1636

 

1. Adr: Nicolaus Laurentii Aritander – Aut: Petrus Andreae (Oratio funebris in obitum /…/ Johannis Jonae Uplandia Sveci, pastoris quondam ecclesiae Svecanae, quae Dorpati colligitur, /…/ qui /…/ anno /…/ 1636 die 19. Februarij obdormivit; cujus quoque corpus eodem anno die 25. ejusdem mensis terrae demandatum fuit: /…/ in Academia Dorpatensi /…/ declamata a /…/ Nicolao Laurentii Nicopensi. – Dorpati Livonorum, 1636: Lit. acad) (cf. 25)                                                           UUB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Dorptenses[1] spectant ubi prata virentia muros,

Ambit et Embeccam campus amoenus agri;

Imperij soevas ibi nunc moderatur habenas

Mors, in quosvis quae dira venena vomit.

5          Hujus dente venenato est (heu) Janus ademptus,  

Qui sparsit fidus dogmata sacra Dei.

Is fuerat pietatis amans, virtutis alumnus,

In quo summa fuit noscere cura Deum.

Ipse prius Dorptae casta cum conjuge vixit,

10                    Nunc viget in coelis; quosque lucratus, habet.  

Hoc illi. Nobis quid prodest flere? Nihil. Nam

Sydereae ducit gaudia laeta domus.

Hactenus haec: hinc te laudo Niclae Magister,

Manibus hic Jani congrua facta refers.

Non sine moesti animi affecti, celer-

rimo calamo apposuit

M. PETRUS ANDREAE

Arbogensis.

 

2. Adr: Carolus Valeriani – Aut: Jonas Nicolai Nycopensis (Oratio de castitate, quam /…/ in Regia Academia Gustaviana, quae est Dorpati /…/ 18. Maji, anno 1636. /…/ publice ac memoriter habebat Carolus Valeriani Nycopensis. – Dorpati, 1636: Typ. acad.)                                                                     UUB, SKB, Växjö  LB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Casta placent Superis! non res praestantior ulla,

Quam caste studijs invigilare suis.

CAROLE, tu castis bene pectora casta loquelis

Describis; praesens ut labor ipse docet.

5                    Gratulor inde tibi, gratorque Parentibus una;  

In casto felix vive labore diu.

Jova tuis coeptis faveat; rata tempora laudent;

Ardua res castis invigilare bonis!

Ita gratulabatur animitus

JONAS NICOLAI,

Nicopensis.

 

3. Adr: Andreas  Th. Caustadius – Aut: Georgius Mancelius (Disputatio philosophica de fine: quam /…/ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ sub praesidio /…/ Laurentii Ludenii /…/ pro magisterij philosophici privilegis obtinendis, publico examini ad diem 15. Octobris, anno 1636. /…/ submittit, Andreas Th. Caustadius /…/ - Dorpati Livonorum, 1636: Lit. acad.)                                 SKB, H, BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

In honorem Praestantissimi et Doctissimi

Dn. ANDREAE CAUSTADII, Philosophiae

Candidati.

 

Inter pacatae tu nomina militiäi,

Hactenus ANDREIa o, ceu fortis, signa tulisti, et

Excoluisti animum studiis solerter honestis.

Nunc das quod specimen vincat. Sed Pallas honorem

5          Offert, Tergeminae ascendas ut ad alta Sophiae.  

Qvos animi dotes meruerunt, grator honores.

GEORGIUS MANCELIUS SS. Th. Lic.

Professor, Pastor, Praepositus, Acad. p. t.

Rector

 

4.   Adr: Andreas Th. Caustadius – Aut: Nicolaus Nycopensis (cf. 3)

SKB, H, BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

Rem praestas fateor, magnam, Doctissime Amice,

Dum colis ingenium praecelsa Palladis arte:

Sicque ad Parnassum virtute ascendis, ut inde

Castalii usque chori possis tibi ferre brabea.

5          Andrea, gravium cernes pro mole laborum,  

Quae tribuat, paulo post, praemia cultus Apollo.

Inclyta, ob id, Clio Derptae e Parnasside Lauru,

Imponet docto capiti dein serta decora.

Queis signis claris, dignis et honoribus auctus,

10        Ceu par est, foveas virtutis nobile nomen.  

Hos igitur toto de pectore grator honores

Queis te percupio fruier cum dote Magistri.

Sis Laudi hinc Domino, decori Patriaeque tibique.

Hoc precor ex animis: salve, bone amice Valeque.

M. NICOL. NYCOP.

 

5. Adr: Andreas Thomae Caustadius – Aut: Andreas Virginius (Sacris magisterii honoribus, quos, /…/ decanus /…/ Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D. juris, oratoriae et poëseos professor, in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ 28. die Octobris anno 1636. publice et solenniter conferebat /…/ Andreae Thomae Caustadio, Sudermanno. – Dorpati Livonorum, 1636: Lit. acad.)           BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

Umbra velut sequitur viventis corporis artus,

Sic quoque doctrinae est gloria magna comes.

Ast ea pervigili magnoque labore paratur,

Quod probat exemplum, vir Reverende, tuum.

5          Hinc tibi jam merito summi tribuuntur honores,  

Quos meruit virtus ingeniumque tuum:

Hinc tibi, quae grator, longe charissime amice,

Nunc veniunt capiti laurea serta tuo.

Ita Viri Magnifici , Admodum Reverendi, atque

Excellentiss. Dn. LAVRENTII WALLII

SS. Theol. D. et  Professoris in Vniversitate Re-

gia Vpsaliensi celeberrimi et primarii, fratris in

Christo, Fautoris et amici mei aetatem suspiciendi

olim Domestico, nunc mihi commendatissimo, viro

juveni Reverendo et Praestantiss. Dn. AN-

DREAE THOMAE Philosophiae Candi-

dato longe meritissimo de Magisterio in Regia A-

cad. Dorpat. solenniter collato, inter occupationes

alias ex animi sententia gratulari volui

 

ANDREAS VIRGINIUS

SS. Theol. D. et Profess. Prim.

nec non Proto-Synedrij

Adsessor.

 

6.   Adr: Andreas Thomae Caustadius – Aut: Laurentius Ludenius (cf. 5)

BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

ANDREA, aeternum Sophiae decus, Eusebiaeque

Delicium, Patrii flos speciose soli.

Sic placeat studijs animum emendasse verendis!

Sic placeat lingvas edidicisse graves!

5          Coelica sancta tuas armat Sapientia mentes 

Inque domos Divum scandere cura fuit.

Coelica cognosti quo vivat machina motu,

Qua retro septem sidera lege fluant.

Scis causas rerum, unde nives, quis fulminis author,

10                    Purpureus pluvias cur bibat arcus aquas,  

Divini solers adstas numerator Arithmi,

Et radio signas dinumerante polos.

Scis, quae norma boni, quis sancti limes honesti:

Quae dicenda tenes, quaeque tacenda tenes.

15        Ti coelum terraeque patent: vis ignea mentis,  

Ignea vis genij est, ignea et ingenij est.

Immarcessibilis tua cingit tempora Laurus,

Et meritas ornat fronde virente comas.

