1638
1. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Petrus Schomerus (Sacris Nuptiarum Honoribus /.../ Jacobi Balccii, Gryphiswaldensis Pomerani, Regiae Scholae Trivialis Dorpatensis conrectoris, sponsi: /.../ Dorpati Livonorum 6. die Februarij, anno 1638. conjugium contrahentis cum /.../ Anna /.../ Bernhardi Korfes, J.U.D. et per Megapolin practici /.../ filia; /.../ Petri Goetschenii, p.m. SS. Th. lic. in Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ Graecae linguae professoris; et Regiae Scholae trivialis ibidem rectoris, relicta vidua; quaevis fausta precabantur amici. – Dorpati, 1638: Lit. acad.)
SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Luxurians laetam veluti se Vitis ad Vlmum
Applicat, et ramos porrigit inde novos;
Talis sit socians vestras concordia mentes,
Vos et amore pari gratia viva liget.
5 Succrescant blando charissima pignora lecto;
Succrescant, faciat, fata beata, Deus.
Denique Nestoreos faxit vos vivere in annos,
Et tandem summi scandere tecta poli.
Comprecor eventus habeant mea vota secundos,
10 Vt quidvis junctis cedere rite queat.
Quod felicioris ominis ergo
vovebat
Phys. Prof. Publ. et Acad. Dor-
pat. p.t. Rector Magnificus.
2. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia - Aut: Laurentius Ludenius (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Vimine contorto corbis clavoque trabali
Constat, compositum qui bene tollet onus.
Sponse, Novenarum cultor studiose Sororum,
Delicium Veneris, dulce Decusque chori:
5 Fallor: an e torto corbe et trabe nobile constat
Conjugium; et Trabicus corbis, Amoris opus?
Scilicet in laetos serpunt CORFINIA et ille
BALCCIUS amplexus. Est novum Amoris opus!
Nulla domus tales unquam conjunxit amantes,
10 Qualis amor jungit vos propiore Fide.
Inter-adestis-Vos, auresque manusque pedesque:
Et certant nexis basia nexa labris.
Mutuaque alternis junguntur colla lacertis:
Hoc poterit vinclo firmius esse nihil.
15 CHRISTE, fave coeptis: sese inter serpere pergant
Trabs et Corbis: erit mens, caro et una fides.
I! SIC ALBVS ACCVBO.
I mecum; pie CHRISTE, veni; Te dante, beatis
SIC ALBVS ACCUBO toris.
Per Anag.
CANON; FERAS.
Ille CANON, patienda FERAS, pulcerrimus. Adsis,
Christe; et nobiscum, Christe, ferenda FERAS.
Quod ex animo v.
PH. et J.U.D. in Regia Academia GUSTA-
VIana, quae Dörpati est ad Embeccam,
Professor Juris, Oratoriae et Poëseos.
3. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Jacobus Gerschow (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Reddere foecundas Nilum scripsere bibosas,
Quotquot erant steriles ante Virago cohors.
Huc Europaeae matres, Asiaeque profectae
Foecundos uteros mox reperere suos,
5 Qui steriles olim. Peibae lacus hanc virtutem
Prosper habet, situlum foemina si qua bibit.
BALCCIVS id novit veneranda sorte JACOBVS,
Gryphiacas Patriae non sitit ille nurus.
Foecundus fieri locuplete cohorte praeoptans,
10 Nupturit ad Peibae lege decente lacum,
Narvias huncce bibit, bibit Olsias, Assa, Coluta,
Plescovias, Talkef, Petzur, Adava, Laos.
Foecundae populis omnes et prole feraces,
Qualem Balkiaden vivere quisque vovet.
15 Vade, Vale prosper BALCKI, foecundus et esto
Sit tua Corfinias par tibi quoque bono.
JACOBUS Gerschow / Phil. et J.V.D.
L.L. et Poës. Prof. Ord.
4. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Christian Schwarze (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
BALKI, noster Amor, fingis te Carmen amare,
Dum Carmen thalamo quaeris ubique tuo.
Sed Carnem, non Carmen amas quod fingis amare,
Dum Carnem in thalamo quaeris, Amice, tuo.
5 Sumis utrumque tamen, gratam dat CORFIA carnem
Quam vis, quod fingis do tibi Carmen ego.
Gryphiswaldiae Lubens Ludensque app. et grat.
et Illust. Dicast. Wolgast. Adsessor
et Referend.
5. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Hermannus Querinus (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Si quis amet teneram forma praestante puellam,
Per CORBEM, misere ne cadat ille, timet.
BALCCIVS at CORBEM longinqua per aequora quaerit,
TRABSque cava ad CORBEM jam trabe sulcat iter.
5 Ecce quod odit Amans, BALCCI tu concupis, atque
Ex parto metuis nil tibi CORBE mali.
Cumque nec in Patriis habeas POMERANIDOS oris,
LIVONVM CORBEM quaeris in orbe tuum.
Quid cum CORBE TRABI? mirum! dic, Sponse, quid ambis
10 CORBEM? nam metus est, ne male CORBE cadas.
Pergis at intrepide! Poenam denuncio, Corbis
Suspendi clavo ceu mediante solet.
Sic cadat in CORBEM, ne decidat, haereat ulnis
In mediis pendens TRABS, peto, CORBE suo.
Ita in nuptiis Amici sui hono-
6. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Georgius Mancelius (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
ADLUSIO ad cognomen SPONSI et
SPONSAE.
Non sane e TRABIBUS, sed lento vimine CORBIS,
Nectitur, adsiduus sic semper clamitat usus.
Ergone primus eris tu, praestantissime BALCCI,
Nectere qvi CORBEM hinc alia ratione valebis
Gryphiadum in sylvis produxit sydere laeto;
Textilis ast in agris Varni sunt vimina CORBIS
Orta. O mirandum! TRABS haec se tollat in auras,
Atque eat ad coelum tamis distentus abunde
10 Sit CORBIS (votum DEUS audiat) intus et extus.
Festinanter ludeb.
GEORIVS MANCELIVS Semgallus, SS.
Th. Licent. Ill mo Curlandiae Principi a
Concionibus
7. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Michael Savonius (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Christiadum Musae praesentia Numina Vatum
Plaudite jam Sponsis; concelebrate metris.
Pandite Conjugibus Carmen, saltusque movete
Sponsum cum Sponsa condecorate modis.
5 Quattuor est lepidis, age, res distincta figuris
Cui facies eadem terga caputque dedit.
JACOBI in Thalamos quae ducitur ANNA decora, est
Vt scandat castum nupta venusta torum.
Cernitis ut Sponsi cingat latera alta Cupido
10 Et promat casta tela pudica manu.
Parte alia Sponsam gressu comitantur ovanti
Quas sibi conjunxit dexteriore fide.
JESV CHRISTE, potens hominum servator et author,
Qui curas casti foedera casta tori;
15 Ingredere hunc Thalamum socialia foedera firmans
Ambobus Sponsis vincula necte novis.
Fac faciles ipsis producant stamina PARCAE,
Vt vivant longa posteritate diu.
Vivant felices, Concordes, tempora longa
20 BALCCIACA ut fiat prole beata domus.
Vtque leves hederae viridantia brachia jungunt,
Sic duo sollicitus pectora jungat Hymen.
Optima TVRTVREO societ concordia nexu,
Cunctaque pacificus damna repellat amor.
25 Sic tibi perpetuo dicetur gloria cantu:
Sic tibi perpetuo laus, decus et sit honor.
M. MICHAEL SAVONIUS Logices et
Ethices P. Or. ut et Scholae Regiae Academiae
Trivialis Rector, amoris et honoris ergo
gratulatur.
8. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Andreas Volcmarus (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
¢nagram:
Jocus sit fons, cibus, cor sanans: En huc
labia apponas.
Saucia CORda gerit vivens in coelibe vita,
Namque immundicie non caret ullus homo.
Eligis ergo JOCOS thalami licitosque, sacrosque,
Mundatos Christi sangvine, si modici.
5 Ille JOCUS tibi SIT CIBUS AC FONS, COR bene SANANS,
Vt coëant animi vulnera rite tui.
EN tamen HUC LABIA APPONAS, svavissime Sponse,
Ad FONtem, qui sit Sponsula chara tibi.
FONS, CIBUS, atque JOCUS tibi sit tua Sponsa pudica,
10 Haec SANET CORdis vulnera cuncta tui.
Sic tamen APPONAS LABIA ad labra dulcia Sponsae,
Ut videas fausti germina grata tori.
Ita suo olim Condiscipulo, ceu fratri dilecto,
Derptam Livoniae abituro, gratulabun-
Pom. S.S. Theol. Stud. et p.t. Schol.
Gryph. Senat. ConRect.
9. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Guilelmus Ulricus (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Gratulor Vxorem tibi cum virtute pudicam:
Coniugio cedant prospera qvaeqve rogo.
Vivito tu felix, BALCCI, cum Conjuge chara,
Hanc DOMINVS stabili junxit amore tibi:
5 Vivite felices, Thalamum precor esse feracem,
Optatae prolis semine luxurians.
Vna sit ambobus mens et cor atque voluntas,
Nec castum turbet lis inimica Torum.
Vivite per multos conjunctis mentibus annos,
10 Sit sine nube dies, sit sine lite Torus.
Vnanimes longae numerantes tempora vitae
Sub fausto vestrum carpite sydere iter;
Vivite concordes et jungite labra labellis
Quo referat fructus vinea, Christe, tibi.
15 Det vobis Dominus, vitae qvae postulat usus,
Pellat clementi soeva pericla manu.
Det DEVS ut valeat, vigeat, florescat uterque:
Annue tu votis, Christe benigne, meis.
Plura Thalia negat; multum Salvete, Valete,
20 Promptus ero, qvoties tempus et hora jubent.
Pro alma conjugij faustitate, fauste
sic vovere volebat
10. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Adrianus Verginius (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Conjugij Deus est mirandus fautor et author,
Invocet hunc cupiens jura subire tori.
Sehr wunnerlick itz GOtt in allen sinen wegen/
Drumb moet ock wunnerlick sick vaken wat Todregen/
5 Wärnemlick kan man ock Gads wunnerlicke Hand
Späern/ wenn man Recht besüht den hillgen Ehestandt.
Jacob dei frame Mann möst’ Esaus Toerne wiken/
Unn vht sien Vaderland’ innr frömdd herümmer stricken/
Süh wat begeignd’ em dar! Gott gaff em eine Bruet/
10 Dar he doch fryens halffn nich was gewannert uet.
Des vlln Tobias Sähn was ock hennuht getagen/
Nich dat he sick en Brud darbuten wull’ vpfragen;
Lieckwol so sckicko et Gott/ dat he en Fruwe nam/
Vnn also gauder ding toem Vader wedder qwam.
15 Dit glickniss kan men ock Herr Lannsmann vp juw düden/
Gy sind ock weggetagn van jugen Lanneslüden/
Vnn wullen hier in Dörpt dei hohe Schaul besein/
Bedincket averst recht/ wat itz ju mehr geschein?
Dei schware Reiss hierhehr hessg’ all reign averwunnen/
20 Wielg’ heffen hier in Dörpt en schmucke Bruet gefunnen/
Dei juw all hartenleed ilig verdriesen kan/
Wenn sey juw soet ansüht/ vnn secht hartleve Mann.
Woll hadde woll gedacht vnn hadde dörffen seggen
Dat gy noch schullen hier in Dörpt en Bruet to leggen
25 Tiss lieckwol nu geschein/drüm löwen wy gewiss/
Dat Gott in allem dohn gans wunnerbahrlick itz.
Wiel Gott vnn Minsken en gefallen heffen plegen/
Wenn Mann vnn Fruwe sick hüptz fredsamlick verdregen/
So heffet/ Herr Lannsmann/ leeff vnn wert juge Bruet/
30 Vnn hollet söet vnn fuer mit er gedüllich uet.
So leeff als Ahasveers de schmucke Esther hadde/
So hesset juwe Bruet/ Herr Lannsmann/ ock im Bedde/
So leeff als Jacob ock dei Rahel heffen plag/
So heffet juwe Bruet/ Herr Lannsmann Nacht vnn dag.
35 Wenn gy so tüssken juw warrn Fried’ vnn Eincheit plegen
So ward gy ricklick späern im Huse Gades Segen/
Wog’ äverst kiesen warrn vnn juw einander schlan
Ward alle Segen Gads vht juwem Huse gahn.
Nu lev’ Herr Lannesmann/ ick Wunsck van Harten Grunde/
40 Juw so veel Goder Jahr vnn so veel Froclick Stunde
Als Hemmels Sternen sint/ als Fisck’ im Water gahn/
Als Böme tüsscken hier vnn Rig’ vnn Revel stahn.
Darnevenst Wunsck ick ock dat gi na Vecrtig wecken
Herummer mägen gahn vnn Vadderen ansprecken/
45 Dat itz mins Harten wunsck; darmit befehl’ ick Juw
Vsen leven Herren Gad’/ vnn Juw Leven Fruw.
Ludite, ludendo totas consumite noctes:
Et lusus vestri pignora certa date.
Adijcere haec voluit Dn. conterraneo
suo perdilecto
S.S. Theol. Studiosus.
11. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Johannes Heinricus Brandt (cf. 1)SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Qvae Deus instituit genialia foedera lecti,
Haec probat, et sancte vult sine labe coli.
Pronubus ipse toris, accendit corda duorum,
Atque jubet stabiles sint in amore duo:
Sponsa, tibi juvenem jungis amore virum;
Obsequium praestas Jovae, et praeconia laudis
Summa merere: Deus praemia justa dabit.
Immo dat hoc ipso, qvod, eo curante, marito
10 Cum tali thalami jura secunda subis;
Qvalem multoties votis, validaque precum vi
Optasti, vivis dum viduata viro.
Sic confisa Deo spes non confusa labascit,
Sic sibi fidentes dotat ubique Deus!
15 Gratulor hinc vobis, quorum sic junxit amoris
Herculeo nexu corcula bina Deus.
Gratulor, et vobis bona tot, qvot pontus arenas,
Celsus qvotve polus possidet astra, precor.
Conjugium sit dulce jugum, re dulcius omni,
20 Aeqva Venus mentes stringat, et aeqvus amor.
Principium felix, felix sit et exitus ipse,
Incidat in vestram nulla qverela domum.
Vivite felices, nec lectum turpet Erynnis
Dira, nec alterius soeva procella mali.
25 Alter in alterius svavi reqviescat amore,
Unanimem foveat gratia pulcra torum.
Pax vigeat, lites discedant inter amantes,
Pace Venus gaudet, pace vigescit amor.
Nestoreae vobis Dominus det secula vitae,
30 Et faciat Sponsum divite prole patrem.
Haec precor, haec imis cordis radicibus opto,
Si vobis praesens det Deus ista, sat est.
Ita faustae acclamationis ergo accinebat
JOHANNES HEINRICVS Brandt Rinthelio-
Schawenburgicus, S.S. Theolog. Studiosus.
12. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Georgius Friderici (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Res miranda quidem: blanda quod asperis
Commiscens Sophiae regna petat, sacros
Dum tecte juvenes torquet amoribus,
Mater soeva Cupidinum.
5 Molles namque velut robore fortibus,
Ac concreta gelu corpora fervidis:
Praeceptis male sic conveniunt amor
Mollis, Pallas et aspera.
Artes quippe bonas haec jubet impigre
10 Scrutari, et solidae vim Sapientiae:
Is certare jocis, et dare basia
Svadet blanda puellulis.
Dic quaeso ergo mihi, cur adeo Venus
Indigne famulos torret Apollinis?
15 Atque illi faciles cur animis statim
Ceu victi subeunt jugum?
Sic est: conveniens quisque probat sibi:
Pulchri pulchra colunt: candidioribus
Culta et docta placent: candida commovent
20 Doctos rursus, et attrahunt.
Nil candore prius, nil Sapientia:
Nil pulcro ingenuis aptius artibus:
Sic doctis sociat pectore candidas,
His, claros studiis, Venus.
25 Testis BALCKIUS est conspicuus, sacro
Gratus Pierio, gratus Apollini,
Idcirco celebris dotibus ingeni
Nymphae gratior optimae.
Quam clara genitam stirpe, fide piam,
30 Insignem facie, moribus integram,
Divino sibimet munere traditam
Nexu jungit amabili.
Sis felix igitur, praelia cui Venus
Tam jucunda movet, militia ut tua
35 Victor, digna feras praemia, bellulam
Asportans sociam tori.
Sit prosper thalamus, sit sobolis ferax,
Sit ditata domus pace, vigens bonis,
Vt salvi foveant delitias novi
40 Quovis tempore conjuges.
Sic voveb.
13. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Christophorus Michael (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Trabs veluti fortis portando roborat aedes,
Plurima sic etiam commoda Corbis habet.
Induntur Corbi carnes, fracimina, panes,
Ac pyra multa simul, dulcia poma, nuces.
5 Est igitur felix Corbem qui repperit, in quem
Pro lubitu semper condere cuncta queat.
Ast si perpendo, multo felicior es Tu
BALCCI, cui Divum munere Corbis adest.
Vivens CORBIS adest tibi nunc, mirabile dictu,
10 Egregium hunc Corbem condidit Ipse DEUS.
Hunc in depones curas solitosque labores,
Quae Conrectori sunt toleranda TIBI.
Omne supervacuum in talem deponito Corbem,
Omnia ne dubites fortiter ille feret.
15 Soepius hoc faciens CORBEM complebis in anno
Donaque sic Corbis postmodo grata dabit.
Vivite concordes: Corbem TRABS tolle suavem,
Tuque TRAbem rursus Corbis amore feras.
Amoris ergo f.
14. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Georgius Goetschius (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Des Bräutigambs.
Allein zu bringen hin daß er dadurch mög sparen
Den Ehstand/ welchen doch Gott selber hat gestifft/
Derselb sag ich fürwar nicht recht verständig ist:
5 Derhalben ich mich auch verlandegn trag zu paren
Vnd in der vbrign’ Zeit den Ehstand zu erfahren;
Denn nur die Einsamkeit gar groß pein mich sich bringt/
Ja bißweilen auch wol mit dem Todt selber ringt.
Ein fromm Gottfürchtig Weib ist Gottes reicher Segen;
10 Mann findt es trawen nicht an den Zäunen vnd Wegen/
Ist ein auch Ort so was liebers; zulegen kan
Vns/ als ein’ Haußfraw schon/ so getrew jhrem Mann.
Ein Weib daß jhre Tracht wenn sie sich wol gezieret/
Die Tugend/ nicht das Kleid acht/ wird allzeit geehret;
15 Ein böses Weib zu Tisch/ vnd sonst gar böß im Hauß/
Verleuret Huld vnd Gunst; Venus lescht auch bald auß.
Ein Weib das jhr Gesicht verstelt bringet ein Grawen/
Ist hetzlich/ scheußlich/ ja vnlieblich anzuschawen;
Ein Weib da trotzt und pocht auff jhre Gut vnd Geldt/
20 Da ist gantz wenig auff zu bawen in der Welt.
Ein Weib von Tugend reich/ mir sonst geleich behaget/
Welche zu lieben stets mein Hertz quälet vnd naget/
Derselben ich mein Haab/ Her/ all’ mein Gut vertraw.
Ich auch auff jhr/ nehst Gott/ mein Hoffnung setz vnd
baw.
25 Weil aber wenn das Fleisch gemein/ sich vielmahl leiden
Findt; Wiederwertigkeit/ Creutz/ Elend/ zwischen beyden/
Wünsch ich daß mögen wir gedüldig seyn vnd fromm/
Gantz kein Mißtrawen sey vnter vns/ auch nicht komm/
Biß das O HERRE Gott zu deinem Lob vnd Ehren
30 Sich Fleisch vnd dann die Welt thun scheiden vnd verkehren;
Ja biß wir endlich all’ versetzt werden zugleich
In dem Himlischen Erb/ erblichen Himmelreich.
VOTUM.
Vivite concordes, crescat concordia semper:
Vos et vestra DEUS protegat atque beet.
35 In steter Lieb der getrewer GOTT
Erhalt Euch fest biß in den Todt.
All HaußCreutz/ Trübsal vnd Elend
Von Euch vnd all den Ewren wend.
Gute Gesundheit langes Lebn’
40 Wünsch ich daß er euch wolle genb’/
Dazu auch Kräfft im Ehestandt/
Damit er wol sey angewandt.
Zukünfftig Jahr nicht mehr allein/
45 Sondern gedreyt oder gevierdt/
Welches den Ehstand trefflich ziert/
Vnd erfrewt beydes Fraw vnd Mann/
JACOBUS BALCK wird Ehre han/
Wenn er sich helt im KORBE wol/
50 Vnd thut was er verrichten sol.
Ja ich wünsch Euch nach dieser Zeit
Der Seelen Heil vnd Seeligkeit.
15. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Johannes Georgius Cammerzell (cf. 1)
SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
¢nagram:
Lac bibi, o cara; Ficus an Ius? Ancona.
Stat vetus et longos incidua Silva per annos
Floribus atque rosis qvae est condecorata tenellis:
Assvetae ripis volucres et fluminis alveo
Aethera mulcebant cantu, lucoque volabant.
5 His ego dum spatior tectus nemoralibus umbris,
Vidi, quid vidi, dicam mea Musa faveto.
Advenit primo rosea cervice refulgens
Foemina, qvam multa Pallas formavit ab arte,
Qvam docuit Venus ipsa suos castissima mores,
10 Cui pudor et lepido subridet Gratia vultu.
Pulcrior et venit nitidissimi Apollinis ore
Vir-Juvenis, tristi pervolvens plurima corde,
Atque suo tandem moesto haec de pectore fudit:
O vita, exilium merito dicenda? Qvid omni
15 Tempore sicce cupis me sollicitare misellum,
Nunc mihi laetitiae data vixque est hora qvietis:
Instrue, Tiphy rates, extremos ibimus Afros,
Littoraque et Libycas pinu fulcabimus oras.
