorieris hinc Romane Papae-por,
ne glorieris hinc apostata inconstans,
vicisse te; vicisse forte victorem
non gloriaberis satis diu: certe,
140 non mortuus, non caesus est tui vindex
sceleris, tuum accusabitur nefas durum
jam caelitus, cum vindicari id hic nolles:
deceptus es, quem mortuum putas, vivit:
quidni, mori virtus nequit, nequit tolli.
145 Terror tuus vita fuit, tuus terror
post mortem erit, nam Zisca crede surrexit:
et si quodammodo mortuus siet, culpa
factum sua nequaquam id est, ea est nostra;
peccata nostra nostra eum ceciderunt,
150 tutore tanto indigna, at hinc quidem dignum
vita Methusalae atque seculis multis.
Ne glorieris hinc Romane tu Abbadon,
ne glorieris hinc Romane Papae-por,
ne glorieris hinc apostata inconstans,
155 vicisse te, vicisse forte victorem
non gloriaberis satis diu, certe
terror tuus vita fuit, tuus terror
post mortem erit, nam Zisca crede surrexit;
deceptus es, quem mortuum putas, vivit.
160 Quidni mori virtus nequit, nequit tolli.
EPITAPHIVM.
CAESAR, ALEXANDER, SCYPIO, CYRVS ET PTOLOMAEVS,
JOSVA, JEPHTA, SIMVL CVM GIDEONE DAVID;
RELLIGIO, PIETAS, FORTIS CONSTANTIA, VIRTVS
OMNIGENA, HVMANI DELICIAE GENERIS;
165 QVIDQVID ET IN TOTO PER PLVRIMA SECVLA MVNDO
CLARVIT, HOC VNO CLAVDITVR IN TVMVLO,
CORPORE, NON ANIMA, QVAE SVMMA IN SEDE QVIESCIT;
CORPORE, NON FAMA, QVAE SVPER ASTRA VOLAT.
Historiarum Professor.
15. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Michael Savonius (cf. 12)
UUB, SKB, H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Heu mihi quid referam? Prima unde exordia sumam?
Svvevonici luctus, Finnonicique soli.
O mea naufragium quantum nunc patria passa es?
O afflicta mihi Svvecia mille malis!
5 Svvecia solve comas rorantes, Gothia fletus
Solve, pias lachrymas Finnia, solve genas:
Nunc afflicta jaces, fusis prostrata capillis,
Et summi magno nominis orba viro
Diique Deaeque omnes: Satyri Dryadesque puellae
10 Fundite per tepidos flumina larga sinus.
Insuper et tellus maris et circumfluus humor,
Rore riga maestas aether et ipse genas.
Sol insurge polis nullo velatus amictu;
Vestibus auratis qui modo tectus eras,
15 Lunaque perpetuo livescat pallida coelo;
Currite conversis sydera maesta polis;
Ingemat et tristi suffundat lumina fletu;
Lurida Svvevonici Curia magna soli
Exuat et Pallam gemmis auroque nitentem
20 Non est conveniens fletibus ille habitus
Tu quoque sponsa Dei dilecta Ecclesia luge
Plangite qui colitis dogmata sancta Dei.
Germanica
Funde etiam lachrymas plangens Livonica tellus
Esthona et Ingria gens pectore tristiciae
25 Et vos pierides ferales sumite vittas
Solvite divisas maesta Lycaea comas
Ante alios vero studiis intenta juventus
Misceat et maestas rore tepente genas
Nos plorare decet nos tundere pectora palmis
30 Et nostras fuso rore madere genas.
Solve Elegεῖa comas, scissos Elegεῖa capillos
Ah nimis ex vero nunc tibi nomen erit.
Rex Svveonum, Rex Gothorum Rex Wandaliorum
Gustavus tanti duxque Comesque gregis.
35 Rex bonus heu fato cessit Gustavus Adolphus
Heu desiderium liquit in orbe sui!
Eheu summa dies nigro submersit Averno
Quo vix Svvevonico major in orbe manet.
Aequiparandus eis quos aurea protulit aetas:
40 Sive fidem spectes seu pietatis opus.
Corpore formoso, longe formosior ipso
Mens fuit: ingenuis nobilitata bonis.
Hic patriae norat rebus succurrere lapsis
Munificus princeps, sunt rata verba mea.
45 Hic vere Scipio Gotthorum saepe cadentum[4]
Et quo fulta salus Christicolumque decus.