Sit faustum et felix: Dici consvesce MAGISTER:

20                                        Et clara insignis laude, MAGISTER, AVE.  

Quod animitus pr.

Laurentius Ludenius, J. V. D.

Prof. et pro t. DECANVS.

 

7.   Adr: Andreas Thomae Caustadius – Aut: Nicolaus Nycopensis (cf. 5)

BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

Armiger incerto Mars praelia turbine versat,

Casus et instabiles miscet utrinque vices.

At decus ingenij durat, vatumque Labores

Quos posuit summo, Phoebus Apollo, gradu.

5          Andrea, Hincce tibi datur haec cum germine laurus  

Atque Magisterij cinctus honore venis.

Perge caput nitidum nitida vestire Tiara

Ad Patrios redeas clarus honore Lares.

M. Nicol. Nycop.

 

8. Adr: Andreas Thomae Caustadius – Aut: Petrus Andreae (cf. 5) BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

Pierides Musae nemora inter frondea Pindi

Quae bibitis liquidi ad littora fontis aquas.

Ponite nunc lolia; et comprendite lilia grata,

A quibus ANDREAE nectite serta manu.

5          Serta Magisteriis merito conferte labori, 

Quae sunt doctisonis mille referta bonis.

CAUSTADI hinc, nec tu Musarum munera sperne

Quae tibi Parnasso turba Novena dedit.

Utere quin donis; et clara dote Magistri

10                    Utere; quae Aonidum culmine sola venit.  

Sic Domino, Patriae, simul his, (quos sorte parentum

Percolis) exhibeas commoda magna; Vale.

Amoris ergo scrib.

M. Petrus Andreae,

Arbogia-Wesmannus

 

9.   Adr: Andreas Thomae Caustadius – Aut: Martinus Gelaeus (cf. 5)

BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

Quod dederas cultis juvenilia tempora Musis

CAUSTADI auspiciis gaudeo, Amice, tuis.

Suavibus illae etenim demulcent pectora verbis,

Et spirant variis ingeniosa modis.

5          Hinc inter vates tu nunc numerabere doctos,  

Nobile judicium posteritatis erit.

Ergo tu dono tanto utere, docte Magister,

Hinc patriae, atque tuis gratus erisque Deo.

Martinus Gelaeius Pastor

in Rappyn.

 

10. Adr: Andreas Thomae Caustadius – Aut: Ambrosius e Palma (cf. 5)

BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

ANDREA, heus, tu delicium, tu gloria Musis;

Perge modo, incoeptis insta, perferque labores.

Perge gradu coepto; Jam jam augebuntur honores,

Digna dabunt homines, Dominus quoque praemia digna.

5          Auspicium factum est ingens; gratamur amici,

Quo tandem natale solum, genus atque parentum

Sentiet et referet tibi digno munera mille;

Hoc, precor, ut celsi concedat Rector Olympi.

Gratulabundus cecinit

Ambrosius e Palma

LL. studiosus.

 

11. Adr: Andreas Thomae Caustadius – Aut: Jonas Nicolai Nycopensis (cf. 5)

BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

Qvid vult concursus tantus juvenumque senumque

Fulgens ornatus splendidus atque chorus.

Cur pariter cantant cuncti nunc voce sonora

Ritus quid tantus? quis memorare potest?

5          Exoritur tandem rutilans aurora diei  

Cujus gaudemus lumine posse frui.

Est ea laeta dies, quae concelebranda Camoenis;

ANDREAE atque refert munera magna Viro.

Hoc agite, ut loetum celebremus tempore festum

10                    Quando coronatur fronde Magisterij.  

Tu Deus, aeterno nutu qui cuncta gubernas

Annuito coeptis: Da rata vota, precor.

Accantat. a

JONA NICOL. Nycopens.

 

12. Adr. Andreas Thomae Caustadius – Aut: Andreas (Laurentii) Aritander (cf. 5)

BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

Sicut in armorum strepitu, qui fortius atra

Praelia sustinuere Duces, patria arva tuendo,

Pocula mordacis deplere adiguntur aceti;

Vtpote quassantur vesani turbinis ictu:

5          Immensum pluviae fundit quoque nubila aquosa  

Agmen. Fortunae licet omni e parte petantur.

Nec tamen evitant Marti subducere colla,

Metam quin prius accipiant attingere rectam:

ANDREA, euge, viros inter reverenter amandos,

10        Sic quoque tu varios tolerasti mente labores,  

Scilicet a puero riguas quando imbibis undas

Pieridum: piguit te haud sacris pergere coeptis.

Grator ovans animo quoque toto pectore grator;

Quod Sophiaeque viam dextre hinc absolveris amplam,

15        Obsequij nunc grata novi tibi semina surgunt,  

Proposito favet et Dominus per vela secunda.

Accipe jura Magisterij te praemia digna

Nominis et longae cedant in commoda famae:

Mitra datur veluti, dabitur sacra mitra laboris.

20                Adsis qui solus moderaris sidera nutu.  

Non ita moris obsequendi, quam honoris

contestandi ergo modulabatur

Andreas Laurentii

Nycopensis.

 

13. Adr. Andreas Thomae Caustadius – Aut: Johannes Erici (cf. 5) BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ecce quid sanctam video Catervam?

Anne visurus gradiar repente?

Quando mox calcant animo quieto

Limina Templi.

5          Conspicor, ceu fama, creant Magistros,        

Conferunt illis meritos honores,

Sancta qui infractis animis sequuntur

Castra Thaliae.

Noster ANDREAS pietate clarus

10        Vna adest CAVSTADIVS, Et creatur  

Hoc die clarus SOPHIAE Magister:

alloquar illum.

Sic coronatus propera Magister,

Nactus es Sponsam facie venustam,

15        Nactus es Sponsam SOPHIAM disertam;  

plaudite Musae.

Sic tuo grator merito decori,

Artibus doctis placide laboras,

Vt queas tandem patriae, tuisque

20                                            commoda ferre.  

Accipis, laetor, titulum Magistri,

Tollite et doctum generosa virtus,

Tu capis coeptis meritos honores,

plaudite Musae.

25        Det DEus felix veniat senectus;    

Nestoris qualis fuit aut Sibyllae,

Talis exurgat: mea vota Christus

audiat aequus.

Moris, honoris et Amoris ergo

Apposuit

JOHANNES  ERICI Streng<n>

 

14. Adr: Christina – Aut: Laurentius Ludenius (Immortalitas gloriosissimi fundatoris Regiae Gustavianae Ado<l>phinae Academiae, quae Dorpati /…/ est /…/ Gustavi Adolphi, /…/ Svecorum, Gothorum, Vandalorumque /…/ regis; /…/ cum in professorem juris, oratoriae et poëseos solenniter introduceretur, Dorpati /…/ 11. die Januarij, anno 1636. Aeternitati consecrata a Laurentio Ludenio, /…/. <Dorpati, 1636>: S.n.)[2]                                                   SKB, UUB, Växjö LB (def), [Tartu UB]

DEDICATIO

 

Serenissimae et Potentissimae Principi

ac Dominae,

DN. CHRISTINAE,

Dei Gratia, Svecorum, Gothorum, Vandalo-

rumque Reginae, ac Principi Haereditariae; Magnae Principi

Finlandiae; Duci Esthoniae et Careliae; Dominae Ingriae, etc.