Nunc moriar, qvia lethiferum in cor foemina vulnus
20 Immisit, nemoque potest sanare dolorem.
Non aberat longe frontem redimita coronis
Foemina, diffusos cervix cui lactea crines
Accipit, et molli subnectit circulus auro,
Atque his auditis, thalamique ignara jugalis,
25 Vix oculos attollit humo, pudor ora colorat
Ingenuus, gelidusque pavor praecordia pulsat.
Interea tacitum Cytherea instillat amorem,
Idaliosque ignes subdit, sociataque lecti
Foedera commendat, donec miserescit, et ultro
30 Occoepit Iuvenis moerorem demere dictis:
Ne tantos tibi finge metus, dilecte, qvid aegram
Sollicitas mentem, qvae nunc formidine tanta,
Cura tibi solvit pectus, qvid forte bibisti?
LAC, o CARA, BIBI, dedit hoc Cytherea nocivum.
35 Ejice mente metus, ego sum medicina malorum,
Illa inqvit, FICUS, AN JUS, charissime Conjux?
Nil juvat, ille refert, ANCONA ego posco tenellum.
Tu medicamen habes, mihi qvo succurritur aegro,
Oscula si dederis et centum basia nobis,
40 Mutuaque in dulces jungant nos brachia nexus,
Tunc quoque salvus ero, Phyllis, mea sola voluptas,
Da precor, amplexus, da dulcia basia nobis.
Haec super, illa, lubens, o tu charissime conjux,
Victa tuis, inqvit, precibus succumbo, toroque
45 Me sociam conjungo tuo: Tibi brachia pando,
Et castos discingo sinus. Communia mecum
Sint bona, nec dispar animi, nec corporis usus.
BALCCIUS his solus niveis reqviescat in ulnis,
Inque meos intret thalamos. Hic basia solus
50 Auferat, et nostro saturet se plenus amore.
Dixit: Et obscuris nox ingruit atra cavernis;
Vos, qvi connubii nunc sacra lege coitis,
Inquit Amor, stabilis societ concordia vitae.
Tuque age foemineis castum decerpe pudorem
55 Sponse genis. Nunc amplexus, nunc basia junge,
Sic feret ANNA tibi tria ter post cornua Lunae
Progeniem, pignus lecti, qvod nomen avorum
Et clarum splendore genus virtutibus ornet.
16. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Jacobus Friedrich (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Lignea Trabs, prompte succensum concipit ignem;
Corbis et adjectus flagrat in igne cito.
Omen adest! Sponsus, veluti Trabs, concipit ignem:
Ardet ceu Corbis Sponsa tenore pari.
5 Vnanimi flagrent Trabs-Corbis amoris in igne:
Ignem ignis gignit; pignora nata sient.
In felix auspicium S.
17. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Ludolphus Joachimus Busse (cf. 1)
SKB, [Tartu UB]
Epigram I.
Ad Dn. SPONSUM
Ipso Dorotheae die, Viduae honestiss.
Thalamum conscendentem.
Una dies duplici titulo TE, Sponse, coronat
Nam Theodora MAREM TE facit, atque PATREM.
Diceret at quis: non Pater hic, sed Vitricus audit;
Quid tum? soepe Patrem Vitricus ipse praeit.
II
5 Vitricus hac noster sit Sponsus luce, quid obstat?
Anno quin possis rite vocare Patrem.
Sic Neogamo gratulari voluit
18. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Jacobus Lotichius (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Sponsus Sponsam alloquitur ejusque nomen bis
octies repraesentat.
A N N A, mihi nunc anne d A bis quod concupis, ANNA?
Nec mihi Non placuit nomen N EC DISPLICET OMEN,
Nec tibi Non placuit nomen N EC DISPLICET OMEN,
A N N A tibi sic ergo d A bo quod concupis ANNA.
ALIUD.
5 Cernis in indomiti quantam vim ferro Adamantis;
Tanta o natura est vis in amore sita.
Nullum, Sydereo quodcunque sub aethere cernis,
Te trahet a Sponsa Sponse jugande tua.
Nec, quid consultant Iuno, Mars, nec quid Apollo,
10 Te trahet a Sponsa Sponse jugande tua.
Nec cytharae flectens strepitu delphinas Arion,
Te trahet a Sponsa Sponse jugande tua.
Nec Thrax omne trahens amnes cum montibus Orpheus,
Te trahet a Sponsa Sponse jugande tua.
15 Nec quoque Calliope Divumque hominumque voluptas,
Te trahet a Sponsa Sponse jugande tua.
Nec, (quod et exopto) adversum, non atque secundum,
Te trahat a Sponsa Sponse jugate tua.
Nec crucis o spargens Myrrhae sapor instar odorem,
20 Te trahat a Sponsa Sponse jugate tua.
Nec sit tanta rei cujusdam dulcis imago, ut
Te trahat a Sponsa Sponse jugate tua.
Nec, si vel vastum quisquam promitteret orbem,
Te trahat a Sponsa Sponse jugate tua.
25 Nec LIBITINA nisi, vel quicquam pallida MORTIS
Te trahat a Sponsa Sponse jugande tua.
Cernis in indomiti quantam vim ferro Adamantis;
Tanta sit et vestro vis in amore sita.
Q. animitus precatur
JACOBUS LOTICHIUS, Rig. Livon.
19. Adr: Jacobus Balccius et Anna Corfinia – Aut: Hermann Wulfrath (cf. 1) SKB, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Prolixo versu taedas ornare jugales
Vellem, sed tempus scribere multa vetat.
Sufficiant igitur vota haec, doctissime Sponse,
Qvae bonus accipias, fautor amice, precor.
5 Sis felix. JACOBE, tua cum conjuge felix,
Conjugium faciat pax, amor, atque fides.
Respondens vestras conjungat copula mentes,
Sit sine lite domus, non sine prole torus.
sugca rwn appon.
20. Adr: Ericus Haquini Bobergius – Aut: Laurentius Ludenius (Immortalitas /.../ Brigittae de Härligztorp etc. /.../ Laurentii Jonae Ållenskiöldz, /.../ relictae viduae, quae anno /.../ 1637. circa ferias Paschatos, /.../ occubuit; cujusque exuviae circa festum Michaëlis, anno eodem, in /.../ templo Wingh in /.../ provincia Wallenhäradh, illatae sunt, in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ die 13. Octobris, anno 1638. aeternitati consecrata ab Erico Haquini Bobergio, W.Gothia Sveco. – Dorpati, 1638: Typ. acad.) UUB, SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctissimo et Humanissimo Dn.
PERORANTI.
Per Anag:
QUI EGI, CHARUS REBUS INIBO.
Qvi peragenda EGI; cum Christo foedus INIBO:
SIC CHARVS REBVS foedus INIBO sacrum.
Quod anim. appre.
J. V. D. et Prof.
21. Adr: Carolus Valeriani – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio in felix novi anni auspicium; quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 25. die Januarij, anno 1638. publice ac memoriter habebat Carolus Valeriani Nycopensis. – Dorpati, 1638: Typ. acad.)
SKB, Växjö LB, [UUB, Tartu UB]
GRATULATIO
Doctiss. et Ornatiss. Dn. Peroranti.
Per Anag.
ILLA ARS O VNI CVRAE!
Pallados o Artes, felici tincta lepore:
Corda creant, et voce Bonos, animoque Beatos
Fingunt; et dotes alto cum pectore jungunt.
Pallados O ILLA ARS VNI tibi, Carole, CVRAE,
5 Dum dociles anni, prima et florentior aetas.
Sit faustum et felix, Christo Duce et Auspice Christo,
Pallados O ILLA ARS maneat tibi, Carole, CVRAE.
Quod ap.
LAURENTIUS LUDENIUS Ph. et J.V.D.
et Professor.
22. Adr: Carolus Valeriani – Aut: Isacus Sicrenius (cf. 21) SKB, Väsxjö LB, [UUB, Tartu UB]
GRATULATIO
Ingenium felix, mi Carole docte, Prometheus
Finxit, et acre tibi de meliore luto.
Haud tibi deficiet, Sophiae, Themidosque supellex,
Nec facundia, nec Martis et Artis opus.
5 Armaque dum lustras Demosthenis, ipse disertus
Omnibus aeternum, CAROLE, charus eris.
Moris et amoris ergo apposuit
23. Adr: David Erdmann – Aut: Guilielmus Ulricus (Felicem Abitum, /.../ Davidis Erdmanni, Pomerani, SS. Th. studiosi, /.../ e Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ in Curlandiam 12. Januarij anno 1638. euntis, /.../ prosequuntur Musae Dorpatenses. – Dorpati, 1638: Typ. acad.)
LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Per ¢nagram:
VIN’ DETUR; MANDAS.
Vin’ detur nostra a Musa, Doctissime, curtum
Carmen, Amice, tibi? Certe vis; namque subinde
Dulces Amicitiae veteri pro foedere nostrae
Mandas. Vellem equidem, sed vix permittit id ipsum
5 Officij ratio. Hinc pro Carmine suscipe Votum:
Felix sit tibi iter, tibi sit mutatio felix!
Sitque locus foelix; sint omnia fausta! Valeto!
Ita voveo
Junior, L.L. Studiosus.
24. Adr: David Erdmann – Aut: Jacobus Balccius (cf. 23) LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
An quid Amicitiae sit foedere dulcius, actum
Tecum, ERDMANNE, quod est, dulcis Amice? Nihil.
A nobis ergo dum tu discedis: ego usque
Contristor: tristis corde dolente gemo.
5 Optarem mecum per secula longa maneres;
Cresceret optato sic mage Amicitia.
Verum te Deus Omnipotens vocat: ipse precabor
Aeternum Valeas: sis memor atque mei.
Ita app.
SS. Th. Stud. Gryphswald. Pom.
25. Adr: David Erdmann – Aut: Johannes Brüggeman (cf. 23) LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Eheu! fama refert, ERTMANNVM linquere velle
Moenia DORPATI; merito mea lumina flexu
Torpent tristifico: sed si Divina voluntas
Abducit, nostro laetemur jugiter aevo.
5 Et pia vota precemur ei: de pectore vota
Promo, ERTMANNE, tibi, Superorum Numine felix
Hic abitus tibi sit, tibi sit longaevaque vita.
Honoris ac fraterni amoris ergo
haec paucula adjecit
Curlandus.
26. Adr: David Erdmann – Aut: Bartholomaeus Hillius (cf. 23) LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
d' Anagr£mmatoj,
ANNUM DIU DETERAS.
ANNUM DIU det DETERAS.
Dumque capis celerans iter hoc, dulcissime Frater,
ANNUM DIU jam DETERAS,
5 Atque DIU vigeas: sit quovis tempore Summi
Praesens Jehovae Dextera.
Ita Amico ac Fratri suo summopere
dilecto gratulabatur
27. Adr: David Erdmann – Aut: Christophorus Michael (cf. 23) LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Nos igitur linquens VATEM comitaris euntem
Sanctum, et nunc optas vertere, Frater, humum!
O praedulce meum Decus! o ERTMANNE süavis[1]
Quo tendis? mecum Frater amande, mane.
5 Qui mihi Theseo modo junctus amore fuisti,
Discedens, inquis: dulcis Amice, Vale.
Vivere suave fuit Mecum, carissime Frater, Pars animae, Tecum vivere suave fuit.
Absens ast memori Frater Tu in pectore Fratris,
10 Haec fragilis donec vita manebit, eris. Redde: vicem quaeso faveat TIBI Jova Davidis,
Ejus et auxilio tempus in omne Vale.
His Fratrem dimittit pyladeum
Frosa Halberst. SS. Th. Studios.
28. Adr: David Erdmann – Aut: Johannes Schlechter (cf. 23) LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Ergo profecturus, Frater, Curlandiae in oras
Tendis; Dorptiaci linquis et arva soli.
Ah! quoties, Frater, nobis quae gesta recordor.
Multa hic fraternis seria mista jocis.
5 Ah! licet hinc abeas; tamen hic Schlechterus amantis
Fratris inoblito[2] nomina corde geret.
Quod restat, fausto discedas sydere, Frater;
Angelus ipse DEI sit comes atque viae.
Ita abeunti Fratri vovebat
29. Adr: David Erdmann – Aut: Bernhardus Thesaurus (cf. 23) LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Ah quid fama refers, nosterne Ertmannus abibit
Hinc procul in Terram quo sua fata trahunt.
Tu studiosa cohors, et vos retinete puellae
Davidem vestrum, vos retinete rogo.
5 Conqueror at frustra; Frater quia deseris hic nos
Voveo corde Tibi,[3] quo bene cedat iter.
Sic quoque ego semper fidus amicus ero.
Animo ex fraterno
apponebat
Repp. March.
30. Adr: David Erdmann – Aut: Ludolphus Joachimus Bussius (cf. 23) LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
|
N O B I L E M I T O V I U MA D T[4] O B I L E M I T O V I U M A D T E B I L E M I T O V I U M A D T E F I L E M I T O V I U M A D T E F E 5 L E M I T O V I U M A D T E F E S EM I T O V I U M A D T E F E S T[5] M I T O V I U M A D T E F E S T I I T O V I U M A D T E F E S T I N T O V I U M A D T E F E S T I N A 10 O V I U M A D T E F E S T I N A M V I U M A D T E F E S T I N A M U I U M A D T E F E S T I N A M U S U M A D T E F E S T I N A M U S A M A D T E F E S T I N A M U S A V 15 A D T E F E S T I N A M U S A V E D T E F E S T I N A M U S A V E T T E F E S T I N A M U S A V E T O |
O B I L E D O R P A T U M P B I L E D O R P A T U M P A I L E D O R P A T U M P A N L E D O R P A T U M P A N C E D O R P A T U M P A N C R D O R P A T U M P A N C R A O R P A T U M P A N C R A T R P A T U M P A N C R A T I P A T U M P A N C R A T I C A T U M P A N C R A T I C E T U M P A N C R A T I C E V U M P A N C R A T I C E V A M P A N C R A T I C E V A L P A N C R A T I C E V A L E A N C R A T I C E V A L E A N C R A T I C E V A L E A S. |
31. Adr: Martinus Nicolai Faxelius – Aut: Andreas Laurentii (Disputatio philosophica de natura elementorum in genere: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ Petri A. Schomeri, /.../ publicae censurae submittit Martinus Nicolai Faxelius /.../ author et resp. /.../ ad. d. < > Augusti, /.../ - Dorpati, 1638: Typ. acad.) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ornatissimo et Praestantissimo Domino
amico et conterraneo svavissimo, Materiam
de primis Mixtorum principijs, eorundemque Affectioni-
bus publicae disputationi subjicienti;
Sunt quos oblectat, vesani Martis imago,
Sunt quos delectat, vestiri tegmine membra:
Sed, MARTINE, tuis melius vis rebus adesse,
Dum satagis mentem castis addicere Musis.
5 Sic gaudent alij sacros pervolvere libros,
Sic cupiunt alij tenuisse volumina juris,
FAXELIOque placet Physicas pernoscere causas.
Fortis es in studiis: Sic pergas, praemia fortis,
Lausque decusque tibi advenient in secula multa.
10 Omnipotens rerum Dominus moderator Olympi
Confirmet Musas. Pergas tu insistere coeptis.
In perpetuae recordationis argu-
mentum gratulabatur
Sudermannus.
32. Adr: Jacobus Friedenreich – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio in salutiferam passionem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, /.../ postridie Parasceves <24.3.> anno 1638. publice /.../ recitabat Jacobus Friedenr<e>ich /.../ - Dorpati, 1638: Typ. acad.) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Nobiliss. et Doctiss. Dn. PERORANTI.
Per Anag.
SIC BEOR HIC VNA RE, FIDE.
Eva parens, vetitum decerpserat arbore pomum;
Concretum fluit hinc exitiale malum.
Iam Crucis erecta producitur arbore germen
Vivificum; corpus, Christe cruente, tuum.
5 Conciliatoris Christi jam corpus apertum est,
Vt mihi perpetuo gratia fonte fluat.
Condisco Christum fido supponere cordi;
SIC BEOR HIC VNA RE, potiore FIDE.
Quod animitus p.
LAURENTIUS LUDENIUS J.V.D. et Professor.
33.Adr: Jacobus Friedenreich – Aut: Jacobus Balccius (cf. 32) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Sic inter terram Christus, sic inter Olympum
Pendet, et instanti morte peremptus obit!
Scilicet et terram coelo conjungit, et omnes
Peccati tristes mole gravante vocat;
5 Voce vocat. Pandit sua brachia: Dextera pulchre
Judaeos, Gentes brachia laeva vocant.
Est totum spinis et virgis corpus apertum,
Et Christi Cordis viscera tota patent.
Viscera tota patent; Per rerum secula felix
10 Qui Christum assequitur Candidiore fide.
Nobile delicium Musarum, Docte JACOBE,
Hoc docta narras dexteritate bonum.
Perge velut pergis, doctis narraque loquelis,
Quod superae pandat se penetrale domus:
15 Perge, velut pergis: Christo Duce et Auspice Christo,
Sicce tuum toto surget in orbe decus.
Quod animitus p.
JACOBUS BALCCIUS Gryphis. Pom. Scho.
Reg. Trivialis Conrector.
34. Adr: Jacobus Friedenreich – Aut: Adrianus Verginius (cf. 32) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Aedibus in sacris quoniam Pastoris ab ore
Vndique jam Christi Passio sacra fluit;
Mi JACOBE, tibi vitio quis vertat, acerba
Quod tua de Christi morte loquela fluit?
5 Certe: sancta DEI quia volvis vulnera, vitae
Hujus et aeternae praemia summa feres.
Quottidiana igitur, Frater, tua lectio, Christi
Passio sit; namque hinc vita salusque tua;
Devenerans Christum, Christi splendebis honore:
10 Sis memor o Christi, sic memor ille tui.
Ex sinc. affect. app.
ADRIANUS VERGINIUS Iul. Pom. SS. Th. Stud.
et Scholae Sen. Dorp. Moderator.
35. Adr: Jacobus Friedenreich – Aut: David Cunitius (cf. 32) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
In Orationis Auctorem
Eâ kaˆpistamšnwj f£t' 'An¾r ¡gnÒjtij 'AoidÕj
n b blJ kanÒnwn tou b ou usebšoj.
Sp£rthn ¼n œlacen, pistîj kosme tw kastoj
A'it»saj dÚnamin p¦r krateroo qeoà.
5 toj ponšousi qeÕj parag netai oÙd¢šrgoij,
oÙdš ti nÒsfi pÒnou pèpote utucšei.
ToÚneka touto peˆršzeij nàn, dèsei ¢moib»n
Sautùn kairù pammedšwn Ð qeÒj.
In Orationis Materiam.
Foecunda Adami secula Criminum
10 Heu! inquinaverunt adeo Genus
Mortalium, ut vis nulla posset
Sive preces reparare damnum.
Toto orbe Coeloque unus HOMO–DEUS
Delicta tum cuncta immeritus luens,
15 Virtute formidatus Hostes
Sangvine, Morte Crucisque vicit.
Haec sancta, dura haec praelia dum Pius
Hoc Passionis tempore disseris,
Nae tu Beatus! nae perennis
20 Gloria, Famaque Te manebunt!
tim°jneka deproperavi
36. Adr: Magnus Gabriel de la Gardie – Aut: Ericus Matthiae (Gloriae /.../ Magni Gabrielis de Lagardie, Comitis de Lecköö, /.../ Academiae Ubsaliensis prot. civis /.../ in felix novi a nato Christo 1638. anni auspicium, /.../ consecratum ab Erico Matthiae Roslagio, philosop. candidato. – Dorpati, 1638: Typ. acad.) SKB, Växjö LB, [Tartu UB]
ENCOMION
Heroum Sangvis, Divum Genus, Inclyta Proles,
Antiquo splendore COMES, Praenobilis ortu
GARDIACVM, late Sveonum per Regna Potentum:
Chare Nepos, celsa BRAHAEA ab origine nate,
5 Ingenio et Genio Illustris, Virtute coruscans
Omnigena, auricomi cura optatissima Phoebi
Ardua spes Patriae, titulis excelse Parentis;
HEROIS summi, meritis memorande Triumphis:
Salve, o Mecoenas magne, o Nutricie salve.
10 Quem tibi fortunet Trinuna et summa Potestas,
Annus adest Novus, et cursus Hyperione natus
Absolvens, iter assvetum properanter anhelans;
Supremi memorare jubet benefacta Tonantis,
Devotaque tibi felicia mente precari.
15 Gloria, celse COMES, priscis Tibi contigit annis,
Contigit, invicta est cui vis, coelestis origo:
Est stirps antiquis deducta ab origine Divis,
Estque, datore Deo excelso, Virtutis avitae
Ingens Majestas, sunt magna encomia laudum
20 Pulcrarum, per mille gradus seriemque Virorum
Ad magnum revoluta Patrem, qui grandibus actis
Acta Atavum superat, titulis ingentibus auctus.
Innumeris retro seclis, per grandia facta,
Atque per egregios (virtutum munera) cultus,
25 GARDIACI gentile Decus titulosque pararant.
GARDIACUM perstant aeternis fulta Triumphis
Atria, imaginibusque suis splendentia fulgent,
Stat numerosa manu descriptis gloria fastis.
Tantus honos pulcris meritis insigniter auctus,
30 Gradivi ut Martis sint fulmina celsa Nepotes,
Qui pietate graves meritisque et fortibus ausis,
Belligerante manu meruëre insignia; honorem
Baronum Comitumque, Illustria lumina Terrae.