Vivus erat veluti promisit nominis omen
Gustavus verus bacculus ille Dei
Bacculus ille Dei sentit quem Sarmata durus
50 Papanique duces Hispanicique greges.
Dudum Romanus merito stupet omnia Caesar
Austria persentit, Bavaricusque dolet.
Gustavus Regni sic est moderatus habenas
Vix similem in Chronicis posse puta esse virum.
55 Nam quamvis grato plures sub pectore reges
Vivunt et vivent dum mihi vita manet:
Attamen hic reliquos in tantum excelluit armis
Vt corylos quercus duritie superat.
Rex nulli veterum vera virtute secundus
60 Dulce decus patriae, nobilitatis apex.
Imprimis pietatis amans legumque sacrarum
Inque Deum inque homines officiosus erat.
Audiit ille viros de Relligione loquentes,
Audiit, inque Dei templa frequenter iit.
65 Pectore qui toto, tota qui mente favebat,
Doctrinae super Christe benigne tuae.
Relligionis erat vindex fortissimus heros,
Laudibus hinc aevum condecorandus erit.
Rex gravis et constans, fortis patiensque benignus
70 Viribus et pollens consiliisque sacris
Principibusque viris Marte et succurrit et arte
Bellica disponens Teutona terra tuis.
Per varios casus per multa pericla, labores
Exsuperans fausta dexteritate graves
75 Consiliis rexit multas sapientibus urbes
Teutonicas: multis profuit ille modis.
Promovit sacras studiis et sumptibus artes
Gustavi Phoebus numine tutus erat.
Sed laudes cunctas et fortia singula facta
80 Possit pro meritis scribere quis calamo
Herois tanti dotes pulchrosque triumphos
Amplaque victrici parta trophaea manu?
O utinam seros potuisset vivere in annos,
Vitae affluxissent tempora longa simul!
85 Nam vix flore sui septem compleverat aevi
Lustra vigens, annos addideratque duos.
Dum cadit et mentem coelo dat, funera terrae
Aevum qui Pylii vivere dignus erat.
Ergone Gustave in viridi sublatus ab aevo
90 Sic cadis et natos deseris ante diem.
Ecce tuam costam Gnatam regnumque relinquis
Atque immaturo mortis honore cadis.
Nec tua te pietas, nec te tua plurima virtus
Exemit rigidae conditione necis,
95 Heu mihi quam subito pereunt humana caduntque
Casu insperato, quae valuere ruunt.
Quid precor, ah, ausis mors o violenta superbis?
Sanguinea praesens omnia falce metis
Levida quid nostris si conspicis utile rebus,
100 Protinus armata vi rapis omne tibi
Tu Generosam audes a corpore solvere mentem
Perque omnes saevis pestis acerba vias.
Grassaris temere, grassaris turpiter audax,
Immensaque hauris optima quaeque siti.
105 Tu nostri praestans aufers diadema decoris
Et lege infesta sub tua regna trahis
Tu tantum a nobis Regem Patremque tulisti
Qualem vix reddent secula multa virum.
Gustave ah moriens fregisti commoda: tecum
110 Pene simul tota est nostra sepulta salus.
Sed juvat impensis nil fletibus ora rigare
Nam nostros fletus vanior aura rapit
Musae igitur maestos (satis est) abrumpite fletus:
Bustum Gustavi quin decorate rosis.
115 Ereptus cum sit lachrymosa e valle laborum
Regnaque jam coeli perpetuo alma colat
Clara sed ipsius generosae fama vigebit
Virtutis liquidas dum feret amnis aquas.
Aurea devexo dum currunt sydera coelo
120 Dum pendet tellus pondere nixa suo
Semper honos laudesque tuae Gustave manebunt
Semper inoblito pectore nomen erit.
Logices et Ethices Professor.
16. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Laurentius Skytte (cf. 12)
UUB, SKB, H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Qui quondam heroum celebrare virilia facta
Carmine, quae gestis commeruere suis.
Hi conabantur describere sive parentum
Ortum, seu stirpem, seu quoque progeniem,
5 Ne laudum jaceant encomia clara sopita,
Quorum fama fuit commemoranda diu.
Illud pervolvens ut mentis acumine crasso,
Quae potero maestus pectore facta canam.
Magnanimus patriae pater, en, GUSTAVUS ADOLPHUS
10 Defendens forti maenia parta manu.
Is laudum fama dignus celebrarier alma
Qui benefacta gregi contulit amplo suo.
Hic cum successit magno per sceptra parenti
Imperio adjecit regnaque plura suo.
15 Paullo post pergens ad regna Polonica torva
Martia per clypeos, sustulit arma suos.
Quod bene processit populum ad pacemque coëgit,
Solus consilio et Marte potente fuit.