Victrici, Piae, Felici, Augustae, etc.

Vitam, Incolumitatem et Felicitatem p.p.

 

                        PATRIS, et aequaevae SOBOLIS, FLATUSque SACRATI

                                    Annuat aeterna PACE perennis AMOR!

                        Est DEA dicta CHARIS, Natura mitis et Annis,

                                    PACIS amans, Orbis deliciosa CHARIS.

 

CHRISTINA,

REGINA SVECIAE:

Per Anagram.

CHARIS

IN REGNA IT SVECIAE.

 

            5          Sancta CHARIS, CHRISTINA CHARIS; Regina Serena

                                    IN REGNA IT SVEONUM deveneranda CHARIS.

                        Est Pater Illustris Phoenix in Prole renatus:

                                    AdVeniat, Videat, Vincat amica CHARIS!

 

SS. Reg. Maj. Symbolum:

CHRISTUS REFUGIUM SUORUM.

 

                        Nam RE conFUGIUM REGINAE CHRISTUS; ab alto

            10                    Irradians, complens Regia Corda, VIGOR.

                        CHRISTUS, Numen, Honos, nitidissima Vita SUORUM:

                                    Arctoi Regni Lux, Sator, alma Salus!

                        Salve, Sancta CHARIS! Salve, REGINA! IEHOVA

                                    Auspice, sis Regni deliciosa CHARIS.

Dominae et Reginae suae Clementissimae

Humilime:

 

15. Adr: Johannes Flügelius et Anna Wellingia – Aut: Georgius Mancelius (Sacris nuptiarum solennitatibus, quas /…/ Iohannes Flügelius, Supremi Judicij Regij, quod Dorpati Livonorum est, designatus adsessor, sponsus, cum Anna /…/ Joachimi Wellingii, relicta filia, sponsa; ad 31. diem Octob. anno 1636. Rigae Livonorum solenniter celebrabat, quaevis fausta et felicia /…/ precantur amici. – Dorpati Livonorum, <1636>: Typ. acad.)                                                           EAB, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Consultiss. Dn.

JOHANNI FLÜGELIO

SPONSO,

<…> in matrimonium ducenti

Virginem lectissimam

A<NNA>M WELLINGIANAM etc.

 

Te voco felicem, te sanum dictito SPONSE,

<d>um ducis Nympham ad mutua pacta tori.

Con<ce>dat me<ntem>  vegeto cum corpore sanam

vobis, qvi servat cuncta creata, DEUS.

5          Ex alto vobis Gnatos donet DEUS ipse, 

in qvibus amborum spiret imago patrum.

Vos faciat DEVS annosam qvoque claudere vitam,

et tandem sitis turba probata polo.

Ita vovebat animitus Dorpati

GEORGIVS MANCELIVS SS. Th. Licent.

ejusdemque Professor ordin. Pastor, et Consistorii

Regii supremi, qvod in Livonia est, Adsessor,

Academiae Gustavianae p. t. Rector.

 

16. Adr: Johannes Flügelius et Anna Wellingia – Aut: Andreas Virginius (cf. 15)

EAB, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Sic tibi purpureo lux aurea splendet Eoo,

Qua venit in thalamos ANNULA Sponsa tuos.

Cedunt Senenses pulcrae, Venetaeque superbae;

Unica, casta, tibi basiola ANNA dabit.

5                    Coelitus ANNA venit, coelo tibi jungitur ANNA,  

Quae fore se dixit tempus in omne tuam.

CHRISTUS det placidos annos, laetamque senectam.

Sit Soboles, sit Amor connubialis Honor.

Quod app.

ANDREAS VIRG<INIVS>

Nobilis Pomeranus, Haereditariu<s in Schwessien>

SS. Th. D. in Regia Aca<demia Dorpaten>si

Prof. Th. Prima<rius et Prot>o-

S<ynedrij Adse>ssor.[3]

 

17. Adr: Johannes Flügelius et Anna Wellingia – Aut: Laurentius Ludenius (cf. 15)

EAB, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

 

IOANNES FLUGELIUS

ANNA <WELL>INGS:

          Per Anag.

       <Per Anag.>

I FULGENS, I o VALENS

NI<L VNA LANG>VES[4]

 

JANE, Novenarum decu<s Immortale Sororum>[5]

Eu<no>miae et Veneri deliciosa venus:

Reddidit insignem studiis Tritonia Pallas,

Pectora Nestoreo tincta lepore dedit.

5          Alma Themis Juvenem Justi perfecit et Aequi 

Notitia, instruxit dexteritate Virum.

Casta Venus dotes alto cum pectore junxit,

Et nova tincta novo corda tepore creat.

Candida purpureum super ora refusa ruborem

10                    ANNVLA, tincta novo corda calore creat. 

I FULGENS! O Ique VALENS! Nitor altus, amoenus:

Deliciosa Themis! Deliciosa Venus!

Cum Venere O  VNA  NIL tu, Themis inclyta, LANGVES.

NIL VNA LANGVES cum Themide alma Venus!

15        I FVLGENS, O Ique VALENS, Par nobile: LANGVet   

Nullus erit sancte FVLGidus urit Amor.

Quod animitus p.

LAURENTIUS LUDENIUS  J.V.D.

et Professor in Regia Academia

Dorpatensi.

 

18. Adr: Johannes Flügelius et Anna Wellingia – Aut: Jacobus Balccius (cf. 15)

EAB, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Allusio ad Nomina.

 

Pennae Alis crescunt; datur inde potentia pulcre

Alto volandi termino.

<AN>NULA WELLINGES, Virgo pulcerrima, Virgo

Castis venusta moribus,

5          Alis il<…>enit[6] sperata potentia, datque  

Petitam abhinc potentiam.

Altum alis <vola>! Tutis sit tecta sub alis

<…>cte[7] potens potentia.

Honoris ergo f.

Jacobus Balccius

Gryphswald. Pom.

 

19. Adr: Johannes Flügelius et Anna Wellingia – Aut: Matthias Vermerus (cf. 15)

EAB, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Ad Consultissimum Clarissimumque Sponsum.

Dominum

JOHANNEM FLUGELIUM,

jura Matrimonij cum Delicio Gratiarum et Veneris

ANNA WELLINGIA optato subeuntem.

 

Anno qvo

VInDICIs AonIas fVror ater VeXat habenas

IMproba sors fatI TeVtona regna terens,

 

Mense dieque

Cum Sol auricomus Scorpii fera signa pererrans

Octobrem radiis priscos transmittit ad imbres.

 

5          Sic te, Macte animis, gelidae constrinxit imago

Vrsae, Parrhasia claro fulgore coruscans

            Axe? tuum grato nae strinxit vimine pectus

Vrsa. Sed abstrusas qvid prodest qvaerere causas?

Qvid juvat algentis Boreae novisse latentes 

10        Vires? sunt fortes, qvos antiperistasis ignes

Excitat: ille tamen (Latia vulgatur in aula)

            Fortior, a causa veniens propiore fluensque.