Gloria, celse COMES, priscis Tibi contigit annis,
35 Contigit, invicta est cui vis, coelestis origo:
Bellipotens Avus ipse tuus, fortissimus Heros,
PONTUS GARDIACUS validis praestrenuus armis,
Impavido postquam duxisset acinace turmas
Sveconum, et coesum vicisset soepius hostem,
40 Virtutem invicti Martis per signa probatam,
Rex Sveonum, quo non alius sublimior actis
Ter denis ultra et Populorum insignibus utens,
Aequus honore colit praeclaraque praemia, gestis
Accumulans: Titulos dat magni et jugera campi.
45 Gloria, celse COMES, patriis effloruit annis,
Contigit, et magna est cui vis, coelestis origo.
Est, tuus aeternis Pater Illustrissimus actis,
Pace Ingens, ingens belli Virtute JACOBUS
Heros, atque Auratus Eques, summique Senator
50 Regis Hyperborei primus, Sveonum Induperator
Militiae, Praesesque Fori, de Marte vocati
Et, qua se extendit florens Ublandia Judex.
Nondum bis denos Heros expleverat annos
Magnanimus, campo graditur cum mille vocatis
55 Militibus Praefectus; adest excelsior ausis.
Et quanquam meruit nil non optabile summi.
Celsa Viri virtus; tamen et discrimina rerum
Diversa expertus vegeta fervente juventa:
Scilicet invicta toleraret ut omnia mente,
60 Militiam et grave Martis opus; sic inde futurus
Vicinae Victor Gentis, terrorque furentis.
Non secus atque gravi accrescit sub pondere palma
Quoque magis premitur sese erigit altius instans:
Sic quoque GARDIACI virtus miranda vigebat
65 Acta per adversas sortes, per vincula iniqua:
Arduaque incrementa capit, vicinius astris
Attollens erecta caput, sublimia coeli
Contingit; quam non dubio violentia casu,
Non fortuna suo potis est evertere lapsu.
70 Hinc toto orbe Heroa Virum per secula narrant,
Nullius auspiciis dicunt melioribus agmen
Eductum, et nulli stant plura Epinicia templis.
Undique gestarum monumenta ingentia rerum
Stant, qua se immensis tollit Moschovia terris;
75 Stant, quondam qua magna patet Novogardia, quaque
Ingria se extendit, simulatque Carelia Tellus:
Stant, qua Duna suas volvit velocior undas
Et qua Embecca educit aquas, qua Nerva recedens
Effluit, et qua alto ruit in mare Vistula fundo.
80 Sunt multae ambages operum; res digna triumphis
Innumeris, quas si versu comprendere coner,
Deficiam ingenio tantae sub pondere molis,
Deficietque dies vel tardo longior aevo.
Gloria, celse COMES, patriis effloruit annis;
85 Contigit et, magna est cui vis, coelestis origo:
Cum Pater in tantorum operum fervoribus iret
Martem animo spirans, Genitrix placidissima Divum
Jam se Virtute insinuat per viscera Divi
Herois, tacitisque favens his vocibus usa est.
90 Haud fas, o Heros, orbum decedere: dulcis
Est mihi virgineus chorus, atque ille aemulus astris;
Delige, quae placeat, qua non formosior ulla,
Mille procis ipsique Jovi dilecta Virago,
EBBA COMES, comitum generoso e sangvine BRAHE,
95 Diis genita, et genitura Deos per secla potentes:
Ipse dedit Genius, quod ames, lumenque Juventae
Purpureum, et laetos oculis afflavit honores:
Mite piumque habet ingenium, sub pectore regnat
Doctrinae coelestis Amor, Pietasque Fidesque.
100 Claret Avumque Atavumque alto praenobilis ortu,
Praecipue vero meritisque opibusque Parentis
Wisingsburgiaci Comitis, qui fortibus actis
Justitiaque pari Regni altus Nestor habetur.
Sic ait: Ac blandum placidumque bibebat amorem
105 GARDIACUS, statuens constanti in pectore sedem
Connubio stabili tedisque jugalibus optat.
Nec mora: sed sanctos templis indicit Honores,
Magnificoque parat convivia regia luxu.
Conveniunt Superi: splendet circum aedibus ingens
110 Argentum: positis auri vis plurima mensis:
Convivae gemmis auroque ostroque refulgent,
Queis laeta exsiliunt sublatis corda triumphis.
Hos inter, tanquam sublimia Cynthius astra,
Emicuit sancta Rex Majestate, Monarcha
115 Maximus, aeternum Martis Jubar, Entheus Heros,
Pace ingens, ingens bello GUSTAVUS ADOLPHUS:
Illustres animae, Proceres, quam grandibus, inquit;
Polleat insignis meritisque fideque JACOBUS
GARDIACUS, scitis: nunc hunc virtutis avitae
120 Illustre Exemplar statuam, COMITEMque creabo:
Huic Leckö in feudum dabo, quo spatiosior agris
Vix alius Regni Comitatus, et amplior ullus,
Pluribus aut habitata plaga est cultoribus; inquit.
Gratantur PROCERES, laetisque applausibus astant:
125 Mox Cytharae choreis, et tympana plausibus instant,
Celsa tubae feriunt festivis cantibus astra.
Gloria, celse COMES, patriis effloruit annis;
Contigit et, magna est cui vis, coelestis origo:
His ita Magnifico solenni et more peractis,
130 Ibat in amplexus thalami Sponsa; ipseque Phoebus
Auroram citius pandit, sed lumina condit
Serius, exspectans foecundi pignus amoris.
Sic aliquo visus cum tempore tardius ire
Phoebus, jam natum quaevis ad maxima, Gnatum,
135 Intuitu praesente videt, gestitque videndo;
Ridet ager, placide coelestis ridet Olympus!
Contigit, o generose COMES, coelestis origo;
Cui par praeteritis Tibi Gloria floruit annis:
Cum jam, dante Deo, vitali luce potitus,
140 Utrique exiliunt praecordia celsa Parenti
Pertentantque animos illustria gaudia, lucem
Sacratamque Deo, superest dum vita, celebrant.
Et pulcra augurio decorant cunabula Vates,
Plaudite, io, cantant; votum Lucina clientum
145 Audiit, ut Patriae ostendunt solamina Coeli.
En optata diu coelo dignissima Proles!
O spes certa, Puer, Patriae, ac utriusque Parentis!
Prospera quaeque Tuo nobis spondemus ab ortu,
Grandior ut fueris studioque Togaque Sagoque
150 Oscula libabunt Svecis optanda Gothisque
Libertas et Relligio, Pietasque Fidesque.
Non aberant; sed erant circum cunabula, Divae
Laetificos duxere choros, Astraea Themisque.
Ante pedes Fortuna favet; Pallasque Thetisque
155 Ad caput, atque hilari distendunt gaudia motu:
Stant ad utrumque latus festis modulatibus omnes
Intentae Charites; Phoebusque arridet ab alto:
Libertas et Relligio Pietasque Fidesque
Oscula delitiosa ferunt gremioque triumphant.
160 Gestit adestque ardens Divini nuncia cultus
Relligio, ac ulnis Natum gerit, oscula figens,
Emundatque fera primorum a labe Parentum,
Extergens maculas undaque auraque salubri,
Nempe salutifero, Baptismatis amne, lavacro.
165 Contigit, o Generose COMES, coelestis origo,
Haud unquam moritura Tibi sacra Gloria surgit.
Quam primum licuit teneram formare loquelam,
Mox aderant animi Cultores atque Magistri
Seu patrio velles cultos affamine Svecos
170 Alloquier; seu Germanae dare flumina lingvae;
Gallosve affari; pulcra sive arte Latina,
Aut alio ore loqui; fuit ut magna Ingenij vis,
Continuo proferre docent minimoque labore.
Cum paulum a teneris egressa viresceret aetas,
175 Gallia, Roma tuo, Germania, Svecia, mirum
Ore fluunt uno dulces jaculante lepores.
Inseditque Evangelium bene sensibus imis,
Inseditque animis annos Sapientia vincens.
Notitia Historiae insedit, quae climata mundi,
180 Quae loca, qui Reges, Regum quae jura Ducumque,
Qui populi; docili sic singula pectore nosti.
Multam Doctrinae segetem excellentis, et Artis
Omnis Apollineae pulcra incrementa parasti:
Cum belli simulachra essent subrisit ovans Mars:
185 Cumque exercitijs vigilares, risit Apollo.
O praecelse COMES, patet hinc coelestis origo,
Dum nullis moritura annis rata Gloria surgit.
Haec Tibi privatis cumulata est copia tectis,
Si sit dicendum privatim vivere, in ipsa
190 Vivere luce Hominum, versari alta inter et astra.
Aedes Holmiacae aeternum testantur Equestres,
Quando Parentalis praeconia maxima laudis
GUSTAVI MAGNI, terris super astra recepti,
Dicentem stupuëre, oculis animisque redactis
195 In lachrymas, planctus, gemitus, suspiria, luctus!
O COMES Illustris, florens Tibi Gloria surgit:
Posceret excellentis opus praenobile vatis
Dicere, quanta virens accessio facta, beatus
Dum colis Ubsalici sacrosancta sacraria Phoebi
200 Plura frequentando jam per spatia annua: nec fas
Dicere quantus Honos exinde et Gloria surgat.
Optatis penitus flores successibus, usque
Dum tam coelesti Ingenio sua pectora pandunt,
Pectora Virtutis plenissima scrinia et Artis
205 Ubsalici Patres, Arctoi lumina mundi.
O COMES illustris, prompte o Nutricie, salve,
Hoc cape, quo penitus cuncta immortalia spiras
Vultu clementi, solennis carmen Honoris.
Sic, nullis moritura annis, Tibi Gloria surget!
210 I bene, quo tua te Virtus vocat! I bene, quoTe
Provocat exemplo Pater, Illustrissimus Heros!
I felix! sis pace ingens, invictus et Armis
Fias; Castor equo; Pollux pede; Pectore Mavors,
Tullius eloquio, lingvaque decuplice Nestor.
215 I felix! omni referes meliora metallo
Secula Hyperboreo factis ingentibus orbi!
Ingens, o COMES Illustris, Tibi Gloria surget!
Auspicijs Novus Annus eat felicibus! Euge
Dexter eas, sis o seclis aequaevus et Annis!
37. Adr: Johannes-Günterus Gerlachius – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio de testamentis: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est 30. die Januarij, anno 1638. publice /.../ habebat Johannes –Güntherus Gerlachius, /.../ - Dorpati, 1638: Typ. acad.) SKB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctissimo et Ornatissimo
Dn. PERORANTI.
Per Anag.
OH! TV INSVRGENS, NAE LEGI CHARVS.
TV, OH! studio INSVRGENS, NAE LEGI CHARVS: Amicis
INSVRGAS studiis; CHARVS habendus eris.
Quod app.
Laurentius Ludenius Holsat. PH. et
J. V. D. et Professor.
38. Adr: Johannes-Günterus Gerlachius – Aut: Adrianus Verginius (cf. 37) SKB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Gutture facundo quod Testamenta profaris
Bartolus ut posuit, laudibus inde clues.
Pergito, jura tibi fiant ut nota labore
Crebro, perpetuis laudibus atque clues.
f.
ADRIANUS VERGINIUS Julino Pom.
SS. Theol. Studiosus.
39. Adr: Johannes-Günterus Gerlachius – Aut: Hermannus Schwemlerus (cf. 37) SKB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
JOHANNES GUNTHERUS GERLACHIUS.
Per Anag.
En gerar! non usu jus gelascit.[6]
Inclytae Juridicae penetras qui templa Themistos
Eunomiae pullus; farier ore vales.
EN ego Ludenio GERAR a Doctore! GELASCIT
NON USU JUS: haud Dorpata jure caret.
Thuringus, L L. Stud.
40. Adr: Johannes Günterberch – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio in felix novi anni auspicium: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 10. die Januarij anno 1638. /.../ publice enarrabat Johannes Günterbech, /.../ - Dorpati, 1638: Typ. acad.) Växjö LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Nobilissimo atque Doctissimo
Dn. PERORANTI
Per Anagr.
INGENS IN ORBE TV VRGEAS.[7]
Sit faustum et felix, quod agis: Duce et Auspice Christo,
Quod animitus precabatur
LAURENTIUS LUDENIUS J.V.D. et Professor.
41. Adr: Johannes Günterberch – Aut: Jacobus Lotichius (cf. 40) Växjö LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Qvid Mons; quid Vallis; quid Promontoria; quid Fons;
Quid Collis; Rupes; quid Lapis et Scopulus:
Haec tua jam docte depingunt verba diserta,
Sic Pitho totum te Dea servat amans.
5 Quid Frutices; quid et Herba; quid Arbor; quidque Metallum;
Quid Beryllus; quid Chrysolithus; quid Onyx:
Omnia depingunt docte tua verba diserta,
Et Pitho totum te Dea servat amans.
Te Dea servat amans, a te servata et amata
10 Te fovet, et lingvae plectra soluta facit.
Plectra soluta facit, solers quia disseris arte,
Sic Svadae solers officio frueris.
Hoc age; Melliferas Svadae sectare latebras:
Hoc age; nec pigeat poeniteatque oneris.
15 Pithus pasta thymo labri modulamine lingva
Tot tenet en mellis, quot tenet Hybla favos.
Amicitiae contestandae C. properan-
ter promebat
Jacobus Lotichius Riga Livonus.
42. Adr: Bothvidus Jonae Hellenius – Aut: Laurentius Ludenius (Encomion Regiae Academiae Gustavianae, quae Dorpati est /.../ a /.../ Gustavo Adolpho, Svecorum, Gothorum, Vandalorum /.../ rege; /.../ fundatae; et 15. die Octob. anno 1632. /.../ introductionis natales celebrantis, quod ipsum, /.../ in /.../ Dorpati /.../ 12. die Junij, anno 1638. decantabat Bothvidus Jonae, Hellenius, /.../ - Dorpati, 1638: Typ. acad.) UUB, SKB, H, Tartu UB
GRATULATIO
Praestantiss. et Humaniss.
Dn. PERORANTI.
Per Anag.
TV, O BONE JHESU, ILLA VIDENS.
Regium opus, ditare bonis Academica tempe:
O BONE TV JHESV, facta bona ILLA VIDENS!
Perge, opus o DIVI GVSTAVI dicere ADOLPHI;
Ille Hercles, Magnus Martis et ARTIS honos.
Ap.
LAURENTIUS LUDENIUS, J.V.D. et Prof.
43. Adr: Bothvidus Jonae Hellenius – Aut: Johannes Erici (cf. 42) UUB, SKB, H, Tartu UB
GRATULATIO
Quod peperit virtus vivit post funera nomen,
Nec tumulus meritam sepelit cum corpore laudem.
Facta Ducum vivent, quae non oblivia longo
Vincent; ast animos hominum mentesque perurunt.
5 Sic vivit factis noster GUSTAVUS ADOLPHUS,
Cujus nota viget terrarum fama per orbem,
Cui rebus gestis quaesita est gloria multis.
Militiae quisquam vix calluit aptius artes,
Pluraque nemo suis commisit praelia signis:
10 Belliger unde fuit merito sic dictus Achilles.
Non tamen ingenuos Musarum sprevit amores,
Sed celebres magno dignatus honore Camoenas.
Dante Deo, postquam Dorptae data cura regendae
Hic erecta fuit Clarijs ACADEMIA Musis.
15 Barbaries dedit acta fugam, dulcesque Camoenae
Sanctis auspicijs posuere cubilia laeta.
Quare magnificis extollent laudibus omnes
GUSTAVUM MAGNUM, quem semper in orbe canemus,
Regalis veluti pietasque fidesque meretur.
20 Hoc dum cognoscit BOTVIDUS frater amandus,
(Cognitus est multis mihi pridem rebus Amicus)
Concipit et secum docta meditatur arena
Ut sanctae Regis referant Encomia laudes.
Gratulor inde tibi, sic, Christo praeside, pergas,
25 Ingenium et perges doctas efferre per artes.
Perge bonis avibus, felici sidere perge,
Cum patriae fructus solves aliquando decentes,
Tunc Ars fulgebit tua, tunc remanebit honosque.
Amico et sympatriotae fraterne colendo
gratulabatur
Johannes E. Stregnensis, Svecus.
44. Adr: Bartholomeus Hillius et Ananias Romanus – Aut: Laurentius Ludenius (In abitum /.../ Bartholomaei Hillii, /.../ Ananiae Romani, Pomeranorum, /.../ e Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 13. die Februarij, anno 1638. ad /.../ Academiam Regiomontanam euntium, quaevis fausta precantur amici. – Dorpati, 1638: Typ. acad.) LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Per Anag:
I HIS ALTVS: HOMO RE BVLLA.
Sic bene te docuit Pallas Tritonia: Corda,
BARTHOLOMAEE, sacro tincta lepore dedit!
I genij ingenijque tui HIS virtutibus ALTVS,
Est alias HOMO RE BVLLA. Beatus eas.
Per Anag.
ANIMAS VNA ORNAS.
5 Insignem Claria Te Pallas reddidit Arte,
VNA ORNAS ANIMAS qua Pietate decet.
Dexter abi dotes alto cum pectore junge,
VNA ORNAS ANIMAS qua Probitate decet.
In fel. abitum s.
LAURENTIUS LUDENIUS Holsat. Ph. et
J. V. D. In Regia Academia GUSTAVIana
quae Dorpati est, Professor Juris, Oratoriae
et Poëseos.
45. Adr: Bartholomeus Hillius et Ananias Romanus – Aut: Jacobus Balccius (cf. 44) LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
BARTHOLOMAEE, decus Musarum, dulcis Amice,
Flet mecum. O velles rite manere! Mane.
5 Verum est in fatis ut eas: Feliciter ergo,
Opto, ut eas; semper sis memor atque mei.
ET, ROMANE, meum decus immortale, quid ergo
Incipis, a nostris vis procul ire locis?
Scilicet omnipotens rerum Pater evocat atque
10 Te Musarum alibi castra subire jubet.
I bene: sit tecum Christus, non immemor unquam
Esse velis nostri. Vive, Valeque bene.
Sic animitus precabatur
Triv. Dorp. Conrector.
46. Adr: Bartholomeus Hillius et Ananias Romanus – Aut: Adrianus Verginius (cf. 44)
LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Gi leven Lannesmanns fahrt hen in Gades Nahmen /
Godt gefe dat gi Sunt toen Juwen mägen kahmen:
Denckt vaken ock an mi wenn gi tau huse Sünt /
Vnn hullt mick na aß vär för Juwen Truwen Frünt.
5 Sauliadis qualis fuit et qui Davidis olim
Rebus in adversis inviolatus amor,
Cum socio Pyladis conjunctio qualis Oreste,
Mecoenas Flacco et foedere nexus erat
Et Ciceronis erat vinclum charique Luculli
10 Et Juvenem Nisum deperit Eurialus.
Talis eras, HILLI, nostrae pars altera vitae,
Praeterea et Cordis nectar amorque mei.
Mille dies utinam licitum mihi vivere tecum!
Vox tua sed resonat, dulcis Amice, Vale.
15 Tu Patriam repetis, tulit hoc Divina voluntas,
In Patriam quae te, BARTHOLOMAEE, vocat.
Non obsto, prudens quoque pectore poscit Ulysses,
Fumum de patrijs posse videre focis.
Nam natale solum mira dulcedine cunctos
20 Ducit, et immemores non sinit esse sui.
Vinculum amicitiae tamen haut discessio rumpet,
Namque absens etiam verus Amicus eris. Te Raphael (comite hoc via sit tutissima) ducat;
Ut Tobia suis, sic revehare tuis.
25 Me quia magnus amor Patri conjunxit et usus
Et favor, ejus non immemor esse queo.
Dic bona verba; meo Matremque Patremque saluta
Nomine dilecto laeta precare patri.
Accipe et haec, Frater, fratris monumenta fidelis:
30 Sisque memor semper, BARTHOLOMAEE, mei.
Haec vovit ex animo
Julino-Pomeranus, SS. Theol. Stud.
47. Adr: Bartholomeus Hillius et Ananias Romanus – Aut: Petrus Langius (cf. 44) LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Qvae mens, BARTHOLOMAEE, tibi? cur linquere terram
Livonum gestis? Prussia terra placet.
Quos etiam sentis stimulos? ANANIA o amande,
Livoniam linquens? Prussia terra placet.
5 Iste locus placuit vobis cum strata viarum
Ingrederemini, erat Pregelianus amor.
Sacris Aonijs dedit otia Pregela; Musae
Vos Fratres studijs excoluere suis.
Hanc igitur terram merito praeponite multis,
10 Hunc celebrate locum, Pieriumque chorum.
Ite bonis avibus, crescatque cupido studendi:
Ingenio magni crescite, vota sient.
ALLUSIO AD COGNOMINA ET MORES MOMI.
Zween Musen liebe Freund’/ zween Pallas Bundgenossen
Von vns zu reisen weg bey sich jetzund beschlossen/
15 Deß Griechen Weißheit vnd des Römers Tapfferkeit/
Der Nymphen Schaar verlest/weil jhnen Lob bereit.
Kunst/Weißheit/Tapfferkeit man allenthalben ehret/
Wer seine Jugend Blum mit Tugend hat vermehret/
Der ist je lobens werth/ des Momus gnagend Gunst
20 Laßdünckel vnd Thorheit/Einbildung schlechte Kunst.
Ihr Musae Freunde beyd’/die jhr die Künste liebet/
Denn Gott ohn Müh vnd Fleiß hierein gar nichtes giebet.
Dem Momus nur zum Trotz vnd das ihr habet Ehr/
Der Tugend strebet nach vnd liebt’ sie mehr vnd mehr.