Conficiens pacem porrectam sex super annos
20 Pacifice factis omnia composuit.
Hinc illum subito Germania ad arma vocavit,
Qui Marte instructus fluxit in illa celer.
Vndique victrices portavit pollice crebro
Laurus, aeternum queis sua regna virent.
25 Cum Tilli certans, Tilli tamen hoste fugato,
Rex pius et fortis victor ab hoste redit.
Denique Lipsensem repetuntur praelia ad agrum
Saeva, quibus toties victor ADOLPHUS obit.
Sic cecidit primus magnorum nomine notus
30 Heroum dignus tempore Nestoreo!
Ducite nunc planctum, lachrymosas fundite voces,
Quod rapuit regem parca maligna pium!
Adverso Marte, heu, furibunda et morte repressus
Occidit, heu, lachrymis quis neget esse locum!
35 Magnanimi quis enim non fata queratur adempti
Regis? vel lachrymas quis prohibere queat?
Debita defuncto pietas dat tristia regi,
Et sedet ad tristes officiosa rogos.
Sed quid opus planctu? querulis quid opusque querelis?
40 Atropos, heu, surdis auribus ista capit.
Transiit hinc animus super alta palatia Olympi,
Cui nescit fama vindice vita mori.
Orbis tecta prius coluit, nunc lucida divum
Regna, viris magnis debita regna tenet.
17. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Joannes Delwich (cf. 12)
UUB, SKB, H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Nvnc mea Musa decet socias miscere querelas,
Dum tua res agitur Rege cadente meo.
Proximus est paries qui flamma deperit alta:
Immo subit Lares invida parca tuos.
5 Lugebat Phrygios cineres peregrinus Homerus
Nec me de propria peste dolere pudet.
Plorat Alexandrum Romanus scriptor Achivum,
Curtius et Regis scribere gesta cupit.
Curta licet, longis tamen addam carmina lessis ,
10 Internae testem quae volo tristitiae.
Vt distenta sient querulo mea pectora luctu
Vix tamen ille potest versibus exprimier.
Si quis erit, quantum qui Magno querat Adolpho
Amissum patriae, discat abinde, meae:
15 Gloria, pax, virtus, victoria, gaudia, vita,
Ni DEVS astiterit, perdita Rege simul.
Ah divina fave miseris clementia nobis,
Te custode nihil sustulit atra manus.
18. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Reinholdus Buchshöfden (cf. 12)
UUB, SKB, H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Heu quis init tremulas rumor tristissimus aures?
Esthoniae magnus gentis moderator ad astra.
Bellonae turbine vectus?
5 O dolor, o lachrumae, quo nunc se spes mea vortat?
Defensor desiit esse!
An mea Varscovio confidant vota tyranno?
An crebro caede Polono?
Si pietasque fidesque viris sub pectoris urna,
10 Satanae qui castra sequuntur.
Hic Rhodus, hic salta fortis prudentia Martis!
Nunc armis indiget orbis!
Oxensterniacus Germanis Nestor in oris
Heu pugnat et Hornus Achilles!
15 Orphanon Esthonum nisi contra protegis hostes,
JESU, cum Rege peribit.
Nob. Livon. Haered. in Palver.
19. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Samuel Ackerbaum (cf. 12)
UUB, SKB, H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Occidit Heroum Princeps, GVSTAVVS ADOLPHVS,
Magnus Rex Sueonum, viribus Hector obit.
Occidit heu Sveonum, qui Suada perita potentum,
Ingenio et celebris, maximus arte fuit.
5 Certum est, nunc Sveonum misceri pectora luctu,
Illorum et voces astra ferire poli.
Certum est, nunc proceres Regni, nunc ire profusas
In lachrymas quot alunt Bellerophontis aquae.
Flebilis hoc misero status est dum tempore factus,
10 Magnanimi ob mortem, flebilis ecce status.
Martius ille Aeris rauci canor occinit, et vox
Vnaque per muros dum sonat hostis adest.
Nil laeti superest ostentant omnia luctus,
Esuries multis dum metuenda venit.
15 Dum sperare boni nil possis, vel meliorem
Fortunam hocce tibi tempore posse dari,
Quamvis semotus longe foret angulus ex his
Turbis: terrorem concipis inde tamen.
O DEVS hunc cordi tibi si servare fuisset,
20 Qui Germanorum vita decusque fuit.
Verteret in melius fortassis signa futuri,
GVSTAVVS Princeps, Numine dante, pius,
Dum jacet ast domitus GVSTAVVS morte rapace,
Perpetuum in coelo floreat ore precor.