Qvae petis illa fiet, patrio qvo nomine no<…>[8]

Cui vis illa gravis tacitos lustrare recessu<s>  

15        Indeque palentes cordis protrudere si<…>

Nescis? qvin nosti; flos illibatus amo<ris>

ANNULA WELLINGUM prisc<orum ste>mmate gnata,

ECCIADUMque domus clarae genus, ANNULA Sponsa est.

Pectoris illa valet iuvenilis stringere flatus,  

20        Solaque distractos animi compingere motus,

Concipiat tenues hinc mens generosa favillas,

            Emicet atque levis sacrati flammula amoris.

Dum favor immensos dilectae crescat in ignes.

Hem micat! aura sonat, rutilus strepit orbis, et Artes  

25        Aonidum promptae taedis sua vota resolvunt.

Felix hic Neo-Nymphus, felix Nympha venusta:

            Qvos thalami Rector tali dignatur amore.

Claudite concordes Sponsi Mathusala secla.

Vos fugiant Parcae, vos improba linqvat Erynnis.

30        Dum patrias sedes hinc Sponsus uterque revisat.

 

ALIVD.

Joannes Flügellius, Anna Wellingis, Rigenses.

per Anagramma.

An sine felle laus? nil livor igneus: signa, genus.

 

Inspice sis tenuem a<lig>eras volitare per auram:

                        Nec eadem semper flumina piscis amat.

Nunc hos campus alit cervos, mox accipit alter.

Ingentesque ferae, quo meliore luto

35        Crescunt, per loca vasta ruunt, spatiosaque regna. 

Praedam qvaeque suo gestit habere modo.

            Sic <est> Musarum soboles, non una beavit

<tell>us,  Riga dedit (gloria prima rei),

Esse h<omi>nem, dedit et sacrae pia semina vitae.

40                    Mox patria missum, Prussia culta videt. 

Avocat hinc Regina Virum Germania Clarum,

                        Artibu<s…..d>uctum[9], Musa Salana fovet.

Post cele<bres  visitas[10]> Batavos, et Gallica regna

Lustras (Europei portio amica soli).

45        Nec tamen haec animi possunt satiare volantes  

Flammas, qvin fuscos ausus ad<ir>e viros

            Hispalis elatae? vitam concredere cymbae,

Mens avet infirmae, tecta Latina petis.

Prisca tenet te Roma, tenet mox pulchra Neaplis,

50                    Itala rura favent, arva vovent Itala

Germanos repetis, repetis qvoque limina Rigae.

                        Qvae dedit esse tibi, nunc det ut esse bene.

Clarus eras, grata cuncti te voce beabant,

Ac celebrem fama pulpita quaeque dabant.

55        Votaque libabat vitae tibi plebs studiosa: at

An sine felle putas laus sacra pignus habet?

            Vix habet, invidiosa furit virtutis Erinnys,

Ac celeri seqvitur livida, Jane, pede:

Sed livor nil igneus arsit, nil labor edax

60                    Ingenij culti fulgida signa, genus.  

Claraque fautorum generosior aula virorum,

                        Conscia mens factis, altera forma, bonis.

His tua sors recti superat, tua sorsque triumphat

Pignora transacti grata laboris habes.

65        Hanc, qvam blanda dedit summi clementia Regis 

Annam, complexu Sponse foveto tuo.

            Pectoris illa qvies, vitae spes optima castae,

Non est turpis ρις, sed tibi dulcis ρως.

Crescite florentes, vos coelica castra secundent,

70                    Ut vigeant taedae, post vireatque thorus.  

Sic sine felle manet tua laus, Flugellia proles.

                        Nil livor coecus, nil tibi, JANE, metus

Annula Wellingis pulchra te dote coronet:

Sit Venusina tibi, sitque levamen. A<men>.

          75      Nicht Deutschlandt groß/ mit seinr Kunst/ Weißheit Verstandt

vnd Witz

Nicht SchwedenReich/ nächst Gothia in jhrm alten Sitz:

                      Gallia schön mit jhrer Zier vnd edlen Tracht:

                        Spanien stolz/ Castilien mit jhrem Pracht.

                   Nicht Portugalvnd Lisabon; auch nicht das Wälschlandt/

          80      Herr Bräutigam/ euch binden möchtn mit solchem festem Bandt

                             Jhenader Lustgartn Gottes/ Parißvnd Madrid,

                                    Roma, Venedig, Florentz, Padva, vnd Basil;

                        Argentina das werthe Hauß/ Franckfurt vnd Leiden/

                   Neapolis, vnd Ambsterdam/ mit jhren Freuden:

          85                Ewr starckes Hertz erweichen kuntn auß aller amcht.

                             All Lust; all Frewd/ all Freundlichkeit/ war vngeacht:

                      ANNA das Edle Bild/ durch jhr Huld vnd gunst/ mit fug

                        Bald Victoriam vnd TriumphsKrantz davonne trug:

                             So gar das jhr mit Liebesflamm/ in schneller eil/

          90                An Hertz vnd Muth verwundet ward/ als mit einm Pfeil:

                   Doch solcher Schmertz nicht gfährlig ist/ wenn nur mit trewen

                      Der fromme Gott/ aus Gnad/ zur Cur gibt sein gedeyen/

                             Welchs ich euch wünsch/ nicht zweiffel dran/ es wird

geschehen

                             Vnd jhr hernach in eurem Hauß/ groß Lust werd sehen.

          95      Drumb williglich ein solchen Streit

                   Verlohren habt/ weil darauß Freud

                      Erwachsen kan. Ach alle beid/

                   Erhalten wolst/ O GOTT/ ohn Leid/

                   Ihr Jahr/ Ehstand/ vnd Wolfahrt mehrn/

          100     <…> groß machn zu deinen Ehrn.

 

Sic honoris, amoris ac favoris ergo

s<…> vovebat

MATTHIAS VERMERVS

Musna-Tr<an>sylvanus.

 

20. Adr: Johannes Flügelius et Anna Wellingia – Aut: Johannes Alesius (cf. 15)

EAB, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Vitae largita est Genitrix tibi lumina Riga,

Semina virtutum magno molimine jecit;

Addidit augmentum Musis Germanicus orbis,

Ingenium instruxit, mores formavit, et Artes

5          Multijugas tribuit tibi Gallia et Itala tellus,  

Sublimique vovent Phoebi ditare corona

Nunc reducem fausto superi Moderator Olympi

Te patriae fulcrum faciens et munere grato

Donat, ut exacti tibi sit medicina laboris.

10        Additur ecce tuis votis WELLINGIA proles,  

Virgo virtutum vario splendore refulgens.

Ex animo vestris faveo conatibus, aevum

Vester amor vigeat, mutatio mutet amorem

Nulla loci; fixus maneat sub pectore Sponsum.

Congratulabundus l. mque f.

JOHANNES ALESIUS Transylv.

S. S. Th. Stud.

 

21. Adr. Johannes Flügelius et Anna Wellingia – Aut: David Ertman (cf. 15)

EAB, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Candide FLÜGELI quaeris velocibus alis

Virginis hospitium? Hocce placet? Nec displicet om<en>

Felix, qui gaudet simili, proverbia dicunt.

Ne tamen ignores, qui scire id forte requiris?