25 Wie es bißher geschehn; dahin jhr jetzund reiset
Die rechte Musen Freund’ man ehrt vnd zugleichpreiset/[8] Welch’ aber nichts verstehn doch von sich halten viel
Den können sie wohl setzn’ das Maaß und rechte Ziel.
Glück/ liebe Brüder/ Glück/ wollt jhr von Dörpt abscheiden
30 Zum Pregels Parnasso/ daselbst die Augen weiden
Mit der Neun Musen Schaar/ so bleibet mir getrew/
Euch bald zu folgen nach ich trage keinen schew.
Seinen lieben vertrawten Freunden vnd Brüdern
hat dieses zur glücklichen Reise billich
geschrieben
PETRUS LANGIUS Dithmars.-Holsat.
SS. Theol. Studiosus.
48. Adr: Bartholomeus Hillius et Ananias Romanus – Aut: David Cunitius (cf. 44)LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Doctis orte Viris, optime BARTHOLE,
Dulcis Frater, abis jam nimium procul
A me; dum reditum pollicitus citum
Terra e Livonica Patri.
5 Temet redde Tuis, o Bone, Patriae:
Instar veris enim vultus ubi tuus
Affulsit domui, gratior it dies
Et soles melius nitent.
Te Mater, Genitor, teque sororculae
10 Votis, ominibusque et precibus vocant,
Distentum spatiis tam procul annuis
Dilecti Patris a solo:
Curvo nec faciem littore dimovent,
Nec longa timidi lumina de via;
15 Mens desideriis icta fidelibus
Semper te reducem cupit.
I, tecum altipotens sit DEUS in via,
HILLI Pars animae, delitiae meae,
Sic felicia erunt omnia. Tu tamen
Movit nepotem Telephus Nerëium;
In quem superbus ordinarat agmina
Mysorum, et in quem tela acuta torserat.
Infamis Helenae Castor offensus vice
25 Fraterque magni Castoris victi prece,
Confestim adempta reddidere lumina.
Sed obseratis auribus fundo preces
Ego, volens hic tempus ut mecum breve
Vivas amice, Amice, Amicum maxime.
30 Non saxa nudis surdiora navitis
Neptunus alto tundit hybernus salo,
Quae finis? aut quod te manet stipendium?
35 Effare, misero vita ducenda est mihi
Ingrata DORPATI absque talibus Bonis.
Si causa ego, jussas luam poenas tibi,
Paratus expiare quid poposceris.
Sed mente tam firma nihil dum te quatit,
40 Te, mitto, precibus inde, flectier, meis.
Sit Jova tecum! fausta sit tibi via!
Sit tota felix vita! sed sat est. Vale!
F. DAVID CUNITIUS Fr. Pom. Medic. Stud.
49. Adr: Bartholomeus Hillius et Ananias Romanus – Aut: Hermann Schwemler (cf. 44)
LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
O Aloen! quamvis Mater Pomerania, Ania,[9]
Martis furore tunditur,
Visere deproperas.
O fel! nec te nostra fides, nec amor movet, HILLI?
5 Fortuna sit tibi comes,
Nomen ad astra volet.
Volante calamo subjiciebat
50. Adr: Bartholomeus Hillius et Ananias Romanus – Aut: Johannes Gunterbergius (cf. 44)
LAB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Ita Dn. Praeceptori suo quondam, ut Carissimo, ita et
fidelissimo gratulari voluere.
Navem agere ignarus navis timet: abrotonum aegro,
Non audet, nisi qui didicit, dare: quod Medicorum est
Promittunt Medici, tractant fabrilia fabri.
Hanc Lyrici mentem recta pensare Poëtae:
5 Si trutina vellem, jam non tibi scribere carmen
Auderem, semper multum Praeceptor amande!
Ne tamen ingratus videar, nunc mitto Poëtae
Gnomam, et publicitus merito hos tibi concino versus.
Ingentes primum toto tibi pectore grates
10 Dico, quod integros me tres fere sedulus annos
In Patria ingenuas docuisse fideliter artes,
Moribus et rectis animum haut mollire gravatus.
Non ego sufficio digne haec Benefacta referre;
Nam penitus superant et opes, gratesque Volentis,
15 Immo opibus nunquam sunt compensanda caducis.
Corpore quanto etenim fragili praestantior est mens,
Ars tanto magnos Auri praecellit acervos.
Et quae praecipue res est dignissima laude,
Quae pia Relligio, Caro qua salvarier haecce
20 Possit, monstrasti, Sola et quae vita beata
Fontibus ex ipsis Divino Numine plenis.
Postquam jam trepidans Latio sermone sonaret
Lingva mea, haut magna sine sedulitate docebas,
Ornateque simul gnava ratione liceret
25 Dicere et o titubans ratio; qui nostra regenda;
Turpe quid in vita, monstrabas, quidnam et Honestum,
Et quae praeterea potuit pia cura, docebas.
Hunc invisa mihi fidumque piumque Magistrum
30 Surripis, et procul hinc mittis, solumque relinquis.
O utinam tecum fidus comes ire liceret!
Sed quia jam frustra precibus Te flectere conor,
Desino. Jova tibi facilis, nullius egentem
35 Teque rei faciat, tua coeptaque cuncta secundet.
Haec mea vota sient; Praeceptor amande, Valeto![10]
Nobilis Livon.
51. Adr: Nicolaus von Hövelen et Elisabetha Niehusen – Aut: Laurentius Ludenius (Sacris Nuptiarum honoribus, /.../ Nicolai von Hövelen, ecclesiae Christi, quae Revaliae ad D. Olai templum colligitur, in verbo ministri /.../ sponsi; et /.../ Elisabethae, /.../ Henrici Njehusen, in /.../ rep. Revaliensi civis et negociatoris /.../ filiae, sponsae; Revaliae 8. die Januarij, Anno 1638. celebratarum, gratulantur amici. – Dorpati Livonorum, 1638: Typ. acad.) Tallinn SA, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
|
Per Anag. I nunc Homo, levans levo. |
Per Anag. Ah! Leniens JHESUS beat. |
Clare Vir, egregia praefulgens mente Sacerdos,
Sophiae Decus, Chori Decus;
Veneris decus, Tori Decus:
Crebrescunt optatae aurae, fortuna labori
5 Aspirat hic, Christo Auspice,
O prospero fato es datus!
Quid sit amabilius? quam Christum audire loqventem,
Levans labores sublevo;
I nunc Homo, levans levo:
10 Insignem quando te Pallas reddit in Arte,
Levans labore sublevo;
I nunc Homo, levans levo:
Eusebia insignem te quando procreat Arte,
Levans labores sublevo;
15 I nunc Homo, levans levo:
Insula dum nitidos advelat candida crines.
Levans labore sublevo;
I nunc Homo, levans levo:
Quando sacris dociles animas hominum imbuis armis,
20 Levans labores sublevo;
I nunc Homo, levans levo:
Quando subit certos fiducia nosse Penates,
Levans labores sublevo;
I nunc Homo, levans levo:
25 Virginis incendi dum casto poscis Amore,
Levans labores sublevo;
I nunc Homo, levans levo:
Aeterno tecum conjunx teneatur Amore,
Levans labores sublevo;
30 I nunc Homo, levans levo:
Et tu, Virginei pulcerrima gloria coetus,
Dilecta maxime Jovi;
Quid sit amabilius? quam sanctum audire susurrum hunc,
35 Ipsum laborem in omnibus
Ah leniens JHESVS Beat!
En detur Domus, intus et atria longa patescant;
Ipsum laborem in omnibus
Ah leniens JHESVS beat!
40 Ingenuum ipse bibit mecum NICLAUS Amorem;
Ipsum laborem in omnibus
Ah leniens JHESVS beat!
Consonat assensu Templum precibusque faventum;
Ipsum laborem in omnibus
45 Ah leniens JHESVS beat!
Clare Vir; egregio praefulgens, SPONSE, triumpho; et
Dilecta Sponsa candido
Virago sponso perpetim;
Optata eveniant animis connubia vestris;
50 Levamen adsit Jhesulus
Et leniendo Vos beet.
Quod animitus prec.
J.V.D. In Regia Academia Dorpa-
tens. Professor Iuris, Oratoriae et
Poëseos.
52. Adr: Nicolaus von Hövelen et Elisabetha Niehusen – Aut: Salomon Matthiae (cf. 51)
[R Acad Dorp 1638:4]
EPITHALAMIUM
Sponse, decus Sophiae, decus Eusebiaeque perenne,
Deliciumque chori, deliciumque Tori;
Sic sensi elicitum NICLAI candidi Amorem
ELISABETHA, animis, casta Virago, tuis!
5 Protinus ut sensi, sum cordis vota professus,
Trinus in hoc, dixi, regnet Amore Deus.
Regnet; et aeterno socialia foedere jungat
Pectora, non ullo dissocianda die.
Vna Fides, Virtus et mens bene copulet una,
10 Iunctaque sint uni corda beata Deo:
Sic fausto varios superabunt omine casus,
Hac qvibus in terris subdita vita jacet;
Et Deus ipse sua Nymphos bonitate beabit,
Qvaecunque et praesens vita reqvirit erunt.
15 Addet conjugii speratam pignora prolem,
Qvae Matrem, blando qvae vocet ore Patrem.
Sic vovi; dulci vos vivite foedere juncti:
Sit vobis eadem Mens, sit et una Fides.
Dilecti vultus speculi sit conjugis instar,
20 Affectus alter reddat et alterius.
Sic ex animo vov.
Ling. P. Ord. et ad D. Ioh. designatus Pa-
stor, Sponsae affinis
53. Adr: Nicolaus von Hövelen et Elisabetha Niehusen – Aut: Guilielmus Ulricus (cf. 51)
Tallinn SA, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Sponse Musarum decus et columna,
Sponsa virtutum speciosa nutrix,
Vosque praestantes animi bonis et
Corporis ambo:
5 Dulce vivendi stadium secundet
Ipse, qvi coelum atque solum creavit,
Quique primus Conjugij ordinator
Auxiliator.
Jungat excelsus Dominus potenter
10 Conjuges, nexu placido, novellos;
Ut licet corpus geminum duobus,
Cor tamen unum.
Hinc procul lis desiliat molesta,
Huc cito pax prosiliat serena,
15 Jurgium servens, odiumque turpe
Deinde facessant.
Lis ubi non est, ubi nulla rixa,
Ast amor fervens animusque concors;
Salva tum constat domus, atque nulla
20 Tela nocebunt.
Et premant qvamvis mala fata soepe,
Qvae pios vexant simul atque turbant;
Attamen forti tolerandum et aeqvo
Pectore durum.
25 Huic toro Christus benedicat ipse
Ut probis gnatis domus impleatur
Qveis siet cordi Pietas, Deique
Nobile nomen.
O agat multos, valeatque felix
30 Sponsa cum Sponso pariter per annos!
O simul castae numerent serena
Secula vitae!
Ita vovebam
54. Adr: Nicolaus von Hövelen et Elisabetha Niehusen – Aut: Petrus Langius (cf. 51)
Tallinn SA, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
VALE ADMONITORIUM.
Sponse Vale, castae pulcherrima gloria Sponsae;
Sponsa Vale, docti clarissima gemmula Sponsi.
Dulce Decus Sponsae, gratissime Sponse Valeto,
Dulcis amor Sponsi, lectissima Sponsa Valeto.
5 Sponse Vale, Sponsae vero dilectus amore,
Sponsa Vale, Sponsi justo dilecta favore.
Wann ein Werckmeister klug gedencket auffzubawen
Ein fäst vnd Newes Hauß/ mit fleiß er thut beschawen
Ob gut das Fundament/ das nicht der wütend Windt
10 Auß seinm verborgen Ort blasend es fallend sindt.
Vnd wann er das Gebäw hat vnterwerts formiret
Nach artlicher gestalt/ auch obenwerts gezieret/
Außwendig überall/ mit Weiß-rötlichem Dach/
Das jhm der Himmel trüb nicht mache Vngemach;
15 So ist er seumig nicht einwendig es zu schmücken/
Der Höbel muß es schlecht machen/ an allen stücken
Wird es geziert auffs best/ damit der Herr allein/
Hab’ Lust und Frewd darin mit den seinen zu seyn.
Ist auch Herr Bräutigamb solch ein Hauß euch erbawet?
20 Ja freylich! solch ein Hauß ist euch bereit/ da trawet;
Nicht auff ein Fundament/ daß sich bewegen lest/
Sondern auff Gottes Eidt/ es ist geziert auffs best
Außwendig das NewHauß/ das Newe Hauß wir meinen
Darein der Vberwindr’ des Volckes thut erscheinen/
25 Der liebe Höbell hatts’ auch schlecht vnd g’rad gemacht/
Drumb euch im Newen Hauß wünsch viel fröliche nacht.
Ita ad nomina Sponsi et Sponsae alludere voluit
Dithmarsus Holsatius.
55. Adr: Nicolaus von Hövelen et Elisabetha Niehusen – Adrianus Verginius (cf. 51)
Tallinn SA, [Tartu UB]
EPITHLAMIUM
IVngItVr HöbeLIo soCIa, et rVbICVnDa pVeLLa:
ChrIste faVe SponsIs ne sIne proLe CaDant.[11]
Sponse, preCor, faVeat VobIs fortVna benIgna;
Opto, non DesInt VsVs et esVs opVM.[12]
Sic gratulab.
ADRIANUS VERGINIVS Julino-Pomeranus
56. Adr: Nicolaus von Hövelen et Elisabetha Niehusen – Christophorus Michael (cf. 51)
Tallinn SA, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Sancta Tori Sponsus casti qui foedera nectit,
Hic sapit, et sequitur jussa sacrata DEI.
Turpiter ast Satanae temnunt haec foedera servi,
Dum vita gaudet coelibe, rasa cohors.
5 Interea impuro gestant in pectore flammas,
Nec credunt his quod crimen inesse queat.
Absit, id o absit! melius, praeclare MAGISTER,
Tu facis, haec servas dum sacra jura tori.
Ac jungis vitae sociam, quae frigida possit
10 Tempore brumali membra fovere TIBI.
Sic melius nova Sponsa facit, sequiturque sororem,
Nec placet huic sterili Virginitate frui.
Sponsa nives possit quae forma et vincere cygnos
Atque oculis pulcris sydera pulcra poli.
15 Sponsus at est Charitum Decus ingens, culmina scandit
Parnassi; Huic Phoebus laurea serta dedit.
Corpore conspicua est toto sic Sponsa venusta,
Sponsus at ingenua Mente venustus erit.
Vivite felices parili vos semper amore,
20 Dilige Sponse tuam, dilige Sponsa tuum.
Sic aderit Summus vobis mox Numine sancto,
Largiter atque dabit pignora grata tori.
Ita corde ex syncero Dn. Sponso gratulatur
Frosanus Halberst.
57. Adr: Nicolaus von Hövelen et Elisabetha Niehusen – Aut: Magnus Lallerus (cf. 51)
Tallinn SA, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Alite felici tibi, mi Reverende Magister,
En! modo dulce decus jungitur ELISABETH!
Jungitur ELISABETH laudati Virgo pudoris,
Et vario cultum munere pectus habens.
5 Pauca Toris vestris, sed non spernenda, precabor,
Omnia vota animi sint adaperta mei.
Ambiat inprimis vestrum Concordia lectum.
Mutuus et nullo tempore cesset Amor.
Jova regat vestros, qui cuncta gubernat Amores,
10 Sit sine labe Torus, sit sine lite Domus.
Quae geritis, vestris succedant prospera votis,
A concorde malum sit procul omne Toro.
Si quid et inciderit contra pia vota molesti,
Mox eat in gratum frigida Lympha merum:
15 Vestra Domus veniat jucunda prole beata,
Crescat et in cultu turba tenella Dei.
Honoris ergo deproperabat
MAGNUS A. LALLERUS Smolandia Svecus,
SS. The. Studiosus.
58. Adr: Nicolaus von Hövelen et Elisabetha Niehusen – Aut: Johannes Schlippenbach (s. 51)
Tallinn SA, [Tartu UB]
EPITHALAMIUM
Anni principio, tibi Sponse verende Magister,
Iungitur ELISABETH quae pietate nitet.
Clare vir, an potuit melius donarier unquam
Donum, quam conjux, Virgo pudica, tibi?
5 Gratulor ergo tibi, Sponsam quod moribus auctam
Nactus, quae reqvies grata futura tibi.
Vives, atque Dei donis in pace frueris;
Inque tuo, quod habes, munere prosper ages.
Gaudebis longo securae tempore vitae,
10 Obruet et stabilem nulla ruina Domum.
Tantaque totque Deus bona se venerantibus offert,
Optat Musa novo tantaque totque toro.
Moris et honoris ergo apponebat
JOHANNES Schlippenbach / Livonus,
59. Adr: Johannes Erici – Aut: Ericus Matthiae (Disputatio physica de homine, quam /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ sub praesidio /.../ Laurentii Ludenii, /.../ pro summo in philosophia gradu consequendo, /.../ disputationis exercitio, 27. Octob. anno 1638. /.../ submittebat Johannes Erici Stregnensis, /.../ - Dorpati Livonorum, 1638: Typ. acad.) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Praestantissimo et Literatissimo
Dn. JOHANNI ERICI Stregnensia Sveco, pro summo in
Philosophia gradu erudite disputanti, Amico
suo fraterne dilecto.
Duce ille natura, strepitum fori
Optat: Sed illum Mars lituo vocat:
Hic sulcat agros: Ille Patris
Regna tridentiferi pererrat:
5 Nos rite Musae, vel Charites tenent:
Nos sive lucem Delius advehat,
Abdat jubar seu grande, cultis
Assiduo videt esse Musis.
Verum es Tui ardescens animi vigor
10 Unum procul Te jam ante alios rapit:
Te Dorpticus pulcra, IOHANNES,
Insta, vigor quo Te ingenuus vocat,
Insta, suos nam Musa vetat mori:
15 Coelo beant Musae: perennes
Protrahit hinc Tibi Musa frondes.
Syncere gratulatur
ERICUS MATTHIAE Roslagia Svecus
Philos. Candid.
60. Adr: Johannes Jonae <Carolstadius> – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio de meditatione mortis: quae, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ 26. die Aprilis, anno 1638. publice /.../ habebatur a Johanne Jonae Carolstadio, /.../ - Dorpati, 1638: Typ. acad.)
UUB, SKB, Karlstad StB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctiss. et Humaniss. Dn. PERORANTI.
Per Anag:
JO, ANNI! NAE, A CHRISTO-DEO SALUS.
ANNI, dicite JO! NAE, Mortem vicit Iësus!
NAE, dulcis A CHRISTO DEO venit SALVS.
Quod grat. app.
LAURENTIUS LUDENIUS, J.V.D. et Prof
61. Adr: Johannes Jonae <Carolstadius> – Aut: Andreas Matthiae Carolstadius (cf. 60)
UUB, SKB, Karlstad StB, [Tartu UB]
GRATULATIO
O Consors generis, doctrina macte, JOHANNES,
Rem magnam praestas, dum pulpita celsa Lycei
Scandis, et enarras facundae munere lingvae,
Quod praesto est cunctis periturae linea vitae,
5 Et genus humanum mortales exuat artus.
Disce doceque mori! tandem post fata superstes
Scandes astrigeri suprema palatia coeli!
In Honorem et Amorem Consangvinei sui scripsit
62. Adr: Johannes Jonae <Carolstadius> – Aut: Ambernus A. Storch (cf. 60)
UUB, SKB, Karlstad StB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Mvsarum cultor, perdulcis Amice, JOHANNES,
Et claustris animi rite recepte meis!
Ore refers facilis: Quid sit Meditatio Mortis,
Mente tenes summi jussa verenda Dei.
5 Perge recordari venienti occurrere Morti,
Et Deus astripotens coelica serta dabit.
Non tam Moris, quam Amoris ergo
Haec apposuit
63. Adr: Jonas Petri <Lincopensis> – Aut: Petrus S. Luuth (Pia vota in sacrum honorem /.../ Jonae Petri Lincopensis, in /.../ Gymnasio, quod Lincopiae est, SS. Theol. lectoris /.../ ibidemque poenitentiarij publici, et in Rysteda pastoris /.../ cum in ejusdem dioeceseos episcopum 2. die Julij, anno 1637. Holmiae /.../ crearetur, a Musis Embecciadibus SveoGothicis animitus decantata. – Dorpati Livonorum, 1638: Lit. acad.) SKB, Linköping LB, [UUB, Tartu UB]
GRATULATIO
Antistes Domini; Salve: pie Episcope, Salve;
Salvae praefulgens o pietate Pater!
Fama refert qua se celebrat Livonus Apollo,
Cujus GVSTAVUS Maximus author erat.
5 Rite refert, PROCERVM et PATRVM suffragia vestros
Ornasse insigni (Laetor) honore gradus.
Sedis Apostolicae in solium, PATER inclyte, scandis,
Sancta gubernandi munera sumis Oves.
Sis felix, prosperque: Deo Duce et Auspice, Felix
10 Vive diu; et studijs Fautor adesto meis.
In debitae Reverentiae et perpetuae grati-
tudinis tesseram ex animo fauste accine-
Sveo Gothicus.
64. Adr: Jonas Petri <Lincopensis> – Aut: Emundus Joh. Lynaeus (cf. 63)
SKB, Linköping LB, [UUB, Tartu UB]
GRATULATIO
EPISCOPVS LINCOPENSIS:
per Anagramma:
PIE SONAS; ET SIC PIAM RE-
GIS; NON PERIT SCOPVLIS.
Vir Venerande; Dei dum sancti semina verbi
Spargis in orbe dato, Vir venerandus eris.
Plantas en teneras fido sermone rigasti,
Vinea et his Domini tota patescit agris.
5 Tota patescit: eas, ut plus mereare rigando:
Est laus in magnis commeruisse gradum.