25 Perpetuum et valeat nova factus lumine stella,
Quale solent animae sumere, quale jubar.
A. R. J. R.
20. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Benedictus Baazius (cf. 12)
UUB, SKB, H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Heu, cur Terrigenae clamoribus aethera complent?
Cur fundunt querulos horrido ab ore sonos?
Atria cur maestas depromunt gutture voces?
Curque domos gemitu tristia tecta replent?
5 Scilicet occubuit tutor GUSTAVUS ADOLPHUS,
Firma columna fuit magna corona gregis.
Qui propter rerum gestarum in pectore dotes
Vivere perpetuo tempore dignus erat,
Magnanimusque fuit, fuit et pietatis amator
10 Sacraque munifica dogmata juvit ope.
Anchora tuta fuit praeclaris ipse camaenis,
Semper erat studiis anchora sacra bonis.
Flebilis indignos hinc Suecia solve capillos
Et tristes tristis fundere perge sonos,
15 Nam patriae pater ille jacet per fata peremptus
Subjacet et gelido corpus inane solo.
Illius ipsa obitum deflet Regina cruentum
Et proceres regni, filia maesta dolet.
Sed quid opus nimio consumere corda dolore?
20 Et carmen querulo fundere inane modo,
Quid juvat et maesta regem lugere querela
Immodice, patriae et quaerere flendo patrem?
Nam fuit aeterni patris decreta voluntas
Quam nunc mortalis vincere nemo potest.
25 Mens sed in angelico cantat nova carmina caetu
Incipit et vita hinc prosperiore frui.
Ergo nunc cessat mundana corona vigere
Incipiunt celsi, regna beata poli.
EPITAPHIVM.
Svecia me genuit, rapuit Germania dita
30 Servivi vitae tempore mente Deo.
Hinc patria et conjunx et filia nata valete,
Nulla mihi vos spes, ultima Christus erit.
Philosophiae Candidatus.
21. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Petrus Andreae <Arbogiensis> (cf. 12)
UUB, SKB, H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Colloquuntur Svecia et Germania
S. Ah, ah me miseram tanto quae orbata parente,
Alis sub cujus vivere mi licuit.
Quis mihi nunc gemitus? quis dignos suggerat imbres?
Gustavum patrem, sustulit atra manus.
5 Hectora deflevit Priameia Troja peremptum,
Aeaciden luxit Graecia tota, Ducem.
At me Trojano, dolor, urget funere major,
Et gravior Grajo causa dolore premit.
Nunc jacet in Gustavo Hector, nunc fortis Achilles,
10 Auxilium firmum, praesidiumque jacent.
Invictis illi pepulerunt viribus hostes,
Defensor populi fidus uterque fuit.
At mea diva Columna, Basis, Gustavus Adolphus,
Defendit populi fortius arma sui.
15 Heu mihi quid vana, hinc, depromam voce querelas?
Quid referam miseris carmen inane modis?
G. Tu quis ades, suspende gradum, quid maesta querela?
Planctus quid praeceps? quid lachrymae insolitae?
Siste gradum dico; cur fles? cur maenia luctu?
20 Turbanturque, oculus cur fluit instar aquae?
S. Flecte pedem retro, nulla est mihi causa morandi,
Sed mihi dic subito nomen, et ede tuum.
G. Ipsa vocor diva Heroum Germania, terra
Frugiferens campis, saltibus Hercyneis.
25 S. O tu causa mali, pejor tu quippe noverca,
Quae tanti fueras ansa nefanda mali.
Corpore pro vivo, tu corpus inane remittis,
Reddis pro patriae, lurida membra, patre.
G. Cur quereris? quis jam occubuit? num Martius Ajax?
30 Romulus Iliades? vel Remus Ausonius?
S. Non Trax, non Italus, pius at Gustavus Adolphus
Occubuit, patriae firma columna, basis.
Ille per Europam celebri sat nomine notus,
Qui summum decus et Martis et Artis erat.
35 Illum non tenuit suavissima patria tellus,
Non lachrymae populi detinuere sui.
Non genus, et proceres, non regni stemmata clara,
Non quoque felicis jugera mille Soli.
Sed pergens terram in peregrinam, proque salute
40 Ipsius fortis, multa pericla subit.
Unde jacet, dolor, heu, misere a tutore relinquor,
Gustavus Sveonum spesque salusque jacet.
Defensor populique mei fuerat memorandus,
Nunc quis erit nostrae, portus et aura, ratis?