5                    Nam lege Scripturae libros; quod sit Deus author  

Conjugij: legis et non credis credere ne<quis>

Jungitur haec illi laudatis moribus uxor.

Ambo pares, ambo magna virtute decentes.

Sponse, facis recte pia nunc conamina laudo,

10        Dum (claro genere ambo estis,) similem tibi quaeris, 

Accipiasque tuam Sponsam, Doctissime Sponse,

Praedita quae cunctis est moribus, atque pudica est.

Accipiasque tuum Sponsum, dignissima Sponsa,

Praeditus ingenio ac multis virtutibus ille est:

15        Amboque felicem per secula ducite vitam.  

His finem faciam, vocesque rogabo Jehovam

Natorum laetos faciat vos cernere natos.

Sit fortuna comes constanter tempore longo

Omnibus in factis vestris semper Deus adsit

20        Servet in aeternum salvos tegat incolumesque  

Atque opibus vestras et honoribus impleat aedes.

DAVID ERTMAN

Gryphenw. Pom.

 

22. Adr: Johannes Flügelius et Anna Wellingia – Aut: Johannes Bruggemannus (cf. 15)

EAB, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Cvm modo FLIGELIVM relliquit GALLICA terra

Pergere ad antiquos patre juben<te La>res;

Huic velut arridens tenerorum Mater amorum,

Nate, mihi fer in haec pectora, dixit, <ope>m.

5          Adfuit, et celeres depromens ille sagittas.

Natus, et haec postquam pectora fixit, ait;

Vana ruinosi juvat ecquid gloria mundi

Blanda voluptatum te nisi vita juvat,

Te nisi quaesitum, cum qua tuearis honorem

10                    Accipiat tepido blanda puella sinu?

Sed ne sacra meae contemnas numina matris,

Quae trajecta tibi pectora sanet, erit:

Dixit, et ostendit forma praestante Puellam,

Qualis erat summo cognita Leda Iovi,

15        Illi corripuit subito nova flamma medullas,

Acrior inque vago pectore sedit amor.

                        Denique purpurea succensus amore puellae

Arsit, ut incensis Trinacris Aetna rogis.

Vtque sitit fessus gelidas ad fluminis undas

20                    Cervus: Ita et castos ambiit ille thoros.

Virgo graves postquam Iuvenis cognovit amores,

Sacra tibi mecum foedera, dixit, erunt.

Sunt rata dicta, sacri celebrantur foederis actus:

Iam capies casti gaudia, Sponse, thori.

25        Gaudebis pulcris, quas David spondet, olivis:

Gaudebis grata posteritate domus.

Credere laeta DEO, durum lenire precando

Ne dubita, summi roboris instar erit.

Gratulor hinc tedam tibi tota mente jugalem,

30                    Quam sotiet pietas, mutua parque fides.

 

                        Wenn ich Herr Bräutigam mein Vrtheil solt erzehlen/

                   So bleibet doch nicht wahr; das mehlen bringen quelen/

                             Vornehmlich itzt an Euch nach dem jhr seid errett

                             E<…> vnd befreyet auß Veneris Kett/

          35        Ihr habt euch die erwehlt/ an der jhr euch ergetzet

                   Vnd nicht ewr zartes Lebn durch zanck vnd Neid verletzet/

                             Ihr habts getroffen woll/ das jhr auch die geliebt/

                             Welche mit gegen Lieb solchs wiedr an euch geübt.

                   Als habt jhr nun an euch diß Sprichwort vberwunden

          40        Vnd nun an statt deß quehlen die recht Lieb erfunden.

                             Es hat so solln seyn/ es hat so Gott gefallen/

                             Daß Er euch die geschenckt/ welch euch gliebt vor allen/

                   Die auch von jhm herkompt; dieweil wir dieses Leben/

                   Dadurch von Hand zu Hand einander müssen geben.

          45                Diß sind wie David sagt/ die wunderschonen Gabn/

                             Die Gott den Menschen giebt/ die jhn in Ehren habn.

                   O woll euch Herr Bräutigam/ hier ist kein ander Streit/

                   Als das erreget wird durch Liebe vnd Freundlichkeit.

                             Hiemit so lebet wol: Gott selbst wol euch allein

          50                    Erwünschten Beystandt thun/ vnd ewer drittman seyn.

 

Paucula haec testandi affectus

ergo adjecit

IOHANNES BRVGGEMANNVS

Curl.

 

23. Adr: Johannes Flügelius et Anna Wellingia – Aut: Martinus Masius (cf. 15)

EAB, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Triplex Sponsorum species reperitur in orbe:

Multi soepe solent uxores ducere dextra

Vt sunt, qui cupiunt agros et virginis aurum,

Ast ipsam prorsus fugiunt temnuntque puellam.

5          Sic oculis etiam multi connubia poscunt. 

Vt sunt, qui tantum spectant formamque manusque

Lacteolas, mollesque genas, et rubra labella,

Et decus externum quodque est mutabile semper.

Auribus ast etiam multi uxores sibi ducu<nt>

10        Vt sunt, qui prius agnoscunt, anne illa modesta  

Sit satis, atque pia et casta, et virtutis amatrix.

Hanc speciem internam es jam tu, mi Sponse, secutus.

Ergo maritus eris felix semperque beatus.

Apposuit gratulabundus

Martinus Masius

Razeb. Saxo.

 

24. Adr: Johannes Flügelius et Anna Wellingia – Aut: Anonymus (cf. 15)

EAB, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

 

Cur te tam moestum video? nunc cur tua pallor

Inficit ora? rubor tibi tingit

Cur <…………>[11]

 

 

25. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Laurentius Ludenius (Immortalitas gloriosissimi fundatoris Regiae Gustavianae Ado<l>phinae Academiae, quae Dorpati /…/ est /…/ Gustavi Adolphi, /…/ Svecorum, Gothorum, Vandalorumque /…/ regis; /…/ cum in professorem juris, oratoriae et poëseos solenniter introduceretur, Dorpati /…/ 11. die Januarij, anno 1636. Aeternitati consecrata a Laurentio Ludenio, /…/. <Dorpati, 1636>: S.n.)[12]                                                         SKB, UUB, Växjö LB (def), [Tartu UB]

DEDICATIO

 

REX

GUSTAVUS

ADOLPHUS.

Per Anagramma;

REX

AUGUSTUS

HAS DUPLO.

SS. Reg. Maj. tis Symbolum:

CUM DEO ET VICTRICIBUS ARMIS.

 

Gratia, Christe, tua est; Patriae Civemque Patremque

Quod gero, res Sancti curo quod Imperij.

Gratia, Christe, tua est; quo Res Victricibus Armis

HAS REX AVGVSTVS conduplicando DVPLO.

            5          Christo Dante, mea Phoenix in prole renatus

?                                     vivo: Deo Vivat Regia Progenies!

 

 

26. Adr: Johannes Jonae – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio funebris in obitum /…/ Johannis Jonae Uplandia Sveci, pastoris quondam ecclesiae Svecanae, quae Dorpati colligitur, /…/ qui /…/ anno /…/ 1636 die 19. Februarij obdormivit; cujus quoque corpus eodem anno die 25. ejusdem mensis terrae demandatum fuit: /…/ in Academia Dorpatensi /…/ declamata a /…/ Nicolao Laurentii Nicopensi. – Dorpati Livonorum, 1636: Lit. acad.)                                                                             UUB, [Tartu UB]

EPICEDIUM

In Tumulum.