SIC REGIS; ac SCOPULIS NON PERIT illa datis.
Sedulus inculcas sacrae piae dogmata Legis,
10 Quae nobis vitae norma fidelis erit.
Namque timere jubes Dominum super omnia solum,
Nomen et illius, et Sabbatae sanctae coli.
Proximus atque pari, dicis, foveatur amore;
Vt sic Lex Christi perficiatur, agis.
15 Voce PIE usque SONAS, Gentem PIAM ET usque sonando
SIC REGIS; ac SCOPVLIS NON PERIT illa datis.
Dumque tuo veniens, multo solamine plenus
Verbi Evangelici gratus ab ore sonus,
Monstrat per meritum Christi, pro crimine mundi
20 Passi, perque Fidem nos referare Polum.
Namque opus aut meritum nostrum non hic valet ullum,
Romana id quanquam perfida turba docet.
Voce PIE usque SONAS, Gentem PIAM ET usque sonando
SIC REGIS; ac SCOPVLIS NON PERIT illa datis.
25 Solus adoretur Pater; Ad coelum est via solus
Christus, et absque illo non mediator erit.
Flumine qui sacro Baptismi e fonte lavatur
Induit is Christum, gaudet ovatque pie.
Ast tamen ut loti pedibus, sunt soepe lavandi;
30 (Lubrica namque via est, qua maculatur homo)
Sic, nos usque dolor purgabit serius, atque
Sangvine cum Christi corporis esca, doces.
Voce PIE usque SONAS, Gentem PIAM ET usque sonando
SIC REGIS; ac SCOPVLIS NON PERIT illa datis.
35 Te Deus incolumem servet, sanctumque laborem
Ducat: laudi ut opus serviat omne sacrae.
dinis aliquale documentum, reverenter offert
65. Adr: Jonas Petri <Lincopensis> – Aut: Petrus J. Liurenius (cf. 63)
SKB, Linköping LB, [UUB, Tartu UB]
GRATULATIO
Sic Deus Omnipotens concinni conditor orbis,
Coetum qui sanctum dirigit ipse suum;
Nunc sancto fessis sacrarum munere rerum,
Per mortem subitam praebet ad astra viam:
5 Ardua nunc aliis coelestis munera Verbi
Commendat claris continuanda Viris.
Inclyta Gothorum sedes Lincopiae testis,
Praesulis in tumulum quae tulit ossa sui,
Spargentis stabili pia dogmata voce IOHANNIS;
10 Cujus mens coelis vivit et astra tenet.
Succedit sancta doctrina clarus IÖNAS
Qui populo pergit rite praeesse Dei.
VOTVM.
Cui precor ut Christus Pylios det vivere in annos,
Quo maneat Domini coetus in orbe pius.
15 Praemia coelestis tandem pacata salutis,
Coelicolas Proceres inter in axe ferat.
Piae observantiae ergo scripsit
66. Adr: Jonas Petri <Lincopensis> – Aut: Haquinus Andreae Kylander (cf. 63)
SKB, Linköping LB, [UUB, Tartu UB]
GRATULATIO
Doctor est verbi Pietate pollens;
Qui lupos soevos, ovibus minantes
Pellere possit.
5 Qui Gregem pascat Domini loquela;
Et sacro navus bene fonte potet,
Post domum pastas veniente ducat
Imbre severo.
Gothica o tellus, Patria ac amoena
10 Ecce; Pastorem tibi dat fidelem
Christus e sancta bonitate IONAM
Lincopiensem;
Qui tuus Praesul, caput atque Doctor
Sedulus, quovis erit obviante
15 Tempore: Eia, ergo bona cuncta toto
Corde precare.
Dicito; Vivat! Vigeatque mecum,
Et verendam Ecclesiolam Piorum
Voce Divini moderetur omni
20 Tempore Verbi.
Dn. Patrono et studiorum meorum Mecoenati
summe venerando, debita humilitate ac
observantia offero subjectissimus cliens
67. Adr: Jonas Petri <Lincopensis> – Aut: Andreas Erici Orstenius (cf. 63)
SKB, Linköping LB, [UUB, Tartu UB]
GRATULATIO
I nsigni doctos ornat pia Daphnide Pallas,
P hoebus et ad Clarij culmen honoris agit.
O doctum genuit Lincopia Patria JONAM,
E ximia qui nunc sede beatus ovat!
5 N obile depositum patriae! fax splendida Cleri,
T hejologum vita dexteriore refert.
A gnoscas opus hoc OSTGOTTHIA. Episcopus audis,
R ector eris Cleri: cuncta beata precor.
S anctus ut est, Sanctos sic procreet ore diserto,
10 I ugiter et crescant dante juvante Deo.
VOTUM.
Alme Deus, moderare Virum sacra Sceptra gerentem,
Quo valeat Verbum rite docere tuum!
Alme Deus, facias ut prospera cuncta capescat,
Et Pylij vivat secula multa senis!
In Symbolum debiti honoris Re-
verenter apposuit
Ostrogothus.
68. Adr: Jonas Petri <Lincopensis> – Aut: Petrus L. Schonbergius (cf. 63)
SKB, Linköping LB, [UUB, Tartu UB]
GRATULATIO
JONAS PETRI LYNCOPENSIS GOTHVS:
Per anagram.
JESVS, PACIS LYTHRON INGENS: OPTO.
Votum Admodum Rev. Dn. Episcopi.
Sit faustum et felix; JESV Duce et Auspice JESV,
OPTO sacrae LYTHRON PACIS; ut OPTO, feram.
INGENS PACIS enim LYTHRON, Servator JËSVS,
Qui me quique omnes morte redemit oves.
5 Sis INGENS PACIS, IESV mihi candide, LYTHRON:
Sic, velut OPTO, in te rite beatus ero.
Votum Authoris.
Rite beatus eas; in IESV rite beatus
Ad sanctum officium dum Deus ipse vocat.
Nam (velut in Fatis) clausit sua lumina Praesul
10 IANVS; et hinc tumulo membra ferenda dedit.
In stationem ejus revocant te Numina sancta,
Vt doceas Summi sacra statuta DEI.
Lincopia aureleos nunc dextre innecte capillos,
Absint moestitiae nubila signa tuae.
15 Nuncia turba DEI laeta sub fronte triumpha,
Et IONAE PETRI cuncta precare bona.
Tuque Iuventa, sacris pridem concredita MVSIS,
RECTOREM hunc animis devenerare tuum.
Civica turba, bono bona dicito tempore verba,
20 Vtque diu vivat Praesul in orbe roga.
Vivat! Et ut vivat per secula tota precabor
Sanctae Ecclesiolae, promoveatque bonum.
In debitae observantiae, et gratitudi-
nis monumentum adjecit
69. Adr: Jonas Petri <Lincopensis> – Aut: Nicolaus Petri Drysander (cf. 63)
SKB, Linköping LB, [UUB, Tartu UB]
GRATULATIO
Perge DEO dignas celebrare, OSTGOTTHIA, laudes,
Gens pia Lincopiae psallere perge DEO;
Psallere perge DEO; tibi EPISCOPVS ecce creatur
IONAS nunc PETRI; Sancta brabea refert.
5 Et merito; Sancti praefulget dogmatis astris,
Et gravis est vita, moribus et gravis est.
Sed sileo subito. Nil non laudabile in illo est
Quod solet insignem concelebrare Virum.
Nunc etenim ad Superos mea vertere vota studebo
10 Praesul ut ille diu prosper in orbe regat.
Debitae subjectionis contestan-
dae causa apposuit
Ostrogothus.
70. Adr: Haquinus Andreae Kylander – Aut: Petrus S. Luuth (Oratio de studiorum impedimentis: quam /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 24. die Aprilis anno MDCXXXVIII. publice /.../ habuit ac decantavit Haquinus Andreae Kylander /.../ - Dorpati, 1638: Typ. acad.)
SKB, UUB, Växjö LB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ornatissimo et Literatissimo Viro-Juveni
Sympatriotae ac Amico ut svavissimo, ita certis-
simo, de Impedimentis Studiorum docte et metho-
dice peroranti.
Tolle moras gnava, chare Kylander, ope:
Tolle moras; vigila Studijs industrius, atque
Perfer inextincto pectore quicquid obest.
5 Pondere pressa gravi pugnantem palma manebit,
Atque tibi vireat palmula grato! Vale.
Animitus gratul.
PETRUS S. Luuth / Sveo-Gothicus
71. Adr: Haquinus Andreae Kylander – Aut: Emundus Johanni Lynaeus (cf. 70)
SKB, UUB, Växjö LB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anagram.
AN NVNC ELYSIAE, QVA REDDAR?
AN NVNC ELYSIAE sylvae QVA parte beatus
REDDAR, dum studiis invigilasse meum est?
ELYSIAE REDDAR sylvae, Christo auspice, reddor
Dum studiis animo dexteriore meis.
5 ELYSIAE sylvae REDDARIS, tuque beatus
Esse potes studiis, dulcis Amice, tuis.
Aliud.
Tempore florifero hoc, dum vernant cuncta per orbem,
Tu vernas studiis, et pietate viges.
Vernans et florens pergas, doctissime HAQVINE;
10 Te manet haud dubia sorte perennis honos.
Sorte perennis honos maneat; tua gaudia vernent
Ver ubi perpetuum, morte solutus, ages.
Animus et manus amica
72. Adr: Haquinus Andreae Kylander – Aut: Petrus Jonae Liurenius (cf. 70)
SKB, UUB, Växjö LB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Impiger ut semper, cultor sqvalentis agelli
Pauperiem fugiens, pigris dat semina sulcis:
Otia sic sudat propellere tetra KYLANDER,
Praemia quo tandem, pacate larga reportet
5 Permultos inter cives rutilantis Olympi,
Obvia quae nulli sunt, otia foeda foventi.
Amoris et sinceritatis ergo apposuit
73. Adr: Haquinus Andreae Kylander – Aut: Andreas Erici Orstenius (cf. 70)
SKB, UUB, Växjö LB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Mirum, quod pauci cingantur tempora Lauru,
Tritoniaeque chorus corpore serpat humi!
Mirum, quod pereat proles jurata Lyceo
Cum tamen ingenuo Marte beata siet.
5 Ast ego dum penitus praesentem volvero chartam,
Desino mirari, causa soluta patet.
Sic struit insidias Genialis consitor uvae,
Moliturque moras deliciosa Venus.
Quas nunc rite suo depinxsti,[14] HAQVINE, colore,
10 Fortiter ut cuncti damna cavere queant.
Apprecor hinc: Hostes Phoebi propellere pergas,
Perget et ille tuum cingere fronde caput.
In tesseram sincerae amicitiae
subnectebat
Ostrogothus.
74. Adr: Haquinus Andreae Kylander – Aut: Petrus Laurentii Schonbergius (cf. 70)
SKB, UUB, Växjö LB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Pallados ad muros permultos currere cerno;
Perpaucos autem posse tenere scopum;
Posse tenere Scopum praefixum; et larga laboris
Praemia: quae sit, non causa latere potest.
5 Et mihi suggeret hinc praesens Oratio docta,
HAQVINUS fudit quam gravitate pia:
Dicit; SEGNITIEM et VENERIS tenuissima facta;
Artibus ire bonis impedimenta mala.
Quis te non laudet? Quis non Encomia dicat?
10 Qvum MUSIS quae sunt hinc nocitura, refers.
Sicut coepisti, sic perge KYLANDER, et ipse
Pertinges METAM, et praemia larga feres.
Fratris dilectiss. apposuit
75. Adr: Ericus Petri Lerbeckius – Aut: Ericus Matthiae (Disputatio philosophica de sensibus in genere et in specie de externis: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ sub praesidio /.../ Petri A. Schomeri, /.../ publicae /.../ disquisitioni, ad diem <31. Octo>bris, /.../ submittit Ericus Petri Lerbeckius, /.../ author et respondens. – Doprati Livonorum, 1638: Lit. acad.)
H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Praestanti Doctrina et Humanitate Orna-
tissimo juveni
Nerikia Sveco, Thesium de Sensibus in ge-
nere et de Externis in specie, Authori et Propugnatori
Solertissimo, Amico suo syncere dilecto.
Ut tua perpulcre pulcris, Industrie ERICE,
De Sensibus sensa exprimens
Disseris egregie lingva calamoque paratres:
Sic dum aureas in Literas
5 Perdius et pernox Sensus intendis acutos,
Sanctaeque Honestati litas;
Sensiferis sertum nectis tibi dulce capillis,
Frondes et usque sensibus
Nusquam non certo placituras; menteque laeta
10 Gaudenda vota senties.
Animitus gratul.
ERICVS MATTHIAE Roslagia Svecus,
Philos. Candid.
76. Adr: Ericus Petri Lerbeckius – Aut: Johannes Erici (cf. 75) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Umbra velut corpus sequitur; quaque ambulat istud
Suscipit illa viam, sorte in utraque manet:
Sic Doctrina Comes Studioso semper adhaeret,
Sors onerosa premens cui nocuisse nequit.
5 Quin immo haec Studiis Virtutis praemia confert,
Haec titulis ornat, Laude sub Astra vehit.
Quae dum perpendis, LERBECKI Sympatriota,
Pierides Musas nocte dieque colis:
Nec Sophiae metuis longos ascendere montes,
10 Sic animum cingat docta Minerva tuum.
Unde et, ERICE, tuos merito collaudo labores;
Te tollat Studii fructus in alta; precor.
Ingenium felix pergas efferre per artes,
Sic tibi, sic Patriae commoda magna feres.
Quod lubens adposuit
77. Adr: Laurentius Lindelius – Aut: Laurentius Ludenius (Disputatio philosophico-practica de fortitudine; quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ sub praesidio /.../ Laurentii Ludenii, /…/ pro summo in philosophia gradu consequendo /.../ disputationis exercitio 23. die Maji, /.../ submittebat Laurentius Lindelius, /.../ - Dorpati Livonorum, 1638: Lit. acad.)
Växjö LB, [Tartu Ub]
GRATULATIO
Praestantiss. et Doctiss.
Dn. RESPONDENTI.
Per Anagr.
SIT ILLI EN LAVRVS: VNDE!
In studijs vixit: jam CHRISTO dante, SIT ILLI
EN LAVRVS: studiis VNDE beatus eat.
In felix auspicium app.
et J.V.D. et Professor.
78. Adr: Laurentius Lindelius – Aut: Gabriel Gryp (cf. 77) Växjö Lb, [Tartu UB]
GRATULATIO
Explorata Sago virtus donatur honore,
Explorata Toga fert eademque decus.
Bellonae vexilla sequi virtute virili
Quos juvat, egregio praemia jure ferunt.
5 Sic quos Pallas honora suis certamina castris,
Edere delectat, pulchra brabeia ferunt.
LINDELI, dilecte loco patris, haec tibi grator
Praemia, quae pulcro Pallas honore dabit.
L.F.
79. Adr: Laurentius Lindelius – Aut: Magnus A. Lallerus (cf. 77) Växjö LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ingenium multa coluisti industrius arte,
PIERIOque ferax munere pectus habes.
Vita pia, et faciles mores, et candida virtus,
Et tua mens omnes prompta juvare bonos.
5 Ambibunt tua sic, LINDELI, tempora Laurus,
Angelico tandem robore cinctus, ave.
Animitus congratulabatur
80. Adr: Laurentius Lindelius – Aut: Johannes Petrejus <Junecopinus> (cf. 77) Växjö LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Fortiter armis pugnat eques cataphractus, et ipse
Non patitur clausas hostes irrumpere in arces.
Fortiter o pugnas, LINDELI, candide Amice;
Vicisti studiorum hostes, inimicaque castra,
5 Quando ad Parnassum virtute ascendis, ut inde
Praemia grata feras, sacro quae digna labore;
Haec tribuet, Duce dante Deo, tibi cultus Apollo,
Dum te Laurus amat; dum, Christo Praeside, Pallas
Imponet docto capiti mox textile sertum.
10 Sit foelix: bene vive Deo, bene vive Camoenis
Accrescatque tuum per secula plurima Nomen.
Honoris et amoris ergo
scripsit
Iohannes Petrejus Iunecop. Svec.
81. Adr: Eberus Olai Löfvingius – Aut: Petrus Andreae (Oratio de nobilitate: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 6. die aprilis, anno 1638. publice /.../ enarrabat Eberus Olai Löfvingius, /.../ - Dorpati Livonorum, 1638: Typ. acad.) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctrina, Pietate et Humanitate conspicuo Juveni
Calm. de Nobilitate docte peroranti.
NOBILITAS splendet bene avitis fulta triumphis:
Unde etiam Claro servantur stemmate nati;
Qui Clypeos gestant titulis signisque rigentes
Concilio Regum inserti, moderamina rerum
5 Majestate data capiunt belloque probantur
Atque domi atque foris numeroso nomine clarent:
Hinc, EBERE, genus dum narras Nobile avorum,
Rem cuivis praestas per cuncta encomia gratam.
Narra; Etenim tibi formavit bona SVADA loquelam,
10 Vt possis CATHEDRA facundo dicere ritu.
Narra, inquam; sic semper erit tibi nobile nomen.
Honoris ergo ap.
Wesmannus
82. Adr: Eberus Olai Löfvingius – Aut: Abel B. Lyre (cf. 81) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
NOMEN
Praestantissimi ac Humaniss. Juvenis Viri
Dn. EBERI OLAI Löfwing/ Smol.-Gothi
Acad. Dorp. Studiosi industrij, fratris et amici
sui singulariter colendi, de Nobilitate polite orantis, hoc
carmine lubens flectit.
Eberus Löfwingclaro de semine natus.
Eberi decus eximium, sit Nobilitatis.
Ebero juveni concedite laurea serta,
Eberum Generosi vos attollite nostrum.
5 Ebere egregias hinc pergin’ promere laudes;
Ebero abs Löfwingsic crescit nobilis ortus.
83. Adr: Eberus Olai Löfvingius – Aut: Johannes Bussmannus (cf. 81) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Qvi cupit in Musis titulo gaudere Sophorum,
Is semper vigilet: studiis industrius adsit.
Surget deinde decus, laus surget palmula grata.
Sic te, LÖFVINGI, dicentem palma manebit,
5 Praemia quo tandem pacate larga reportes.
Metam pertinges, et praemia semper habebis.
Amicitiae syncerae contestandae
L. subnectebat
Calmar.
84. Adr: Abel Benedicti Lyre – Aut: Nicolaus Olai (Disputatio philosophico practica III. De ethica dogmatica, deque hominis beatitudine civili; quae in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati colligitur 13. Octob. /.../ disputationis exercitio committebatur praeside Laurentio Ludenio, /.../ respondente Abele Benedicti Lyre, /.../ Dorpati Livonorum, 1638: Typ. acad.)
SKB, UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Praestanti Doctrina et Humanitate Orna-
tissimo Juveni
syncere dilecto.
Mortales inter, felicem ducere vitam
In terris, unquam quid sit divinius, oro?
Annon accedit Bene vivens, proxime ad Illum,
Qui versat terras ac celsi sidera coeli?
5 Sic est. Hinc gratam rem, praestas omnibus, ABEL,
Dogmata vivendi felici sorte serendo,
Pergito sic dextre doctrinas spargere sanas,
Sic Bonus, aeternum sic Felix atque Beatus.
Calmariensis.
85. Adr: Abel Benedicti Lyre – Aut: Nicolaus I. Ramzius (cf. 84) SKB, UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Detegit, et pure qui promit sensa Sophorum,
Pergere quin possit, nemo loquendo vetat.
Ni male, nemo vetat: remoram ponet facietve
O nullus studiis, ni velit esse malus.
5 Ergo tuo delector ego studio stadioque,
Successusque bonos, intime ABELE, precor.
Clara tu serie demonstras, voce canora
Declaras, summum quid sit orbe bonum.
Debiti honoris persolvendi ergo, adjunxi
W.-Gothus.
86. Adr: Georgius Mancelius – Aut: Laurentius Ludenius (Vota, quibus insperatum abitum /…/ Georgii Mancelii, Semgalli, SS. Th. l. ejusdemque in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ professoris /.../ ad aedem D. Johannis pastoris, circuli Dorpatensis praepositi, protosynedrij adsessoris etc. 12. die Januarij, anno 1638 Dorpato discedentis; /.../ prosequebantur Musae Dorpatenses. – Dorpati, 1638: Typ. acad.) LNB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Per Anag.
CVRIS ILLE EGO MAGNUS.
Clare Vir, Eusebiae et Christi Reverende Sacerdos,
Deliciumque Soli, Deliciumque Poli:
Siccine Tu Curis et Magnus rebus agendis,
Magnus in orbe Poli, Magnus in orbe Soli?
5 Omnia respondent. Respondes: Auspice Christo,
Officij curis Ille ego magnus eram!
Dum primi sangvis mihi floruit integer aevi,
Officij curis ille ego magnus eram!
Cum mihi vernarent dubia lanugine malae,
10 Officij curis ille ego magnus eram!
Fulgere ut coepi devota mente Sacerdos,
Officij curis ille ego magnus eram!
Vt coepi donis venerari Numinis Aras,
Officij curis ille ego magnus eram!
15 Vt Dorpatensem docui alta Oracula Gentem,
Officij curis ille ego magnus eram!
Sacrum Evangelium ut docui et sacra dogmata Legis,
Officij curis ille ego magnus eram!
Audivi donec felix Academicus Hercles,
20 Officij curis ille ego magnus eram!
Donec formavi ad studiumque Vsumque Juventam,
Officij curis ille ego magnus eram!
Hos inter Levones donec vixi Archisacerdos,
Officij curis ille ego magnus eram!
25 Consilijs habitus gravibus pulcerrimus author,
Officij ut curis ille ego magnus eram!