45 Et tibi quis toto, Germania, restat in orbe?
Regna tibi forti, qui regat, ampla manu?
G. Heu, heu, quae pavidas cita fama mali, occupat aures?
Vis mortis Regi saevior incubuit?
Millibus hincque petor telis, patet undique nudum
50 Vulneribus pectus, Rex mihi verus abest.
S. Exue laeticiae vestes, Germania, luge,
Suspirans lachrymis ora genasque riga.
Pulvere tinge caput, lachrymarum flumina funde,
Perdidimus fidum, per mala fata, patrem.
55 Quem dum vivebat stultae, negleximus, eheu,
Quaerimus absentem pectore sollicito.
Non sua quaesivit, nec opes, amplos nec honores,
Deliciae illius gloria sola Dei.
Magnanimus magnos noctesque diesque labores
60 Pertulit, aerumnas sustinuitque graves.
G. Num non sana tulit Regi medicina salutem?
S. Nil medicina tulit, pharmaca nulla valent.
G. Non? S. Non. Namque haesit mediis mors fixa medullis,
Arrepto piceum sulphur ut igne solet.
65 G.Quis deflet Regem? S. tremebundo ego Svecia vultu,
G. Quis praeter? S. consors maesta, dolensque gemit.
G. Non reliqui? S. proceres regni, quoque filia Princeps,
Ora madent fletu, lumina cuncta rigant.
G. Qualis erat? S. vultu mitis, pius, inclytus, aequus,
70 Heroo spirans pectore ubique suo.
G. Heros quis? S. Virtusque Dijs quem Heroibus aequat,
Cujus res gestas prendere charta nequit.
G. Qui mores? S. Patrij, placidi, rari, quoque sancti,
Innumeri, quales carpere nemo potest.
75 Quis Regem sepelit? S. lachrymans, flens, Svecica tellus,
Et Regina dolens, nata tenella gemens.
G. At proceres regni? S. proceres, imo agmina diva
Musarum, totus Pieriusque chorus.
G. Quis ritusque fuit? quae pompa? quis attulit urnan?
80 S. Ipsamet. G. in patria num cubat ille? S. cubat,
G. Numve senex? S. annos tres, septem et lustra peregit,
Quando in coelestem transiit ipse sinum.
G. Quaeso, refer, patriae loca quae meliora frequentat,
S. Coelica, ubi sanctos inter adorat avos.
85 G. Mens igitur patriae fruitur coelestis honore?
Et tantum tegitur corpus inane solo?
S. Imo, nunc inter celsissima numina vivit,
Et Regem vivum posthuma fama facit.
G. Regem felicem, nunc terque quaterque beatum,
90 Qui capit in regno, gaudia vera, Dei.
S. Quod restat nunc vota damus, de supplice corde,
ut stellamque Deus mittat, ab arce, novam.
Votum conjunctim fundunt.
Christe pio orbatas et charo praeside gentes,
95 Ne tamen auxilio destituisse velis.
Nil opis humanae, nil restat in orbe salutis,
Ad tua confugimus maxime, castra, Deus.
Da patriae pacem, vindex fera discute bella,
Dextra tu forti publica quaeque rege.
100 Nobile depositum coelestis dogmatis inde
Fortius in patria fac regione sonet,
Tu nostros tristes clementer recipe luctus,
Lumen pro charo Rege, remitte novum.
Cujus subsidio post hac nil tela nocebunt,
105 Membraque nec laedet, languida, Papa ferox.
Philosophiae Candidatus.
22. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Jonas Lannerus (cf. 12)
UUB, SKB, H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Qua nituit clara faecunda Svecia gemma,
Nunc Mors in gelido luxuriat tumulo
Dicamne heroum vitaevo exemplar Adolphum
Vix aluit majus Gothica terra decus.
5 O genus heroum stirps, lumen, et unica stella,
Te tamen heu nimium mors properata tulit.
Tu tibi non nobis fueras satis, attamen, eheu
Quis vetet occiduas non periisse rosas?
Effundit maestas lachrimas nam Craesus et Irus.
10 Jam satis, ut miseris temperet a lachrymis,
Omnia nam cum sint mortalibus edita seclis.
Despereant urbes, despereantque viri
Nec Regum nec Regnorum stant libera fata,
Cunctaque versantur continuo interitu.
15 Sed licet, haecce ruant, superum tamen illa voluntas,
Talibus haud animae, quod subeant vicibus.
Coelo animam, terrae liquit sua viscera: mirum est,
Hunc tumulum tantum condere posse virum.