JOHANNES JONAE;

Per Anag.

I, NAE, HONOS IN EA.

 

Dexter Apostolica  praefulgens mente Sacerdos,

Aethereae fidei splendor, probitate coruscans,

Deditus aeterna Christo pietate, JOHANNES

JONAE, quem dederat cursum data vita, peregit,

5          I, NAE sanctus HONOS IN EA re. Maxima Pallas  

Quem docuit, multaque insignem reddidit arte,

Cecropiae clarum studijs Latiaeque Minervae,

Occidit! in superas exivit spiritus auras.

I, NAE, sanctus HONOS IN EA re. Oracula Christi

10        Eloquio crevere; feros sermone recentum  

Mutavit cultus hominum; alma tincta creavit

Corda fide; gravitate bonos et voce sonanti

Instruxit, dotesque pio cum pectore junxit.

I, NAE, sanctus HONOS IN EA re. Candida docti

15        Iam tum canicies animi, jam dulce docendi  

Pondus, jam dociles sermo qui duceret aures.

I, NAE, sanctus HONOS IN EA re. Divite voto

Ceperat ante Aram sacrae solennia coenae,

Et fidei incrementa novae jam sumpserat; alta

20        Quando Animam ire jubet supremae ad gaudia vitae.  

I, NAE, sanctus HONOS IN EA re. Candida, Salve,

Salve, Anima! Humanis Salve defuncta periclis.

H. c. f.

LAVRENTIVS LVDENIVS

J. V. D. et Professor in Regia Acade-

mia Dorpatensi.

 

27. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Georgius Mancelius (Sacris magisterii honoribus, quos, /…/ decanus /…/ Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D. juris, oratoriae et poëseos professor, in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ 28. die Octobris anno 1636. publice et solenniter conferebat /…/ Nicolao Olai Calmariensi. – Dorpati Livonorum, 1636: Lit. acad.)                                            H, Kalmar StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Nunc TIBI Philosophae[13] spectabilis ordo coronae

et titulum famae, et decus immortale Magistri

offert: nam junxti[14] virtutis et artis amorem.

O factum celebre! o clarus collega, Sophorum

5                    Princeps, LUDENIUS, qui-ter-geminusque Professor  

praemia persolvat (voveo) virtutis et artis.

Bonivol. et amoris e. scrib.

GEORGIVS MANCELIVS SS. Th.

L. Acad. p. t. Rector.

 

28. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Andreas Virginius (cf. 27) H, Kalmar StB, [Tartu UB] 

GRATULATIO

Alciden quondam magnos tentasse labores,

Vere Maeonij Carminis ales ait:

Nec solum tentasse, sed et duxisse quadrigis,

Vt verbo veteri, laeta trophaea ferunt.

5          Et quoque TE varios quondam tentasse labores,  

Inficias quinam, CLARE MAGISTER, eat?

Herculeos sane, si vera fatebor, ovanti

Exantlasse tamen mente; favore Dei.

Hinc jam pro merito Musarum Praeses Apollo

10                    Tempora ti circum laeta brabea dabit.  

Gratulor ergo tibi; de fausto, pectore toto,

Successu coepti, gratulor ergo tibi.

υφημας νεκα

l. mque apponebat

ANDREAS VIRGINIUS SS. Theol.

D. et ejusdem Professor Primarius.

 

29. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Laurentius Ludenius (cf. 27) H, Kalmar StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Delicium Eusebiae et Sophiae, NICLAE, perenne,

Donec nascentis surgit decor integer aevi,

Et donec solidae certo stant robore vires,

Sic exercitijs juvet indulgere, peractum

5          Ferre datur pulcra quando mercede laborem.  

Eusebia a teneris felix condiscitur annis,

Laetaris sancta de cognitione Tonantis

Insidet altum Evangelium bene sensibus imis.

A teneris gravior virtus tibi discitur annis;

10        Mox conjuncta suis formantur dogmata nodis,  

Et rata tractantur clari praecepta Magistri.

Tincta creat dulci Phoebus tibi corda lepore,

Et Clarias docili jungit cum pectore dotes.

Roma, Palestina, et patrio tibi profluit ore

15        Graecia, seu tensa jaculari fulmina lingva  

Seu juvet adstrictas in nodum cogere voces.

Eloquio poteris cito permulcere Senatum,

Exonerare pios, pariterque onerare nocentes.

Scis, velut ingenium Logices, det et explicet Artes,

20        Atque animis hominum nebulas abstergeat ipsas.  

Scis, veluti concors gratas Symphonia mensas

Ornet, et affectus dociles atque excitet aures.

Scis, Geometra velut solers illa Arte profunda

Evolvat terras et agros, et dividat aeque

25        Inter sangvineos et proximitate propinquos.  

Sidera pulcra notas tacito labentia coelo,

Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones,

Et velut obliquus signorum ille ordo recurrat.

Scis rerum causas: scis, ceu Natura perennet;

30        Quid quatiat terras; discussa  nube tonent quid  

Venti; distentus quid et Eurus flamine captet.

De Sophia, et loqueris tu de Virtute, verendi

Socratis aut Senecarum aut summi more Catonis.

Quod felix faustumque velit Deus esse Deorum,

35        Intendo crinem sertis, et fronde corono  

Quam neque frigoribus Boreas, neque Sirius urat

Aestibus, aeterno sed veris honore triumphet.

I bene, quo tua te virtus vocat, i pede fausto:

Et sancto dici titulo consvesce MAGISTER.

40                Sic exercitijs juvat indulgere! peractum  

Ferre datur merita et pulcra mercede laborem.

Sic gr. applaud.

Laurentius Ludenius J.V.D.

Prof. et pro t. DECANVS

 

30. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Nicolaus Nycopensius (cf. 27)

H, Kalmar StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Nil est, a teneris ut Mercenarius annis,

Vulnera consuescat servitiumque Pati.

Nil est, quod subeat manifesta pericula Miles

Dum cava terrificis ictibus aera tonant.

5          Multum est, in studijs consumere dulcibus aevum  

Signaque MVSARVM prosperiora sequi,

Vnde venit Mitra, et sequitur, NICLAE, beata

Laurus, pacis honos; et fera bella fugans.

Carpe Magisterij hinc te dignos semper honores,

10                    Accipe jure bono; publicus ornat honos.  

Carpe tuam dotem, docta virtute, Magister

Quam doctus Phoebus, contulit Ecce tibi.

Macte Magisterij insigni, NICLAE, brabeo,

Ad majus studium quod tibi calcar erit.

15        Perge bonis avibus; tibi nil Natura negavit, 

Ingenio clares, Laude et honore vales.

Sic Patriam in terram fructu meliore redibis

Quae tibi pro meritis premia digna dabit.

Honoris et gratulationis ergo apposuit

M. NIC. NYCOP.

 

31. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Petrus Andreae (cf. 27) H, Kalmar StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Surgit Musarum glomeratim turba Novena,

Suscipit et Spartae munia quaeque suae.