Civicus ut placidis vixi cum Civibus Hospes,
Officij curis ille ego magnus eram!
Jam Christus dum me jubet his excedere terris,
30 Officij curis ille ego magnus ero!
Illustris jubeor succedere Principis aulae,
Officij curis ille ego magnus ero!
Formabo mores Hominum; Duce et Auspice Christo,
Officij curis ille ego magnus ero!
35 Ad Ducis exemplum totus formetur ut orbis,
Officij curis ille ego magnus ero!
E norma ut vivant omnes Sanctique Probique,
Officij curis ille ego magnus ero!
Vt vivam moriarque meo per funera Christo,
40 Officij curis ille ego magnus ero!
Clare Vir, Eusebiae et Christi Reverende Sacerdos,
Deliciumque Soli, Deliciumque Poli;
Vere Magnus eras his Dorpatensibus oris,
Officij cura divite magnus eras!
45 Magnus eras; Arae, Subsellia, Templa loquuntur,
Officij cura divite magnus eras!
Magnus eris! Celsi in FRIDERICI Principis aula
Officij cura divite magnus eris!
Sit faustum et felix; Christo Duce et Auspice Christo,
50 Officij cura divite magnus eris!
Magnus eris curis et magnus rebus agendis,
Magnus in orbe soli, magnus in orbe Poli.
Magnus eris Magnis; Christo Duce et Auspice Christo,
Officij cura divite magnus eris.
55 Vive Vale Magnus; Patrio sis magnus in orbe;
Vive, Vale Christo Praeside, magnus eris!
Sic Pietas, sic prisca Fides, sic vota precantur;
MANCELI, officio divite magnus eas!
Magnus eas! nostrisque animis illabere magnus;
60 Officij cura divite magnus eas!
Vive, Vale; cara cum Conjuge Proleque vive;
Officij cura divite magnus eris!
Quod animitus precab.
J. V. D. In Regia Academia Dorpatensi
Professor Iuris, Oratoriae et Poëseos.
87. Adr: Georgius Mancelius – Aut: Salomon Matthiae (cf. 86) LNB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Siccine, MANCELI, Divini Buccina Verbi,
Egregiis praestans animis; Zeloque verende,
Eusebiae Decus, et nostri sacra Fama Lycei,
Discedis nostris a Dorpatensibus oris?
5 Sancta Professorem venerandum Academia vidit;
Et Dorpatenses pandentem oracula Christi
Obstupuere Virum; et coelestia jura docentem.
Siccine, MANCELI, DIVINI BVCCINA VERBI,
A nobis modo abis; modo adisque Illustris in aulam
10 FRIDRICI Ducis, Illustrem Curlandia tota
Quem Patriae Patrem toto veneratur honore?
Ibis in Illustris FRIDRICI Principis Aulam
Vt doceas Evangelium Legemque stupendam.
Incoeptis adsit Christus. Christo Duce, Templum
15 Audiet eloquioque gravem, vitaque decenti
Innocuum; Vivatque Bonus per Nestoris annos.
Ita unice vovebat
Ling. in Academia Dorpatensi Professor
Ord. et ad D. Ioh. designatus Pastor.
88. Adr: Georgius Mancelius – Aut: Guilielmus Ulricus (cf. 86) LNB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Si nunc Eusebiae fidelis Hospes,
Nec non tu Aonidum polite Cultor,
Perdoctum atque Pium Virum videre
Vis, huc, huc ades; ad Virum hunc Sacratum
5 Nostrum MANCELIUM, LICENTIATUM
Jam, jam qu¿so, oculos tuos reflecte.
Hic est, cui DEUS ex Benignitate
Concessit Genii Ingeniique[15] multas
Dotes, queis potis est juvare multos.
10 Hunc ipsum unanimem pie et diserte
In sancta Domini Domo docere
Audisti, ac Academico in Lyceo
Docte praelegere e sacris Prophetis
Praeclaras variasque soepe Gnomas.
15 Audisti Ipsum etiam ore soepe docto
Contra Papicolas viros, decenter;
Calvini rabiem malam, lubenter;
Et contra haeresin impiam Socini
Ex verbo Domini potenter ire.
20 Vidisti quoque soepius sedentem
Ipsum in Concilio sacro, verendos
Inter Thejologos[16] Viros, Politos
Ac inter Themidos Viros sacratae
Sanctum dicere Jus, et Aequum Egenti.
25 Insignem hunc merito Virum dolemus
A nobis quod abit loca ad remota.
Dorpatensia Templa nunc valete!
Inquit; vox mea personans recedit
Dehinc; Tu sancta Academia o valeto!
30 Inpostrum[17] haud mea vox sonabit in te.
Tu sanctumque Synedrium o Valeto!
Posthac vox mea non sonabit in te.
Vos Cives, animae meae, valete;
Vobiscum DOMINUS; diu valete.
35 A nobis igitur, DEO vocante,
Cum certum hinc procul, ah! modo ire, Clare
Omnes, prospera multa, longa Vitae
40 Hujus tempora, quo DEO potenti,
Charo proximo ibi diu, Tuisque
Prosis, ac animas DEO lucreris!
Ita vovebam
Junior, L.L. Studiosus.
89. Adr: Georgius Mancelius – Aut: Jacobus Balccius (cf. 86) LNB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Vir Reverende, Decus nostri immortale Lycei,
Licentiate candide;
Siccine dilectas Musas et Templa relinques
In Vrbe Dorpatensium?
5 O dolor! o lacrymae! Musas et Templa relinques
In urbe Dorpatensium.
Flet Pietas, flet sancta Fides, Academia luget,
Flent Templa, Cives ingemunt!
Verum ita vult Christus; qui dixerat, ingredere urbem
10 Hanc ergo Dorpatensium;
Me mandante, iterum feliciter egredere urbem,
Inquit; cito Dorpatensium;
Et Curlandiam adi; Ducis hinc Illustris in aulam
I Concionator [TFT1]pie.
15 Atque Ecclesiolae pulcerrima commoda CVRA,
Sic dextre eris CVRLANDICVS.
Dixerat: et subito tu dicta beata capescis,
Abis, Valedicis cito.
Flent Dorpatenses! Curlandi hoc nomine gaudent;
20 Dolemus! Illi jubilant.
Verum cum lacrymae nihil hinc remorentur euntem,
Precabor o felicia!
Sit felix abitus; Reditus felix sit in aulam
Curlandicam per secula.
25 Principibus placuisse Viris sit gloria magna,
Major placere sit Deo.
Vivat dilecta cum Prole et Conjuge vivat
Et floreat per secula.
Sic g.
Pom. SS. Th. ac Ph. Stud.
90. Adr: Georgius Mancelius – Aut: Bartholomaeus Hillius Junior (cf. 86) LNB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Arte ducis gnari qui bene bella gerit:
Moeror at et luctus rerum et discrimina surgunt
Dux quando celerem praeparat inde abitum.
5 Sic tua militia est, Excellentissime Pastor,
Sub qua Dorpati Gens pia castra colit,
Sub rubido Christi vexillo castra sequuta,
Te Pastore, hilaris Gens pia bella gerit.
Ast abitum celerem dum maturare laboras
10 Moeror cum luctu surripit hunc populum:
Surripit et populum, sequitur qui castra Minervae,
Moeror, Doctorem dum procul ire gemit.
Ito bonis avibus, propugna castra Jehovae,
Vt cedat Christi parta corona tibi.
Ita animum declarabat
Colberg. Pom. Ling. et Ph. Stud.
91. Adr: Georgius Mancelius – Aut: Petrus Langius (cf. 86) LNB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Glückwünschungs Gedicht
Auff bedeutung des Abreisenden H.
Licentiati Tauffnahmen.
NAch Adams traurign Fall vns Menschen ist zu bawen
Das fruchtbar=blühend Feldt/ befohlen/ daß wir schawen
Gar fleissig solln allzeit/ das Disteln vnde Dorn
Nicht nehmen vberhand/ wir Menschen seyn gebohrn/
5 Daß wir das täglich Brodt im Schweiß des Angesichtes
Erwerben/ biß daß wir werden auß Erden nichtes
Wied’rumb/ darauß wir seyn formiret im Anfang/
Bey allen ist Arbeit nur schwer jhr Lebelang.
Ihr/ Hochgelährter Herr/ dieß woll in acht genommen
10 Hie als ein Ackerßman geschaffet habt groß frommen
Im Geistlichn’ Ackerbaw/ einn’ rechten Ackersman
Billig im Ackerbaw/ ein jeder nennen kan.
Wer wolte dieses nicht mit Danckbarkeit erkennen?
Euch/ Hochgelährter Herr ein Ackersman wol nennen.
15 Wer wolte ewren Fleiß vnd Eiffer jmmerfort
Im Geistlichn’ Ackerbaw nicht rühmn’ an allem ort.
Wie manche schöne Blum der Jugend jetzund blühet/
Bey uns/ wie manches Hertz sich grämet vnde mühet/
Daß jhr Bawman vnd Herr von jhnen scheiden will/
20 Der Acker jhres Hertzn’ für trawren lieget still.
Was hilffet das man trawrt? was hilffet das man weinet?
In diesem Werck allein der Wille Gotts erscheinet/
Der seine Ackersleut bald hier bald dort hinstellt/
Wo es jhm thut gefalln in das Welt weites Feld.
25 Vnd weils dann Gottes Will’ von vns jetzund zu scheiden
So wollt der fromme Gott euch mächtig je begleiten
Mit seinem Engell Heer/ damit kein Ungemach
Auff vorstehender Reiß/ bey Tage oder Nacht
Der listig’ Menschen Feind zufüge euch/ sampt allen/
30 Die mit euch reisen weg von Dorpat nach Semgallen/
Da ewer Vaterlandt/ darinn jhr seyd gebohrn
Da ewer LandeßFürst/ zum Bawman euch erkorn.
GOtt woll’ den Segen mild verleihen zu dem bawen
Gesundheit vnde Stärck/ daß jhr mügt Früchte schawen
35 Der schweren=Müh Arbeit/ so könnt mit Frewden jhr
Verrichten ewer Ampt hie nach allem begier.
Wann der Vergeltungs Tag gar plötzlich wird angehen/
So werdet frewdig jhr fürm Richter dort bestehen/
Dem jhr allhie gedient/ mit ewern Angsicht Schweiß
40 Und haben dann zu Lohn/ groß Frewd/Ehr/ Lob und Preiß.
¢nagr£m:
JUSSU MILLE CONGREGA.
Sic procul a nostris his terris ergo recedis,
Vir Pietate gravis, Vir Gravitate pie.
Hunc flet discessum Pietas, Academia deflet,
Flet Studiosa Cohors, Civica Turba gemit.
45 Flemus! sed frustra: Christo mandante, recedis,
Ut doceas alio sacra statuta loco.
Illustris Princeps Curlandicus evocat. Ire,
Ire tuum est. Migras concomitante Deo.
JUSSU MILLE Dei tu Gentes CONGREGA in orbe
50 Ad Regnum Christi et re meliore bea.
Prole. Decus Patriae sis maneasque tuae.
Ito; Deus vitam conservet et augeat annos,
Atque tuum coeptum firmet et ornet ope.
Quod
Gratitudinis contestandae causa Excellentissimo
Dn. Praeceptori et Evergetae suo singulariter co-
lendo in felicissimum abitum adjecit
Dithmarsus Holsatus, SS. Theol.
Studiosus.
92. Adr: Georgius Mancelius – Aut: Adrianus Verginius (cf. 86) LNB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
CoLLegae eX abItV sVrgIs aCerbe DoLor![18]
CVr, CIVes, LVCtVs tangIt praeCorDIa Vestra?
DIsCessIt Pastor LaetItIa ergo fVgIt.[19]
PraeCeptorIs Iter gaVDIa CVnCta Vetat.[20]
O CLarI DoCtIqVe VIrI DeponIte fLetVs;
PraeCeLLens VIr abIt qVo pIa fata VoCant.[21]
Prosper Vt ergo abItVs tIbI sIt, DIVIne saCerDos,
10 Et ChrIstVs trIbVat Coetera CVnCta, preCor.[22]
VIVe VIr eXCeLLens, VIVant qVoqVe LIberI et VXor;
CVnCtIpotensqVe ILLIs Det bona Vera DeVs.[23]
Hoc felicitatis voto Rev. Dn. L.
ADRIANUS VERGINIUS Julino-Pomer.
SS. Theol. Studiosus.
93. Adr: Georgius Mancelius – Aut: Christophorus Michael (cf. 86) LNB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Ergo paras, Praesul, nostra discedere ab urbe
Tam cito nosque tuos linquere, Praesul, aves?
Ergo tuae fidei, toto et TIBI corde faventes,
Commissas pergis linquere, Praesul, oves?
5 Ergo novem Musas linquis dulcesque Camoenas;
Et Musis nostris his Valedicis! abis!
Plangite vos Musae sacrae, MANCELIVS ille
Vester abit, vere gloria svavis abit.
Plangite vos Cives, vestrum vos plangite Mystam,
10 Hìc vos qui docuit verba verenda DEI.
Quem DEVS innumeris donis ornavit abunde,
Qui gravis in vita est eloquijque potens.
Cujus ab ore fluunt solatia, fluminis instar
Tristibus; ast poenam nunciat ille reis.
15 Ah quae causa fuit, quae TE, Clarissime Praesul,
Tam subito nostris cogit abire locis?
Quae fuerit mihi causa rogas, DEVS Arbiter aevi,
Hoc voluit fieri, ac HIC mihi causa fuit.
Hinc mutanda mihi sedes, quia jussa Tonantis
20 I procul in Patriam; Me pia Fata vocant.
Cunctos Fata regunt homines, per Fata coactus,
Desero Dorptiaci, Templa, Lycea, soli.
Ergo quando DEI jussu sic ipse recedis,
Tandem vel fiat quod pia Fata volunt.
25 Vade bonis avibus, Raphaël TIBI Sanctus adesse
Dignetur, Tobiae ceu fuit ille comes.
Ille viae Dux sit, cadat ut feliciter illud,
Praesens ingrederis quod modo Salvus iter.
Faxit et IMMANVEL, Subeas nova munia felix,
30 Munere ut hoc veniant prospera quaeque TIBI.
Ac multos doceas divinam voce Salutem,
Ambiat ut tandem pulcra Corona caput.
Nam jubar ut Solis, coeli in Regione micabunt
Justitiae multos qui docuere viam.
35 Sis Salvus, VIR, cumque tuis Venerande, valeto,
Christophoroque simul perge favere tuo.
Ita gratulatur ÐloyÚcwjt.
Frosanus Halberst. SS. Theol. Studiosus
94. Adr: Georgius Mancelius – Aut: Hermannus Schwemler (cf. 86) LNB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Nec te Callirhoe tenet Livona,
Quam pro Castalij liquore fontis
Dorptae Mnemosyne Satae Camœnae
Potant: (heu dolor) heu dicata Phoebo
5 Nec tardat pia gens! nec incolarum
Plebs posthac videat! nec ulla cura
Jam plebis revocat: Lycea, vobis
Hunc servate Virum, negate abire:
Nam Phoebus nivibus madensque nimbis
10 Tectum Phyllyrij senis subit nunc,
Marcescit gena amoena tota Florae,
Sylvarum cecidit Decus, Camoenae
Pulcrae, cum Satyris tacent, silet rus,
Non nunc celsa petunt Oreadesque
15 Pro di[24] culmina gressibus citatis
Et non nunc Dryades suas choreas,
Impigroque gradu suas Napeas
In pratis et agris, aquisque ducunt,
Nec jam jam volucres sonora circum
20 Lingvis ora loquaculis resolvunt,
Quo posses animo viam lubenti
Multo carpere sub virente flore,
Sed quaecunque videntur undiquaque
In campis vel in intimis viretis
25 Aut in vallibus, aut jugis in altis
Torpent omnia, cuncta moesta torpent.
Si vero trahit hinc; abi, tacebo:
30 Nam quo Fata trahunt puto sequendum.
Dux vitaeque viaeque sit Monarcha
Summus JOVA Poli, Soli, Salique.
Haud laedat Boreas tuum cerebrum,
Haud laedat sobolem, tuamque Caurus
35 Haud vitam (Aeole abito, abito) laedat.
Opto Triptolemi rotas haberes,
Vt talaria quae nepos Atlantis
Subnectit pedibus: precor, precorque
Cum tota videas domo senectam
40 Seclum Nestoreum, sat est Valeto.
Thuringus. LL Studiosus
95. Adr: Georgius Mancelius – Aut: Johannes Schlechter (cf. 86) LNB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
VOTVM.
Ito bonis avibus, MANCELI, dogmata Christi
Vndique dispergens, ito bonis avibus.
Teque tuosque DEVS longos conservet in annos
Casibus in cunctis consilioque regat.
5 Agmineque Angelico per cuncta pericula tutos
Ducat, ab insidiis praesidioque tegat.
In felix faustumque iter apposuit
Johannes Schlechter / Rig. Liv.
96. Adr: Georgius Mancelius – Aut: Bernhardus Thesaurus (cf. 86) LNB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Iova suos ducit mirando Numine Sanctos,
Nam via Mortalis non via sancta DEI.
Stulta hic quae nobis, simulac abjecta videntur,
Soepe bono grata haec suntque manentque Deo.
5 Evocat Abramum patria, gravitate Parentem
Credentum, mira quem bonitate regit:
Hinc etiam Paulum divina voce vocabat
Vt faceret gentes dogmata nosse Dei:
Sic quoque jam revocat TE Christus, Sancte Sacerdos,
10 Summi qua doceas dogmata sancta Dei.
Hinc grator TIBI, MANCELI Reverende Sacerdos,
Et precor ut coeptum jam bene cedat iter.
Ex Syncero et filiali affectu apposuit
Repp. March.
97. Adr: Georgius Mancelius – Aut: Ludolphus Joachimus Bussius (cf. 86) LNB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
LICENTIATVS.
¢nagrammatikîj,
I, LVGE! CANE! nam surgit is coelitus.
I, LVGE, Dorpat! fatum lacrymabile LVGE!
Lutherus vere jam tuus alter abit.
I, LVGE Civis, LVGE studiosa Juventus!
Lutherus vere jam tuus alter abit.
5 LVGE, qui cernis viduata altaria Templi,
Lutherus vere nam tuus alter abest.
LVGE! Non LVGE, Praesul MANCELIVS inquit;
Lutherus vere nam tuus alter adest.
Hinc CANE, non LVGE: NAM qui tibi SVRGIT, IS ipse
10 COELITVS, en Domino sic moderante, venit.
O ergo Dorpatt,[25] Vrbs addictissima Musis,
Gaude! quid lachrymis ora rigasse juvat?
Hunc, tibi quem dederat Christus Pater optimus olim,
Iure suo tandem reppetijsse cupit.
15 Mecum vel potius tenui sic concine versu,
MANCELIOque Tuo fausta precare modo:
Vivat sacratae cathedrae decus atque Lucerna,
MANCELIVS, vivat, floreat et vigeat.
Hinc abeat Felix, adeat sua munia faustus,
20 Aulicus et Praeco magnus ubique cluat:
Et revocet multos perversae a tramite vitae,
Compleat et purum servet ovile Dei.
Interea Theseo qui TE reverentur amore,
Horum, MANCELI, sis memor; usque VALE.
98. Adr: Georgius Mancelius – Aut: Jacobus Lotichius (cf. 86) LNB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Nvper hyperboreis Mystes qui electus in oris,
(Quo Goldinga sui Principis arma tenet)
Eloquium cunctis, eheu! nunc triste relinquit.
Dic sodes, quale est? En tibi quale, VALE.
5 Quem reverenter amans coluit Dorpatica tellus,
Effatur tandem, Livona terra, Vale.
Pieria ambrosiaeque thymo QVO pasta Corona est,
Nunciat huic rursus Livona terra Vale.
Qui commissa sibi curavit pectora dictis
10 Salvificis, inquit, Livona terra Vale.
Quem Pimplae, quem Parnassi comitantur Alumni,
Nunciat huic rursus Livona terra Vale.
Ergo Vive, Vale et Custos venerabilis Arae,
Ipse Vale, ut dixti,[26] Livona terra Vale.
15 Livona terra Vale: Ast iterum, Curonia, Salve,
Salve et MANCELI, perpetuumque Vale.
Vive diu, Pyliosque DEVS te servet in annos,
Vive Sybillinos Nestoreosque Dies.
Aliud
Die Stadt Dörpt zum Herren
MANCELIO.
1.
WIe ein Hirte seine Heerde
20 Auff der grünen grase=weyd’/
Wie ein Hüter seine pferde
Auß der rauhen wilden heyd’
Treibet auff der Blumen bahn/
Da die schönsten weyde stahn/
25 Und auch stete wach’ und hutt
Für dieselbe tragen thut.
2.
So/ vnd anders nicht/ von denen/
Ihr O Seelen=trewster Hirt/
Die sich thaten von euch wehnen/
30 Viele habt zu recht geführt:
Die Sünder wilt wie Pferde/
Gebracht zu solcher Heerde/
Alß wie Schaff’ vnd Lämmer sein/
Durch die Krafft deß worts allein.
3.
35 Sollen wir/ (wie wir dan sollen)
Mit der warheit zeügen thun/
Wisset/ das wir alle wollen/
Doch nicht können/ Rechten lohn
(Alß Jhr wol verdienet habt)
40 Euch anjetzo legen ab:
Danck vnd lob nehms von vns auff/
Ubrigetz gen Himmel lauff.
4.
Hütt vnd wach für vnsrer Seelen/
Wie daß Ampt erfordert hat;
45 Bald mit sorgen/ bald mit quelen/
Habt getragen früh’ vnd spatt.
Die Jugent vnterrichtet/
Die sachen wol geschlichtet/
Alles wart mit Ernst gethan/
50 Alles ging den Rechten bahn.
5.