Aurato curru invectus capitolia coeli
20 AVGVSTVS Sveonum Rex tamen usque viget.
23. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Petrus Turdinus (cf. 12)
UUB, SKB, H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Plangite Germani, Suecorum turbaque plange
Plangite Gothorum pectora, plange charis
Plangite vos musae, musarum plangite alumni
Christiadumque cohors pallida plange pie
5 Pallida plange cohors, nam vertice lapsa corona,
Proh dolor, Aonidum gloria summa perit!
Gloria summa perit, Magnus Gustavus Adolphus
Gloria Gotthorum Christiadumque decus.
Sed perit ille quidem, cujus moritura nec unquam
10 Fama tamen remanet, dummodo terra manet
Hinc satis elucet nulli exorabile fatum
Quod reges etiam subjicit imperio?
Terror erat furiis papalibus illa, Iohovam
Orando, stravit quasque potente manu:
15 Oppressis contra solamen eratque levamen
Quos subito auxilio, juvit et eripuit.
Laetus ad astra volat, pro relligione colenda
Mortuus invictus jubila magna canens.
Tu Deus interea pro nobis praelia praesta
20 Hostes terribiles, tunde retunde tuos
Christicolam turbam reparatam sangvine Christi
Injustis noli Iohva[5] perire modis
Fac redeat nobis pax florida tempore nostro
Vt tibi reddamus carmina digna Deo.
Both.
24. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Joannes Raicus (cf. 12)
UUB, SKB, H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Fatorum dubiis vicibus quis terminus? aut quum
Imperij mortis Pausa suprema venit?
Mors ac Mars rigide rutilum bacchantur in orbem,
Aequora belvarum turpiter antra petunt.
5 Oedipus et Davus, Rex, Dux et subditus urnis
En inhumentur iis, quas fera Clotho parat!
Exemplum nobis memorabile ab omnibus unum
GVSTAVI nimium mors properata tulit.
Hic validos inter Rex connumerandus Achilles,
10 Hic clarus, Clarij, Martis hic arte potens.
Attamen is mortis manes expertus acerbos,
Ut flores abeunt sic cecidit placidus.
Sed nil est mirum: Sic ibimus, ibitis, ibunt,
Lethivomae vox est haecce tremenda Deae.
15 Quondam praevalidi, sapientes, atque Dynastae
Ingenio faciles, attamen in cineres!
Qui fama celebris, pylios is vernat in annos,
Vitam non ejus invida mors temerat.
Talis erat Regis GVSTAVI vita Sueonum,
20 Cur non interiit sed viget atque viret.
25. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Joannes Raulinius (cf. 12)
UUB, SKB, H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Musa
Modo, cruentae amans necis, satis diro
Atrox feroxque Parca me vel in mortem
Adusque (proh) miserrimam dedit ferme.
Dolore tangor inde corditus crebro,
5 Meum fluit, madetque guttulis pectus;
Agam quid autem ego? Patronus exivit
Meis quidem focis, perenne qui constans
Mihi litat favoris aureum munus,
Vagantis altius caliginis telo
10 Meosque meque qui premi videns curat,
Et undiquaque diligit Deam solam
Dynasta me potens, honore confirmat,
Adauget et coronat. Ast ubi tantus?
Videte vos Patrem meum, Virum suavem,
15 Ducem meum, Polum meum, gravem Regem!
Agam quid interim? Patronus exivit
Meo quidem sinu, laboris est factus
Is improbi sequax. Ferae mihi gentis
Quia ipse dura colla subjugat, templa
20 Amoena, dia fulcit et fovet, munit,
Quid insuper? beatve dotibus seris,
Magis quid? haecce palliat toga pacis.
Videte vos Patrem meum, Virum suavem,
Ducem meum, Polum meum, gravem Regem!
25 Mori volo lubens, salus enim vitae
Abest, corona, quid? Columna, quid? Magnus
Senator Arte, Marte clarus et fortis
Abest. Dolor sed obsidet novus mentem
Meam, maligna garrio quid? indoctis
30 Melodiis en dissonas cano gerras!
Inest, viget, viret beatus in coelo
DEI, quia entheo Deum suum cultu
Tulit, meisque mique templa, divinae
Forumque veritatis ipse fundavit.
35 Dies suos in hoc labore consumpsit
Canens: REGENTIS inde coelitus IOVAE
Venit favor. BEATVS est apud IESVM.
Videte vos Patrem meum, Virum suavem,
Ducem meum, Polum meum, gravem Regem.
40 Iram sed heus feramus hanc arcem CHRISTI,
Manemus ecce quisquis in dica! Fatum
Hoc auferant, vovete, sed preces vestrae.