Prosilit in primo culta ordine Calliopea,

Heroum libris carmina dia gerens.

5          Clio gesta dehinc transactis tempora reddit,  

Nuncia praeteriti temporis acta ferens.

Dein Erato svavis modulatur amabile carmen,

Quam vocat omnis amans in sua vota, Deam.

Et cantat calamis Euterpe instructa sonoris

10                    Cujus plus aliis fistula dulce canit.  

Melpomene tragicos mutat dulcedine cantus,

Svavia pro tristi carmina voce sonat.

Cantibus et numeris Polymnia dulcibus aures

Occupat, et signat pectine plectra lyrae.

15        Terpsichore Citharam pulsat, ducitque choreas  

Hanc nam Sirenas progenuisse ferunt.

Nostra Thalia dehinc (qua vates Daphnide lauru       

Exornat) properat digna brabea ferens.

Vraniaque gradu postremo et in ordine surgit,

20                    Haec vitae variis usibus apta docet.  

Quare conveniant (quaerat quis) turba Novena

Quarum ter triplici nomine nomen erit?

In promptu res est: Doctus qui serta meretur

Inter adest doctos; taleque nomen erit.

25        NICLAUS Proles Gotthorum Calmariensis,  

Sacra virorum inter nomina nomen habet.

Hujus in artis opes, bifidi sub vertice montis

Myrtum cum lauru turba Novena legat.

Queis possint merito redolentia nectere serta,

30                    Quae tribuant ipsi jura Magisterij.  

Nectite Pierides, properanter nectite flores,

Et decorate virum, postulat almus honos.

Ergo quisquis es, hos noli temerare viator

Flores, quin tu, quos Phoebus amavit, ames.

35        Nunc tu candoris cultor, doctissime Amice,  

Sume tibi quas fert culta Minerva rosas.

Jura Magisterij quae confert doctus Apollo,

Sume, etenim assidui haec signa laboris erunt.

Quod superest, minime Dryadas, Cereremque vocatam,

40                    Non harum comites in mea vota volo.  

Sed te, CHRISTE voco, qui alti flammantia coeli

Templa tenes; torques, quidquid et orbis habet.

Aspira coeptis his et conatibus; alto

Numine tuque hujus dirige, quaeso, viam.

45        Ut Domino, Patriae, sibi sit, decorique patronis  

Aonidum, peperit quos sibi dulcis amor.

Sit laus, imperium Patri sit et aequa potestas

Gnato cum sacro Flamine fiat, Amen.

Gratulabundus fudit

M. PETRVS ANDREAE Arbogia-Wesmannus

 

32. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Petrus Turdinus (cf. 27) H, Kalmar StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Hoc est quod dixi: toleravit soepe labores

NICLAVS  varios, queis captet splendida dignus

Dona MAGISTRII quae contulit arte MINERVA.

Ergo non hoc passus amor, nec prona voluntas

5          Vt jam abeat nostris inhonorus versibus; Ille  

Nam senior, qui dignus erat, quem carmine PHOEBVS,

PAN calamis, fidibusque LINVS modulantibus ORPHEVS

Concinerent, atque acta Viri, laudesque sonarent:

Accipe jura MAGISTERII hinc, quae MVSA probatis

10        Confert; et studiis praeclaris praemia digna,  

Accipe praemia, quae gemmas et munera regum

Vincunt, quidquid in OCEANO quoque nascitur amplo.

Vtere collatis, percinctus honoribus hisce,

Vt Domino, ut patriae, ut gratus tu sisque patronis.

Amico suo singulari posuit

M. PETRUS TURDINUS Sch. Conrector.

 

33. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Jacobus Balccius (cf. 27) H, Kalmar StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Qui bene certavit Miles, sua jure reportat

Praemia; laetatur conditione rata.

Tu bene certasti, decus immortale Camoenae;

Praemia transacto digna labore refers.

5                    Vive, vige, et longum crescant hi frondis honores:  

Ingenio felix, clare Magister, AVE.

Sic app.

JACOBVS BALCCIVS Gryphiswal-

densis Pomeranus

 

34. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Ebberus Olai (cf. 27)       H, Kalmar StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ingenii proferre decus, licet esse decorum,

Et validis humeris tollere honoris opus.

Dona Ceres renuit sua nigris abdere Sirrhis,

Damnari tenebris, jure negavit, opes:

5          Fax adamas auro; Doctrinae laurea fax est,  

Indita quantumvis fax sua cuique nitet.

Aurea Phoebaei fax esto corolla peculi:

Arteque demulsum cinge tiara caput.

Atque manum nitido facilem tu clare Pyrope

10                    Annule cinge: apta sede quiescit honos.  

 

ALIVD.

 

Fertur honos an onus? quid? Mitra, corolla, Pyropus

Mole gravant? Saxis ter magis illa gravant.

Majori auricomus quia lumine Cynthius ardet,

Syderibus reliquis ter magis ergo volat.

Moris et honoris ergo apposuit

EBBERVS OLAI Calm.

 

35. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Ambrosius e Palma (cf. 27) H, Kalmar StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Gratulor extructi redolentia serta Trophaei,

Quae digne summo dantur honore tibi.

Gratulor optatam, NICLAE, tibi esse Tiaram,

Quam dederat Clarij splendida fama Chori.

5                    Hanc meritam merito de more teneto Corollam,  

Auspicijs felix sit, precor, illa tuis.

Haec tibi grator ovans, et vitae tempora longa

Felicis; nec non praemia plura precor.

Non tam moris, quam amoris e. fudit

Ambrosius e Palma

LL. Studiosus.

 

36. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Carolus Valeriani (cf. 27) H, Kalmar StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ingenij propter dotes et amabile donum,

Assolet AONIDVM munera ferre chorus:

Sic, NICLAE bonus (dat PHOEBVS praemia digna)

Commeritum carpis, dignus honore, decus.

5          Vtere nunc (tota voveo quod mente) MAGISTER,  

Sertis, quae texit DORPATA docta tibi.

Vtere; vergat opus Divini in Nomine amplas

Laudes, et patrij commoda magna Soli.

Praeceptori suo honorando posuit

CAROLUS VALERIANI Nycopensis.

 

37. Adr: Benedictus Oxenstierna – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio de modestia, quam /…/ in Regia Academia Dorpatensi /…/ 27. die Februarii anno 1636. /…/ publice habebat Sveno Magni Hagelstenius. – Dorpati, 1636: Typ. acad.)

UUB, SKB, Växjö LB, [Tartu UB]

DEDICATIO

 

Celse Gubernator Levonum, Dux Militiai

Illustris, Baro Illustris, BENEDICTE, Potentum

Oxenstiernorum Decus Immortale Virorum:

Quotquot et Arctoi Terrestris Numinis inter-

5          Estis consiliis, vexilligerasque phalanges  

Ducitis, Illustres meritisque, Togaque, Sagoque:

Magnifici et nostri Proceresque Patresque Lycei;

Et Dorpatensis nitidissima fulcra Senatus:

Et delectorum Juvenum Generosa Corona;

10                Adsitis. Sic vester Honos, Nomenque coruscant.  

Vestram J. G.