Soll dan Scheyden vns nun trennen/
Hochgelarter Herr vnd Freündt/
Das Jhr nicht solt bleiben Können!
Hätten wir gantz nicht vermeint/
55 Soll vnd muß es dan so sein/
Das Jhr vns nun last allein/
Ey so sey der Liebe GOtt/
Ewer Rechter reisens Both.
6.
Alles was zu wünschen siehet/
60 Alles was ersprieslich ist/
Alles was zu Glücken gehet/
Sey mit Euch zu dieser frist/
Unsrer Jeder bleibt getrew/
GOtt auch euch alzeit erfrew/
65 So lang biß Erd’ zu Erde/
Wieder geleget werde.
99. Adr: Georgius Mancelius – Aut: Johannes Kemnitius (cf. 86) LNB, [Tartu UB]
PROPEMPTICON
Vir Reverende, sacra gravitate verende GEORGI
MANCELI! Juvenes sic an nos ergo relinquis?
Pavisti largo nos Sancti semine verbi;
Vt Pater ipse animae per tempora tota fuisti,
5 Inque Palaestinae duxisti pascua Pastor.
Dij precium solvant: ego donec vixero, semper
Inveniar gratus syncero pectore et ore.
Cunctipotens adsit summi tibi Rector Olympi,
Sospitet atque beet te Sancti Numinis aura.
10 Hinc felix abeas, in plurima secula vivas.
In debitae reverentiae et perpetuae gratitu-
dinis signum
Livonus.
100. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Laurentius Ludenius (Sceptris academicis, quae, /.../ in /.../ Salomonem Matthiae, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ professorem Graecae et Hebraeae linguae, pro t. /.../ rectorem jam magnificum /.../ Petrus A. Schomerus /.../ pro t. exrector, publice /.../ die 17. Maij conferebat; gratulantur /…/ Musae Embecciades). UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
QUI CHRISTO, in terris patrio qui vixerit Orbi;
Vixerit ille Polo; vixerit ille Solo.
Divini vegeto Flatus Spiramine plenum,
Clare Vir, hic CHRISTO vivere, cura tua est.
5 Cura tua est, Vrbi atque Orbi bene vivere toti,
Proximus ut rerum commoda larga ferat.
Hinc rediviva Polo tua vis post funera vivet,
Nominis et clari vixerit aura Solo.
I modo: Magnifici venerandas muneris intra
10 Delicias: CHRISTO Praeside, Sceptra gere!
Quod ex animo p.
LAURENTIUS LUDENIUS, Holsat. PH. et
J.U.D. Professor Juris, Oratoriae et Poëseos.
101.Adr: Salomon Matthiae – Aut: Jacobus Balccius (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Sic Deus Omnipotens quos vult attollere, clemens
Multiplici rerum conditione beat.
MAGNIFICE O RECTOR; manet experientia testis,
Et praesens certam res facit ipsa fidem.
5 Laude Magisterii clares: audisque Professor:
Inde Ministerii Laude beatus ovas.
Conjugio gaudes felici; proleque gaudes:
Et jam Magnifico Rector honore vires.
Sextuplici gaude cito conditione beatus:
10 Et diuturna Deus det bona tanta tibi.
Quod ex animo vovebat
JACOBVS BALCCIVS Gryphswald. Pom.
Conrector Schol. Reg. Dorpat.
102. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Johannes Adeler (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Gratulor ex animo fasces, Reverende Magister,
Inclyta quos tradit Dorpata nostra tibi.
Coepta ut perpetuo feliciter omnia cedant,
Orabo Sanctum pectore et ore DEUM.
Johan. Adeler Jud. supr. Registr.
103. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Adrianus Verginius (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Qvod tibi Magnificam suspendit Apollo coronam,
Proque Magistratu te Studiosus habet;
Gaudeo, et ex thalamo merito tibi pectoris imo
Gratatur miris Musula nostra modis.
5 Gaudeo, salvantis quia clangis buccina Verbi,
Atque Academiaci buccina clara chori:
Musarum (Invidiae quamvis nunc livida tabes
Aegre tanta ferat praemia) Rector eris.
Eja honor iste novus tibi commoda germinet ampla,
10 Omine felici teque tuosque beet.
Id quod animitus precatur
ADRIANVS VERGINIVS Iulino-Pomera-
nus S.S. Theol. Studiosus, Sch. Sen. Dorp.
Moderator.
104. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Joachimus Heinsius de Girbessdorff (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
MATTHIAE SALOMON, fidus sim mysta sacrorum,
Magnifici cepit munia prima novi:
Nostra diem hunc faustum gratatur Musa, Magister,
Votorumque tibi paucula thura litat.
5 Vive diu, felix nobis, dignissime Rector;
Vive, ac in laudem cresce subinde DEI.
Debitae observantiae ergo vovet
JOACHIMUS HEINSIUS de Girbessdorff Gor-
licio-Lusato-Hexapolitanus.
105. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Petrus Langius (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
M. Salomon Matthiae Rector Magnificus.
¢nagramm:
SIC FIT HONORE; CANTATE SUMMAM GLORIAM.
Immensam seriem gravium subit ille laborum
Aurata sceptra qvi petit:
Condignos tamen is semper deportat honores
Aurata sceptra qvi petit.
5 Sceptra capis Phoebi; felix Academicus Hercles
Diceris omni tempore.
Sceptra
capis Phoebi, SIC laus FIT dulcis HONORE:
CANTATE
SVMMAM GLORIAM.
Sonnet.
Wer schon ein schweres Ampt auff sich hatt/ das er führet
10 Der meidet alles das/ was leichtlich jhn beschwert/
Wer sichern fried vnd Ruh bey seinem Ampt begehrt
Der hütet sich mit Fleiß für dem/ daran er spüret
Noch grösser vngemach. Ihr habe bißher gezieret
Die Kirche mit der lehr; Ihr habt bißher ernehrt
15 Die Musen mit der Sprach; Nun wirt euch mehr gewehrt:
Des Phoebus Scepter Schmuck mit fugh euch auch gebuhret/
Das Ampt dat woll vnruh/ es hat woll vngemach/
Doch muß es also sein/ Hochnötigh ist die Sach;
Das böse muß gestrafft/ das Gutt befordert werden.
20 Weil Ihr dann Friedlich seit am Nahmen an der That
Das Ihr beim Scepter Ampt/ habt friede früh und spatt
Das gebe Gott der Herr vom Himmel euch auff Erden.
Ita vovebat ex animo
PETRVS LANGIVS Dithmarsus Holsatus
SS. Theol. Studiosus.
106. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Johannes Schlechter (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Sed tibi quid grater? cum tot virtutibus auctus
Excedas laudes, quas mea Musa capit.
O si dictaret mihi carmina splendida Phoebus!
Hoc facerem, Pietas quod jubet atque Decus.
5 Et, precor, ut prosint Divinae laudis honori
Sceptra: tuis meritis Cresce, vigesce diu.
EY/ das ich Zihrlich könt’ wie ich zwar billig solte/
Mit sichs gezihmte Recht/ vnd ich auch gerne wolte;
Ich wolt’ beschreiben jetzt/ die Weißheit vnd jhr lohn/
10 Dessen ein Spiegel ist Magister Salomon.
Wie ichs von Hertzen mein/ in seinem Lobkränt’ wallen
Welches er würdig ist. Aber ich mercke schier
Das mein verstand zu schwach vnd Ohnmechtig alhier/
15 Sincken vnd weichen muß/ weil ich nicht kan ersteigen
Die Zinnen seines Ruhms/ verstummend auch muß schweigen/
Sie seind mir gahr zu Hoch; hergegen meinen Sin
Befind ich viel zu eng. Ich mag mich wenden hin
Wo ich nur immer will/ kan ich doch nirgends finden
20 Bequemer Worten zier den Scepter zu bewinden.
VOTUM.
Von ewrer Jugend an/ Euch helffe früh und spatt.
Auß schüldiger pflicht Wünschet solches
Johannes Schlechter / Rig. Liv.
SS. Th. Ph. Stud.
107. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Johannes Vallander (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Boni DEUS Creator omnis unicus
Salutis una semita
Pios fovet, minora sive grandia
Gerant agantve munia.
5 MAGISTER ecce SALOMON DEI pius
Minister atqve Pierii[27]
Amata portio Chori, sat edocet
Et arte comprobat sacra.
Proinde voce et intimis DEO feram
10 Pias preces suspirijs.
Adaucta honore fama ut indies volet
Omnes per orbis angulos.
Adsit Bonis pressis asylon, anchora,
Et usque fidus arbiter.
15 Beetqve eum Jehova solus aetheris
Freti Solique conditor.
Debitae observantiae et honoris ergo apposuit
108. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Hermannus Schwemlerus (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Tempora ni Deli frondis honore micent.
Dulcia quis plena Parnassi flumina fauce
Duceret, et biberet Bellerophontis aquas.
5 Ni DEA Rhamnusis dubiis super astra quadrigis
Et ter tres ducant ex Helicone Deae.
Sceptra igitur cum Fortuna Patrima virago
Quae dat, sume, Polo ac gente jubente scholae.
AT tenues MOMO SINT ALAE, sidera nunquam
10 Quo petat haec; Sceptrum commoda multa vehat.
109. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Georgius Goetschenius (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Salve laeta dies positis exorta calendis,
Qua promulgantur Dorpati sceptra Licei!
Salve laeta dies! Plausum ingeminate, canorum
Qui Sacramentum dixistis ad acta Licei.
5 Quod felix faustumque siet, Pietate Verendus
Et Sophiae et Christi Doctor, sacra sceptra Licei
Acceptat SALOMON MATTHIAE: Praeside Christo,
Hoc Embecciades laetentur honore Camoenae.
Salve laeta dies. Felix Academia, Salve:
10 Salve, Magnifico semper cumuleris honore;
Salve; rite vige; Seros mirare nepotes.
Dulcis honos, nomenque Viri laudesque triumphent.
Gratulabund. f.
Pom. LL. Stud.
110. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Bernhardus Thesaurus (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Thespiadum quamvis me non fovet alma caterva,
Nec mea Castalio venula rore fluit:
Non tamen omnino potui sine voce silere,
Carmine dans votum cordeque et ore breve.
5 Dent Superi vitam; vires dent, huncce laborem
Herculeum superes, Vir Reverende, Vale.
Felicis congratulationis ergo f.
Repp. March.
111. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Johannes Kerstens (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per ¢n£gramma,
MOLEM LENI; ECHO: AC MITTAS.[28]
Dum nemora en vario peragrans Heliconia passu
Res meditor varias mente querente meas.
Tandem sollicitus sat, sollicitare volebat
Ipsa Deum precibus vox gemebunda meis.
5 ECHO sed alternis vicibus resonabilis ornat
Dum memorat cunctas resque precesque meas.
Ordior; Alme Deus, ne linquas vociferantem,
Sed MOLEM LENI, rettulit illa sed I.
Quorsum me ire jubes, forte in nemora; obtulit, ora.
10 Oro sed orantem tuque juvabis; abis.
Non abeo, donec tua vox resonabilis ipsa
Votum quod cupio, comprobat: illa, probat.
Si probat, ergo bene est, et jam remanet; Manet, illa:
Nescio quid remanet, rettulit, id remanet.
15 Id remanet precibus pergam, mea votaque fundam,
Fundam; tu modo si, deruis; illa, ruis.
Heu ruo! nunc LENI MOLEM; AC MITTAS, Deus alme,
AC MITTAS, ECHO rettulit, et siluit.
Sic siluitque cito: siluit quod proferat ECHO,
20 Sicque cito MOLIS pondera quaeque ruunt!
Aër quippe sonum percussus spargit acutum
Haud secus et MOLE hac lausque decusque viget.
Alme Deus, MOLEM qui ponis quique reponis
Fer quaeso impositum fer quoque depositum.
25 Nam quodcunque siet, tecum tamen haud onus impar,
Quisque ferente manet, teque manente feret.
112. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Ludolphus Joachimus Busse (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Nescit ceu vasti volitare per aequoris undas,
Cui Palinurus abest, sit licet alta, ratis;
Sed variis alto jactatur gurgite ventis,
Dum quassata nimis naufraga facta perit:
5 Sic quoque cara ratis, Musarum sella, beatum
Non tanget portum, Praesule quando caret.
Praesule quando caret, virtutem tollat honore
Qui vitiumque premat, non ovat ulla Schola.
O felicem igitur, quae te Duce, Praesule quae te,
10 Vir Reverende, ratis carbasa dat Zephyro!
Haec nunquam scissis alis quassata redibit,
Optato cursu littora tuta premet.
Quod animitus vovebat
Lunaeburgensis.
113. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Hermannus Reder (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Magnifice o Rector; sic summo Praeside Christo
Illa Academiae habes Sceptra beata sacrae?
Applaudit concors venerandi Turba senatus,
Applaudit votis et studiosa cohors.
5 Ipse Deus tantos felices servet honores,
Magnificum semper re meliore beet.
Sic sublimis honos, et laus ventura manebunt;
Officioque sacro sceptra beata manent.
Quod unice vov.
Liv. Dorpt.
114. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Johannes Günterberg (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Magnificum ex animo toto tibi grator honorem,
Quem meruit Pietas, et Deus ipse dedit.
Musae Embecciades laetantur, et usque precantur,
Magnifico vivat Rector honore Novus.
5 Vivat; et instantes feliciter exigat Annos:
Atque, Juvante Deo, commoda multa ferat.
Quod precabatur unice
Nob. Liv.
115. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Christophorus Günterbergius (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Clare Vir, et Christi multum Reverende Sacerdos,
Sit faustum et felix, quod Sancto clarus honore
Magnifici Rectoris abhinc feliciter intras.
Ipse DEUS vitae det longos, comprecor, Annos,
5 Et beet optato pulcerrima sceptra triumpho.
Ita ardenter vovebat
Nob. Livon.
116. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Jacobus Scott (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Aonidum sacra turba tibi, Reverende Magister,
Magnifico defert Rectori munera mentis
Gratae. Quid tacitus lateo? tenuis licet adsit
Vena; Sat in magnis est et voluisse. Precabor:
5 Sis felix, faustus, sint et felicia sceptra:
Vivas et vigeas, celebrent tua sceptra Nepotes.
Quod unice precabatur
117. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Jacobus Lotichius (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
ETEOSTICHON VOTIVVM.
ECce bIs ILLVXIt feLICI HorosCopVs anno;
BIna gerIs LaVta regIa sCeptra ManV.[29]
I bene bIs faVstVs nobIs sIs bIsqVe paternVs
I bene, naM faVsto sors peDe CVrrIt Iter.[30]
Vt bene ominabatur
118. Adr: Salomon Matthiae - Aut: Fridericus Heinius (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Avspice quod Christo sis, Vir Clarissime, Rector
Magnificus nostri factus per vota Lycei.
Gratulor, atque opto secum faustissima quaeque
Sparta trahat, quam jam nactus, fortunet Jësus.
Quod votum vovebat
Megap.
119. Adr: Salomon Matthiae – Aut: Michale Scultetus (cf. 100) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Plaudite Io Musae! sub epomide veste Livonum.
Plaudite Dorpati clara Lycea loci.
Magnificus Rector SALOMON Pietate Magister
Ecce reget Clarium per nova sceptra chorum.
5 Turba Camoenarum vigeat. Florescit ut annus
Majo sic sceptrum floreat usque sacrum.
Gratulabundus calente affectu
apponebat
Lusatus.
120. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Isaacus Sicrenius (Disputatio theologica de cultu sanctorum; quam, /…/ in Regia Livonum /…/ Academia, sub praesidio /…/ Andreae Virginii, /…/ publicae ventilationi submisit author et respondens, /…/ Nicolaus Olai Calmariensis. /…/ die <30. Augusti> anni 1638. Dorpati, 1638: Typ. acad) EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ad Clariss. et Praestantiss. Virum juvenem
Dn. M. NICOLAUM OLAI, Calmarien-
sem Svecum, S.S. Theol. Candidatum, ami-
cum syncere dilectum, de Cultu et Invocatione San-
ctorum erudite et feliciter disputantem.
Numina ficta colunt vani conamine vano;
Monstrare, ingenij, ut sit veneranda Trias.
Ingenij magni est, Quod praeclara arte, Magister,
Assequeris; maneat te decus inde novum.
Ex animo gratulabar
121. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Petrus Anundi (cf. 120) EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Murmure cur tanto SANCTOS venerantur obesi
Papicolae? quid opem et subsidium inde petunt?
Quaerunt in plaustris meritorum coelicolarum,
Cum fuerint homines sorte sua fragiles:
5 Qveis miserae sortis minime fluctusque adaperti,
Hosce vocare Deos pagina sacra vetat,
Et negat id Clarus NICLAUS Dogmate Sacro,
Mystica qui calamo vindice bella gerit:
Ausonij ventres, CHRISTI discendite tectis,
10 Unicus hic Pastor, ceu Mediator, erit.
Pro lacrymis hominum fusis sancta ora resolvit,
Errati et veniam supplice voce rogat.
Perge sacris studijs, Decus immortale Sophorum;
Certo: te certo Mystea serta manent.
Veteris et syncerae necessitudinis con-
testandae E. adjiciebam
Gothus.
122. Adr: Ambrosius e Palma – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio de virtute heroica: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ 2. die Martij, anno 1638 /.../ enarrabat Ambrosius e Palma, /…/. Dorpati Livonorum 1638: Typ. acad) SKB, UUB, Växjö LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Nobiliss. et Doctissimo
Dn. PERORANTI.
Per Anag.
LABOREM VIS, AMAS.
Ambrosiae succus et odoriferam panaceam
Semper AMAS et VIS sanctum, ceu Palma, LABOREM.
Sic faustum! Sic te majoribus ire per altum
Auspicijs manifesta fides et Numina poscant!
Quod animitus p.
LAURENTIUS LUDENIUS J. V. D. et Professor.
123. Adr: Ambrosius e Palma – Aut: Isacus Sicrenius (cf. 122) SKB, UUB, Växjö LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Gnaviter exponis, virtus Heroica quae sit;
Indolis ah tantae, Magnus ADOLPHUS erat!
Heros GUSTAVUS! cecidit! sed morte triumphat:
Morte sua victor vivit; honore viget.
5 Tu nunc, Ambrosi, vireas ceu Palmes amoenus,
Dicendi Ambrosia et Nectar ab ore fluat.
Amoris et moris ergo apposuit
124. Adr: Ambrosius e Palma – Aut: Ericus Matthiae (cf. 122) SKB, UUB, Växjö LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Multum venustis frondibus eminet:
Ut Palma sustollit procerum
Per nemus omne suum cacumen.
5 Ad hunc volet qui scandere verticem,
Aetate prima exertijs vacet
Tenax Decori, et Literarum
Cultor et assiduus laboris.
Hunc seu vocent in castra virum tubae,
10 In curiam seu discupiat gradi
Seu vineam Christi, cupitos
Dexter aget referendo fructus.
Sic perge felix, quo tua te vocat
Virtus decens, mi PALMES, et insere
15 Te floridis palmis, et instet
Usque labor tibi ferre palmam.
Animitus apprec.
Philos. Candid.
125. Adr: Hermannus Reder – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio de Justitia universali: quae, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 23. die Februarij, anno 1638. /.../ enarrata abs Hermanno Reder, /.../ - Dorpati Livonorum, 1638: Lit. acad.) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctissimo et Humanissimo Dn.
PERORANTI.
Perge, velut pergis: Resonent fora laudibus Aequi,
HERMANNE, Eunomiae deliciosa Venus.
Perge; acues lingvam causis, et civica jura
Compones: totum voce forum inde reges.
Quod animitus p.
J. V. D. et Professor.
126. Adr: Hermannus Reder – Aut: Jacobus Balccius (cf. 125) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Justitia nihil utilius vel majus habetur,
Pulchrior ut certam res sacri ipsa fidem.
Imperium servat, conservat tempora pacis;
Et bellum certo temperat arbitrio:
5 Accumulat res privatas: Communia jura
Integrat; atque orbem firmat et auget ope.
Felix qui tantos, perdocte HERMANNE, Triumphos
Insequeris dextre, praemia magno feres.
Assertor sancti Juris diceris et Aequi,
10 Et tua post cineres fama perennis erit.
Quod unice p.
Trivialis Conrector.
127. Adr: Hermannus Reder – Aut: Adrianus Verginius (cf. 125) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Sermo index animi; loquitur quia quisque libenter
Illis de rebus quibus oblectatur; Alumnum
Audivi Martis memorantem vulnera; formam
Virginis egregiam laudabat Amator; abundans
5 Divitijs nummos positos in foenore narrat.
Ast meus HERMANNUS Juris Studiosus et Aequi,
Justitiae docto laudes sermone probavit.
Non, de Justitia tantum qui disseris, amplum
Nomen habes Justi, Justum tractare memento,
10 Quale solent Justi; capiesque feresque brabeum.
Properante calamo Dn. Peroranti
haec adp.
Pomeranus, SS. Theol. Studiosus, Scholae
Senat. Dorpat. p.t. Moderator
128. Adr: Hermannus Reder – Aut: Petrius Langius (cf. 125) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Hermannus Reder Dorpatensis Livonus.
Per Anagrammatum Triadem.
Is dolus! ah viderunt! non errans semper.
Plus reddunt homines; an res? Enarro jus.
Nil addens, par justum; heus non errores.
Is dolus in terra; ah! viderunt pessima multi:
Non errans semper, qvique refutet, erit.
Non juris reddunt homines plus, an bona res sit?
Enarro praesens, jus ratione vetus.
5 Nil addens aliud, par justum crescet in orbe;
Heus, non errores dicere mens mea sit.