Prius suos ira gravi aestuans IESVS
Monebat; ast ubi arduas eos voces
45 Habere vidit, en amicus est illis!
Tenore, nos, eo petamus offensum.
26. Adr: Heinrich Hein – Aut: Fridericus Menius (Magnificis honoribus /…/ Heinrici Hein, J. U. doctoris, et in Regia Dorpatensi Academia professoris P. summique dicasterii, quod ibidem est, adsessoris, cum ipsi Kalendis Novembris, /…/ sceptra Lycei offerrentur, Phoebus triumphans gratulatur. – Athenis Livonorum, 1633: J.Pistorius) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Quaeritur (et tritum est) annum moderamina rerum
Mundi Christicolis suscipienda sient?
Quidni, namque jubet Deus omnia ut ordine fiant,
Praecipitique casu ne bona cuncta ruant;
5 Nauclero ne cymba, suo, aurigaque remoto,
Currus multivagis praecipitetur equis.
Non facerent hoc Theiologi,[6] Jurisque periti,
Non Medici experti, Philosophique boni,
Si regnare malum, injustumve, minusve salubre
10 Esset, communi vel ratione carens.
Salve HEINI, nostrique Lycei sceptra capesse
Faustiter; et regna leniter et graviter.
Sic etenim moderata diu durantque vigentque;
Et tua perpetuo fama superstes erit.
Hist. et Antiq. Profess. Ord.
27. Adr: Heinrich Hein – Aut: Bernhardus Below (cf. 26) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Vivunt Pierides, rumpantur ut ilia Momo,
Mars fremat et tetram spiret Styx nigra mephitim,
Munere Divini et felicis Sveciae Achillis
Floret Dorpatum, Invidiam pede calcat Apollo,
5 Et victor, domito securus ab hoste, triumphat.
Grajugenae Heroës ignoscite, barbarus olim,
Incultusque Livo, vestris jam degit Athenis.
Floret Dorpatum, Invidiam pede calcat Apollo,
Ac Heliconipetae rigat arida labra juventae
10 Nectare, ab Arctoa quod profluit Hippocrene.
Jamque, tuos humeros Sidonia Epomide cingens
Clare Vir Heiniade, Themidos sacrate sacerdos,
Praelustris tradit tibi regia sceptra Lycei,
Quo placida turbam studiosam in pace gubernes,
15 Justitiamque pari cunctis ratione ministres,
Innocuosque bonosque fovendo, malosque premendo.
I felix Vir Magne, et, onus venerabile dextro
Alite succipiens, nobiscum fortiter omnes
Obtrectatores Musarum despice. Divae
20 Vivunt Pierides, rumpantur ut ilia Momo.
Observantiae ergo
faciebam
Philos. et Medic. Studiosus
28. Adr: Heinrich Hein – Aut: Christophorus Fureccerus (cf. 26) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Magna decent magnos, magnis splendoribus ornat,
Quem satis ornatum Thespia turba videt.
Fama cluat, pulchraque licet virtute corusces,
Et volites gravium culta per ora virum:
5 Te tamen ingenuae haud cessant ornare Camoenae,
Quo referant studiis praemia digna bonis.
Hoc etenim clarum faciunt te munere Musae,
Hoc gratus doctis sis Sophiaeque gravis.
Hoc etiam moesti veniunt durique labores;
10 Venit honos nunquam, ni comitarit onus.
Deprimeret moles Alcmena matre creatum,
Quam tu constanter sustinuisse vales.
Tolleret hoc cristas Socrates ornatus honore,
Titillare tamen qui tua corda nequit.
15 Sic labor eximii stimulos obtundit honoris,
Est quoque sic oneri dulce levamen honos.
Munere macte novo, vir clare, nec ambige, quod res
Grata sit haec Phoebo sit quoque grata Deo.
Debitae observantiae e. f.
29. Adr: Heinrich Hein – Aut: Fridericus Heinius (cf. 26) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Te, perchare Parens, reliqui cum carmine digno
Ornent, ut faciam me monet hoc pietas.
Sed mea vota sient, cum certa destituar re.
Cunctos conatus dirigat ipse DEUS,
5 In laudem ut cedant Christique, hujusque Lycei
Fructum majorem. Sic mea vota fero.