V. M. R. A. et C.

V. H.

Humilime,

Observanter,

et officiose colens

LAURENTIUS LUDENIUS Ph. et J. U. D.

Prof. Juris, Orat. et Poës.

 

38. Adr: Christophorus Pegius – Aut: Ericus Littorius (Oratio de castitate, /…/ in Regia Academia Dorpatensi, /…/ die 25. Maij, anno 1636, /…/ publice et memoriter recitata, a Christophoro Pegio, /…/ - Dorpati, 1636: Typ. acad.)     SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Literis et moribus Politissimo,

Dn. CHRISTOPHORO PEGIO,

amico suo singulari.

 

Λογογρφος

PEGIUS

PES. PIUS. JESU.

 

Qvae Tibi sunt cordi, virtutis fulcra decorae,

Horum conveniens omina nomen habet.

Junge caput caudae: jam jam PES subditur aptus,

Quo Tibi virtutum dulce geratur onus.

5                    Si medium tollas: PIUS ilicet ibis honore,  

Sed JESU (dempta est frons mediumque) Duce.

Festine gratulabatur

ERICUS LITTORIUS

Rosl. Sv. S.S. Th. St.

 

39. Adr: Christophorus Pegius – Aut: Jonas Nicolai Nycopensis (cf. 38)

SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Illicitae, est felix, Veneris qui munia nescit,

Ad casti properans jura probata boni:

Huic merito laudes venturas dixerit omnis,

Quoque jubent Musae, vita beata feret.

5          CHRISTOPHORVS studio sequitur meliore, quod optat  

Mens casta, atque animus castus in orbe jubet;

Inde suum munus cum dexteritate subibit,

Atque feret studio praemia digna suo.

Castos casta decent: castis Deus annue coeptis;

10                    Casta sit et felix vita futura, precor.  

Intimo suo Dn CHRISTO.  PEGIO, de Castitate per-

oranti, animo lubenti haecce adposuit

JONAS NICOL. Nycopens.

 

40. Adr: Christophorus Pegius – Aut: Emundus Johannis Lynaeus (cf. 38)

SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Nulla persistit sapientiae laus

Abditis mentis latebris repostae,[15]

Castitatis ni radio refulgens

Sit velut oestro.

5          Vivet extento inde Josephus aevo, et  

Notus ad coelos animus Susannae:

Hos aget penna metuente solvi

Fama superstes.

Impio autem Sardanapalum amori

10        Deditum, exurit; meliore fato  

Laetus Arbaces, reparatque regnum,

Dignior illo.

Te quoque aeternum sequitur perennis

Fama; Virtutem teneris sacram dum

15        Mentibus suades: bene perge; coeptis  

Adsit JESUS.

Honoris et amoris

ergo apposuit,

EMUNDUS JOHANNIS L. S.

 

41. Adr: Nicolaus Prytz – Aut: Petrus Andreae (Oratio de jurisprudentia; quam, /…/ in Regia Academia Dorpatensi /…/ 2. die Septembr. anno 1636. /…/ publice habebat /…/ Nicolaus Prytz /…/ - Dorpati Livonorum, 1636: Lit. acad.)      SKB, H,[Tartu UB]

GRATULATIO

Praestantissimo ac Humanissimo Ju-

veni- Viro,

Dn. Magistro NICOLAO PRYTZIO.

Orationem de Jurisprudentia, solennem et con-

cinnam enarranti, haec paucula, ut Amico suo longe

charissimo, adjecit,

M. PETRUS ANDREAE, Arbogiensis.

 

Annales, Fastos, si tentes volvere cunctos,

Tempora sique velis mundi scrutarier orta;

Jura, scies, justo simul et sint condita iniquo.

Iura aequa patriae dispensant cuncta bilance,

5          Iura dabunt, vigeat Res-florens-publica quaevis.  

Iura hominem incultum primum sylvestribus antris

Eliciunt, purgant et iniquo secula victu.

Utilibus rectum suadent praeponere jura

Communes sequier leges, injustaque nunquam.

10        Permittunt fieri socio, nec jurgia civi.  

Haec propter colimus leges, animosque ferarum

Exuimus. Plenis haec quisquis sensibus hausit,

Irruet intrepidus flammis, hyberna secabit

Aequora, confertos hostes superabit inermis.

15        Hinc Themidos tu potor aquae, NICLAE Magister,  

Aequi quod satagis narrare encomia; laudo.

Laudo, et nomen erit virtus, multosque per annos

Florendo tua fama, fides pietasque manebunt.

Quod superest: Supplex Divum sacra Numina posco.

20        (Non Dryades Nymphae sint in mea vota vocandae)  

Vt felix abeas, redeas quoque pectore salvus.

I bene; Iter coeptum disponat JOVA supremus.

 

42. Adr: Matthias Vermerus – Aut: Georgius Mancelius (Disputatio theologica de augusto Salvatoris nostri testamento, sive sacratissima Domini nostri Jesu Christi coena, /…/ in Academia Regia Dorpatensi /…/ sub praesidio Andreae Virginii, /…/ publicae, /…/ inquisitioni /…/ 24. Augusti, /…/ submissa a respondente Matthia Vermero /…/ - Dorpati Livonorum, 1636: Lit. acad.)               EAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ornatiss. et Doctissimum Virum-Juvenem Dn.

MATTHIAM VERMERUM Transsylva-

nia-Saxonem,

De COENA DOMINI pie et erudite disserentem.

 

Qvis sit divinae Cibus, et qvae Pocula mensae;

qvi sint Conviva; prava usurpatio Coenae

qvae sit; VERMERE, ad clarum tu ostendere Solem

non dubitas ex VERBO, ad qvod delirat acuti

5                    virga Mathematici, Sophies et acumen hebescit.  

Missa tuo adspiret coelo fortuna labori.

Sic honoratum ire voluit sub meditationibus

sacris a. d. V. 8br. 1636

GEORG. MANCELIUS Semgallus, SS. Th. Lic.

Pastor, Professor, Praepositus, et Proto-Synedrii,

qvod in Livonia est, Adsessor, Academiae Dor-

pat. p. t. Rector.

 



[1] Dorptenses pro Dorpatenses U metri causa

[2] Idem 1643.21, 1644.4, 1645.13, 1646.4, 1647.17, 1648.13, 1649.16, cum variatione 1648.12. Cf. 1642.11, 22-24, 1643.19-20.

[3] Textus corruptusT

[4] vide v 14: NIL UNA LANGVES /…/

[5] cf. 1638.140.9 Perge Novenarum Decus Immortale Sororum, 1639.28.1 Heini, cor Themidos, decus immortale sororum.

[6] fortasse  illa venit

[7] fortasse sancte seu macte

[8] fortasse notas seu novis

[9] fortasse seductum seu deductum seu eductum

[10] fortasse celeres salutas

[11] Finis deest.

[12] Idem 1643.46-47, 1644.15, 1645.47, 1646.19, 1647.37, 1648.24, 1649.22.

[13] Philosophae pro philosophiae edd metri causa

[14] junxti  pro junxisti edd metri causa

[15] repostae pro  repositae S metri causa