Pietatis contestandae ergo fecit
30. Adr: Petrus B. Holmerus – Aut: Petrus Andreae (Disputatio theologica, eaque anniversaria, ex Epist. ad Ephes. cap. 1. a v. 3. usque ad 7., qua ἰχνογραφία /…/ quaedam traditur doctrinae, de aeterna hominum, perseveranter ad finem usque vitae in Christum credentium, ad salutem aeternam electione. Habebitur /…/ in /…/ Livonorum Universitate, /…/ praeside Petro Goetschenio, /…/ respondente Petro B. Holmero, /…/ 14. d. Septembr., /…/ MDCXXXIII. – Dorpati Livonorum, <1633>: J.Pistorius) SKB, EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Humanissimum
Dn. PETRUM B. HOLMERUM, de Electi-
one hominis docte disserentem, prosphone-
mate hoc amico prosequi voluit,
M. PETRUS ANDREAE Arbogia Wesmannus.
Decretum non te pudeat, CALVINE, fateri
Horrendum, quod sat pagina sacra negat?
Atque fide cur non Electos ponere quosvis
Constituis? quis enim te furor ater agit?
5 Errans ausculta: Conclusa est Janua vitae
Nulli, cui fido stat rata corde fides.
Sed cuivis homini Dominus de fonte perenni,
Salvificas aperit sponte salutis opes.
Ergo caput, CALVINE, tuum sustollere cessa,
10 Nam PETRVS calvam fortiter ipse tuam
Calcabit, quo nil possint tua tela nocere,
Quin proprio gladio perfida cuncta cadant.
Et, PETRE, cum capias nomen de nomine PETRAE,
Esto Sincerae relligionis amans,
15 Nec cesses stabilis stabili ratione tueri,
Quas scripsit Doctor cultior arte Theses.
Sic poteris cinctus victrici quippe corona,
Lauricomum tandem tollere rite caput.
Sic statuet te astris celsis Electio vera
20 Victricisque manus munera clara ferens.
31. Adr: Jonas Jacobi Lannerus – Aut: Petrus Goetschenius (Disputatio physica anniversaria. De natura ignis. Quam /…/ in Regia Academia Dorpatensi sub praesidio /…/ Heinrici Oldenburgii /…/ ventilandam publice proponit Jonas Jacobi Lannerus /…/ ad diem 22. Junij /…/ - Dorpati Livonorum, 1633: J.Pistorius)
SKB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ad humanissimum atque doctissimum
de igne disputantem.
Ignea vis animi causas tentare latentes
discupit, abstrusum nil sinit esse sibi:
Impensae pretium curaeque operaeque requirit,
aggregat et tantum, quae bona-cunque, petit.
5 Concilium est maris, et flammae, telluris et aurae;
obtinet ast summum candida flamma globum:
quae sunt ejusdem generis coacervat in unum,
quae sunt diversi, segregat illa loco.
Ignea sic animi vis non rimatur acute,
10 naturae quae sunt obvia cuique satis,
sed rapitur perscrutanda, ad sublimia quaevis,
rerum naturas excutit illa novas,
noxium et utile permagno discrimine signat,
cunctaque solerte digerit arbitrio.
15 Igniculos[7] revocas mentis, LANNERE, sepultos,
naturae versas splendida dona sinu.
Excute foecundis quaevis successibus, opto,
et curae atque operae commoda mille feres.
SS. Theol. Licentiatus.
32. Adr: Jonas Jacobi Lannerus – Aut: Benedictus Baazius (cf. 31)
SKB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ingenium magnum est, Physicas quod noscere causas,
Quodve theses potis est, conscribere, easque tueri:
Laus igitur tibi sit, quod disseris, atque tueris
Jam, Lannere, theses conscriptas mente sagaci
5 Quod quamvis durum, multos habeatque labores,
Te tamen ad magnos tandem perducet honores.
Hisce valeto diu et successibus utere faustis,
Conatusque tuos feliciter ille secundet,
Qui mare, qui terras, qui cunctaque in orbe creavit.
Amoris et honoris gratia celeri admodum
calamo L. mque
A. M. M. F.
33. Adr: Jonas Jacobi Lannerus – Aut: Ericus Bergius (cf. 31) SKB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
gustat agelli,
ut sibi succos
hinc legat omnes,
5 Unde parare
noverit arte
dulcia mella
atque favos? Sic
Dulcis amice,
10 Visis et hortos,
rite Thaliae; ut
Thespiadum ex his
promere possis
munera cuncta.
15 Gratulor Ergo
Sympatriota,
quod tua coepta
rite patescant.
Et lubet inde
20 fundere vota,
Atque precari, ut
Phaebus ab alto,
His benedicat;
Tu quoque faustus,
Nestoris annos
vivere possis:
sic tua fama,
Chartea fama,
30 optima fama,
doctaque fama
[Voveo] totum