Petrus Langius Dithmarsus Holsa-
tus, SS. Theol. Studiosus.
129. Adr. Hermannus Reder – Aut: David Cunitius (cf. 125) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ad Dn. Perorantem
prosfènhsij.
Carum delicium Virginibus novem,
O REDERE, mihi crede, tuis genis
Quare perpetuus pallor inhaeserit
Nescivi ante ego: nunc causa mihi patet.
5 Audi, (ignosce tamen:) Mens tua Virginem
Formosam atque Piam deperit unice.
En, quaeso, ingenuus quam pudor occupet
Integram faciem! ad Verba stupes mea?
Res salva est; Juvenem te quoque Virgo amat,
10 Virgo JVSTITIA est, orta toro Jovis,
Cunctis atque Dijs quotquot Olympica
Laeti regna tenent cara verendaque.
Certe hanc quis si hominum laeserit impius,
Mox accusat eum nescia parcere,
15 Ut peccata luat Maximum apud Deum.
Res o magna nimis connubio sibi
Exoptare Jovis Filiam amabilem!
Haec oratio perdocta tua indicat.
Constans Tu esto Procus, pollicita et fidem
20 Serva, oraque DEUM: connubium Tibi
Sic foelix erit hoc, prosperum et alterum.
Deproperavit
David Cunitius, Pom. Med. Stud.
130. Adr: Hermannus Reder – Aut: Hermann Schwemler (cf. 125) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anagr.
DE RE REN SURSUM NA![31]
Suada Themin decorat, (decus) inquis dulciter: hacce
DE RE REN SVRSVM NA: bona Triga juva.
da-Thur. LL. Stud.
131. Adr: Henricus Johannes Schepperus – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio de tolerantia: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 23. die Junij, anno 1638. /.../ enarrabat Henricus Joh. Schepperus, /.../ - Dorpati, 1638: Typ. acad.) SKB, UUB, Växjö LB, RNB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctrina et Pietate Ornatissimo
Dn. PERORANTI.
Per Anag.
HINC SPES HVIC RE RVPES.
Pressus! ab exemplis discit SPERARE salutem,
Tota ubi SPES stabili quaeritat ore Deum.
HINC et HVIC SPES RE RUPES: SPES ardua mentem
Extrahit, et felix in Bonitate Dei est.
Quod precab.
et Professor
132. Adr: Henricus Johannes Schepperus – Aut: Ericus Matthiae (cf. 131)
SKB, UUB, Växjö LB, RNB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Adversa quem non sors premit, haud voces
Semper beatum: soepius occupat
Nomen beati, qui malignam
Ferre vicem patienter audet.
5 Adversa dilectis Deus injicit
Suis, Paterni est sors ea coelitus
Favoris arrha, et non furorem
Flammivomum volat instar ignis.
In Christum amoris conscia mens pij
10 Quemvis sibi casum reputat lucro:
Spreti memor formido recti
Deteriora sibi ominatur.
SCHEPPERE, fatum durius, est leve
(Sicut peroras, propositi tenax
15 Onus pio affectu ferendi)
Quando pati mala fortis audes.
Animitus gratulantur
ERICVS MATTHIAE Roslagia Svecus,
Philos. Candid.
133. Adr: Henricus Johannes Schepperus – Aut: Elaus Christierni (cf. 132)
SKB, UUB, Växjö LB, RNB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anag. h. h. omis.
IN CRUCE SPERES PIUS.
Accipe onus leve, svave jugum cape, si comes esse
Noster aves, inquit Spes mea, Vita, Salus.
Tollo jugum; me, Christe, juva modo pondere fessum
Ferre crucis molem quo valeant humeri!
5 Auxilio, Bone Christe, tuo mea sarcina pluma est;
Te Duce ero vincens IN CRVCE perpes herus.
I! bene ferque CRVCEM: Christo Duce et Auspice Christo,
IN CRVCE tu SPERES, ut decet, usque PIVS.
Contubernali suo svavissimo, moris,
Honoris, et amoris ergo app.
134. Adr: Henricus Johanni Schepperus – Aut: Olaus Duncanus Junior (cf. 132)
SKB, UUB, Växjö LB, RNB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Non hic defletur Turtur! Sed floridus artus,
Magna tui, Frater, pars lachrymanda, jacet!
Illa jacet! qua vel nunquam caruisse juvaret;
Quae tibi cottidie commoda, ferret opem.
5 Id tristes deflent Socij charique Parentes,
Id tristes deflent Frater, amica Soror!
Quid facies autem jam, mi SCHEPPERE Sodalis:
Rem committe DEO, subjice teque DEO.
Ex Amore
more
ore
re
animitus
quavis fausta
precatur,
135. Adr: Ericus A. Schomerus – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio de prudentia: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 2. die Junij, anno 1638. publice /.../ recitabat Ericus A. Schomerus, /.../ - Dorpati, 1638: Typ. acad.) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctissimo et Humaniss.
Dn. PERORANTI.
Per Anagr:
HAC RE MVSAE DECVS, ORNERIS.
Sic placeat studijs animum efformare Platonis,
Et rerum prosit dicere posse vias!
HAC RE tu MVSAE DECUS hinc ORNERIS. Amice
Omnia docta Venus, docta Minerva probat.
Quod ap.
LAURENTIUS LUDENIUS, J. V. D. et Professor
136. Adr: Ericus A. Schomerus – Aut: Esbernus A. Leimonius (cf. 135) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Bello quid valeant, Ajacis, fortis Achillis
Arma? nihil; sunt vel vulnera vel cita mors.
Sed si pugnatum Prudens comitetur Ulysses,
Et quae sunt Martis viribus apta notet,
5 Tunc felix et praecaute pugnabit uterque
Heros intrepidus, Martis in orbe decus.
Prudentum scribis quia, SCHOMERE o Popularis,
Virtutem, sis Empiricus ipse simul.
Prudentes per te vigilent; tibi gloria crescat
10 Et decus aeternum. Hinc Vive Valeque diu.
Festinanti fraterna tamen manu, apposuit
ESBERNUS A. LEIMONIUS, Roslagia-Svecus.
137. Adr: Ingemarus Petri Smetander – Aut: Ericus Bobergius (Oratio de artium liberalium jucunditate et utilitate: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 13. die Aprilis, anno 1638. publice /..../ enarrabat, Ingemarus Petri, Smetander, /…/ - Dorpati, 1638: Typ. acad.) SKB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Nobile Pierij decus, o Ingmare, Theatri,
Nomine Virtutis te mihi junxit amor!
Non ignota fero: Parnassi montis Alumnas
Ingenij mira dexteritate colis!
5 Praetereo: grato pollentis flumine lingvae,
Illas elogio tollis ad astra Poli.
Pergito, Palladias caput exeruisse per Artes,
Laudibus et Musas concelebrare sacras:
Hinc potes illarum tibi conciliare favorem,
10 Et Docti Juvenis nomen habere viri;
Hinc potes adversae sortis pulsare procellas,
Laetitiam et gentis corde ciere tuae.
Quid jam plura canam? faveat clementia Christi,
Hinc potes arbitrio subdere plura tuo.
Votum in felicem abitum et reditum.
15 Quae tibi mens quaeso est, perdulcis Amice Smetander!
Nunc repetes patrij moenia grata soli?
Esto: Deum pleno qui dirigit omnia nutu,
Ex animo toto per pia vota voco;
Ut reditumque abitumque tuum terraque marique,
20 Auspicio optato prosperet ipse. Vale.
Non tam moris quam honoris et a-
moris ergo adjecit
Ericus Bobergius W-Gothia Svec.
Illust. et Gen. Dn. An. Er. H.
Gub. Rig. Liv. Stipend.
138. Adr: Ingemarus Petri Smetander – Aut: Ambernus Andreae Storch (cf. 137) SKB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Frater, amicitia stabili mihi juncte, Smetander,
Divinis Musis pectora nata geris.
Doctorumque virum, pectore et ore canis!
5 Insta Pierides Svada celebrare perenni,
Illarumque sacris invigilare choris;
Donec foecundae svavissima gratia lingvae,
Aspirante Deo, crescat in orbe tibi.
Jam Natale solum, Christo Duce, visere perge;
10 Auxiliante Deo, sic bene cedet iter.
Amico certissimo, Sympatriotae svavis-
simo, convictori jucundissimo,
synceri animi testificandi gratia
reliquit
Mariaestadius.
139. Adr: Ambernus Andreae Storch – Aut: Henricus Martini Kemner (Oratio de invidia: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 21. die Februarij, anno 1638. publice /.../ habebat Ambernus Andreae Storch, /.../ - Dorpat, 1638: Typ. acad.) SKB, H, [UUB, Tartu UB]
GRATULATIO
Ornatissimo et Praestantissimo
Viro-Juveni
STORCH/ de tetro INVIDIAE vitio do-
cte et methodice declamanti.
Formosam Venerem doctus bene pinxit Apelles
Olim, quo Mneme non moritura foret.
Prorepit Momus, pulchram versatque tabellam,
Tunc, Sandalia, ait: sunt male picto Deae.
5 INVIDIAM pingis propriis, AMBERNE, cerussis;
Picturam tamen hanc carpere, Mome, nequis.
Pingere sed quis te docuit? tu diceris AMBERN,
Ursi sylvestris denotat illud opus.
Quid miror? Tu jam nutricum (Am.) lacte cibatus,
10 Mitior es factus, tu Invidiamque fugis.
Perge feros animos, crudos depingere mores,
Diceris haudque ursus, carnivoraxque lupus.
Exhilaras alios, ipsum te laude coronas,
Conatuque tuo praemia digna feres.
Moris et Honoris ergo
apposuit
Praesidij Dorpat. Pastor.
140. Adr: Ambernus Andreae Storch – Aut: Ericus Matthiae (cf. 139) SKB, H, [UUB, Tartu UB]
GRATULATIO
Non secus ac pullos serpente Ciconia nutrit,
Sic alma se virtus alit.
Invidia opsonante famem ac explente: nocere
Quodcunque garrit invidus,
5 Id trahit ad laudem sibi mox sectator Honesti,
Vigore livorem atterens.
Sic alere Invidia, mi AMBERNE Industrie, et
Valeto prosper omine.
Syncere applaudebat
Roslagia Sv. Philosoph. Candid.
141. Adr: Ambernus Andreae Storch – Aut: Ericus Haquini Bobergius (cf. 139)
SKB, H, [UUB, Tartu UB]
GRATULATIO
Non ignota cano. Vitii qui foeda venena,
Eloquio pollens, ore decente notat;
Is sibi conciliat celebris praeconia laudis,
Et quaerit famae nomina clara suae:
5 Hoc, AMBERNE, facis, verae Virtutis amator,
Atque animo suavis Sympatriota mihi;
Dum facili lingva, Docta praesente corona,
De Tristi Invidia, verba diserta refers.
Perge Novenarum Decus immortale Sororum,
10 Nestoris, Invidiae dicere dira, sonis!
Coepta juvet Christus, supremi Patris Imago,
Cui pectus nullo felle madente fluit:
Sic juvet, ut doctus redeas ad tecta paterna,
Et fias genti splendida stella tuae!
15 Quid? juvet abrupto laudatae stamine vitae,
Ut fias rutilo splendida stella polo.
I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l a c e r a r e p e r e n n i
n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l a c e r a r e p e r e n n
v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l a c e r a r e p e r e n
20 i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l a c e r a r e p e r e
d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l a c e r a r e p e r
i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l a c e r a r e p e
ae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l a c e r a r e p
mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l a c e r a r e
25 o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l a c e r a r
s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l a c e r a
e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l a c e r
s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l a c e
t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l a c
30 m t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l a
o m t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u l
r o m t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s u
s r o m t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r s
u s r o m t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o r
35 l u s r o m t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m o
a l u s r o m t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t m
c a l u s r o m t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s t
e c a l u s r o m t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e s
r e c a l u s r o m t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s e
40 a r e c a l u s r o m t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o s
r a r e c a l u s r o m t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m o
e r a r e c a l u s r o m t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae m
p e r a r e c a l u s r o m t s e s o mae i d i v n I n v i d i ae
e p e r a r e c a l u s r o m t s e s o mae i d i v n I n v i d i
45 r e p e r a r e c a l u s r o m t s e s o mae i d i v n I n v i d
e r e p e r a r e c a l u s r o m t s e s o mae i d i v n I n v i
n e r e p e r a r e c a l u s r o m t s e s o mae i d i v n I n v
n n e r e p e r a r e c a l u s r o m t s e s o mae i d i v n I n
i n n e r e p e r a r e c a l u s r o m t s e s o mae i d i v n I
Hac synceri animi declarandi cau-
sa apposuit
Svecus, Illust. et Gen. Dn. An. E. H. Gub.
Rig. Liv. Stipend.
142. Adr: Ambernus Andreae Storch – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio in gloriosissimam Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi resurrectionem: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ ipso die Paschatos, /.../ anno 1638. /.../ publice /.../ enarrabat Ambernus Andreae Sorch, /.../ - Dorpati, 1638: Typ. acad.) SKB, UUB, Växjö LB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctissimo et Humanissimo DN. PERORANTI.
Per Anagramma,
REM TENDAS, REBVS ANCHORA.
Tertia lux oritur: devicta Morte resurgit
CHRISTVS, et Inferno Victor ab hoste redit:
Atque Pios tumulis educit; vivere secum
Coelestisque jubet lucis honore frui.
5 AMBERNE, o tantam REM TENDAS ore diserto;
Spes tanta humanis ANCHORA REBVS erit.
Quod grat. app.
et J. V. D. et Professor.
143. Adr: Ambernus Andreae Storch – Aut: Heinricus Martini Kemner (cf. 141)
SKB, UUB, Växjö LB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Arma Virosque canant alij, et praeconia Martis,
Atque notent Regum ac facta stupenda Ducum;
Extollant valde tumidos ratione Sophistas,
Rite Sophum tricas expediantque plicas.
5 Scribant? sed quid sunt? paleae sunt quisquiliaeque;
Atque nuce est cassa vilior ille labor.
Sed tu sacra canis, CHRISTI celebrasque triumphum,
Unde redit miseris GLORIA, VITA, SALUS.
Ingratus CHRISTUM ligno defigit Apella,
10 Hinc dantur tumulo mortua membra dato.
Exultant hostes, vigilesque tremendo subornant,
Cuncta putat recte facta maligna cohors.
Tertia sed cum lux oritur, tunc ecce resurgit,
Atque Triumphator viridus ille redit.
15 Discipulos moestos firma mox pace salutat:
INFERNUS victus, MORS, SATANASque simul.
Nascitur exanimis catulus velut ecce Leonis
Per triduum vita luce dieque caret;
Excitat ast tandem genitor fremitu atque tumultu,
20 Ut vitulus vivat, membraque firma trahat;
Sic CHRISTUS LEO, jam triduum de sangvine Juda,
Post mortem exanimis contumulatus erat;
Gloria sed summi tandem virtusque Parentis
Excitat a letho, tristis Apella tremit.
25 O te felicem CHRISTI qui facta celebras;
Sic Patriae acceptus! sic Deus ipse favet!
Moris et Honoris E. apposuit
Praesidii Dorpat. Pastor.
144. Adr: Jacobus Johannes Taube – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio in felix novi anni auspicium: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 4. die Januarij, anno Christi 1638. publice /.../ habebat Jacobus Johannes Taube, /.../ - Dorpati, 1638: Typ. acad.) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Nobilissimo atque Doctissimo
Dn. PERORANTI.
Per Anag.
AH! IN BONO, AC JESV, BEATVS.
Nobilis esto ortu! sic esto Nobilis Arte!
Esto pijs conatibusque Nobilis!
Nobile delicium, sic de te arbitria dico,
AH! IN BONO, AC JESV, BEATVS unice es.
5 Sit faustum et felix! Arbitria Nomina dicunt,
AH! IN BONO, AC JESV, BEATVS unice es.
Quod animitus prec.
et J. V. D. ac Professor.
145. Adr: Jacobus Johannes Taube – Aut: Guilielmus Ulricus (Junior) (cf. 143) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Pvlcre conveniunt ipsum cognomen et omen,
TAUBE/ tuum, Patriae spes generosa domus.
Nam velut alta petit volitando Columba locorum
Innumeras et aves dotibus exuperat:
5 Alta perorando docte, sic sidera vibras
Et multos vincis dotibus ingenij.
Clarorum: credas, proderit ille labor.
146. Adr: Jacobus Johannes Taube – Aut: Jacobus Lotichius (cf. 143) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Grande decus Juveni, tersae pollentia Svadae,
Quem Genus et virtus Nobilitate probant.
Grande decus Juveni, fandi normata venustas:
Cui faciem et mores finxit honora Venus.
5 Non, quod utrumque tibi tua det natura, negabis;
Hac polles gemina dote cuique tua.
Pictum oculis, fulsumque coma, roseumque labellis
Nirea, vel formae dotibus exuperas.
Nobilium gemuit generosae stirpis Avorum
10 Inclyta TAVBiadum te genitura Patris.
Hinc tua congeminet VIRTVS tibi Nobilitatem,
Nobilitet formae mens studiosa decus.
Pergas Pegasei svaves haurire liquores
Fontis, Gorgonei et dia fluenta vadi.
15 Grande decus TIBI erit tersae pollentia Svadae,
QVEM Genus atque Venus Nobilitate probant.
Hisce Nobiliss. Dn. Contubernali
congratulatur
Rig. Livonus.
147. Adr: Adrianus Verginius – Aut: Johannes Fabricius (Dissertatio theologica, qua demonstratur Deum nec per se, nec per accidens esse causam peccati. /.../ in Regia Livonum /.../ Academia sub praesidio /.../ Andreae Virginii, /.../ publice ad ventilandum proposita ab Adriano Verginio /.../ Moderatore. /.../ die 28. Septemb. – Dorpati Livonorum, 1638: Lit. acad.) EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ad Ornatiss. et Literatiss. Dn. Respondentem
Linque focos patrios. Patriae quem claustra tuentur,
Non sua Mens animat; Mens ignoa, solis adaucta
Igne suos urget motus; Ingloria, terrae
Fixa jacet: Terram cordatus quaerit et Vrbem
5 Orbe beat. Sic est. Quin Frater Amice, volentes
Nos juvat exilium. Sed paupertate litata,
Servitium fugimus. Qvanquam Pomerania terra
Sub truce Marte graves patitur sub pondere lapsus,
Vt sua dona neget nobis, sumptusque priores
10 Promere non valeat. Verum Patientia duris
Gaudet: et est animus, modo paupertatis acutus
Cote, litans Phoebo; felix et amore beatus
Famae: quam Pallas Livoni Regia Pindi
Conciliat; magno sed quae favet empta labore
15 Nobis, qui famam conquirimus. Inde resurget
Gloria, qvam sequitur Promotio. Di MELIORA!
Ergo operare Bonae Divae. Virtutis Amator
Ille, virile sui cerebrum. Sed regia scande
Pulpita; Calvini confringe sophismatis hastam
20 Sic pia promotum TE fama manebit in aevum.
Fraterno suo Affini adijcere voluit
JOHANNES FABRICIUS, Neo-Trebetoa
Pomeranus S.S. Theol. Stud.
148. Adr: Adrianus Verginius – Aut: Hermann Schwemler (cf. 146) EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Sic ADRIANA Thetis fert Euro e sedibus imis
Obscoenum coenum: Sic, ADRIANE, fugas
Haeresiarcharum coenum, Euro Flaminis, iusta
Littora prora tenet, mellea littus habet.
Suo contubernali approp.
149. Adr: Adrianus Verginius – Aut: Jacobus Lotichius (cf. 146) EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per ¢nagrammatismum
ES VIR ARDVVS. IN AGNI
Dum dubijs contorta plicis, ADRIANE, refellet
Haeresiarcharum dogmata, dogma tuum:
Criminis ostendit Majorum quod sit origo
Non DEUS, ast Daemon, decipiendo viros.
5 Hic nil CAUSA valet CAUSATI; calva putator:
Hautque valent quicquam spicula missa tibi.
ARDVVS ES VIR, et ARDVVS en Hagiographa volvis,
ARDVVS ES scriptis, ARDVVS in cathedris.
ARDVVS IN sancti sis AGNI nomine Christi;
10 ARDVVS INque AGNI sanguine salvus eris.
Properanter promebat
[1] süavis R metri causa
[2] in oblito R: inoblito corr
[3] Voveo corde Tibi R in Corde Tibi voveo calamo correctum; in marg. NB Corrig< > est
[4] Mitovium R pro Mitovia (cf. Graesse, Eggers) analogiae et metri causa
[5] FMITOVIUM R : EMITOVIUM corr
[6] Anagramma non recte constructum
[7] Anagramma non recte constructum
[8] ehrt und zugleich R in ehret und hoch calamo correctum
[9] Ania R metri causa : rectius Anania
[10] Valeto? R: Valeto! corr
[11] Chronodistichon annum 1638 exhibens
[12] Chronodistichon annum 1638 exhibens
[13] obstacla pro obstacula edd metri causa
[14] depinxsti pro depinxisti S H metri causa
[15] IngenIque B: scil. Ingeniique
[16] Thejologos pro theologos B metri causa
[17] Impostrum pro in posterum B metri causa
[18] Chronodistichon annum 1638 exhibens
[19] Chronodistichon annum 1638 exhibens
[20] Chronodistichon annum 1638 exhibens
[21] Chronodistichon annum 1638 exhibens
[22] Chronodistichon annum 1638 exhibens
[23] Chronodistichon annum 1638 exhibens
[24] Prodi B: forsan Pro di
[25] Dorpatt pro Dorpat Bmetri causa
[26] dixti pro dixisti B metri causa
[27] PierI U metri causa
[28] Anagramma non recte constructum
[29] Eteostichon annum 1638 exhibens
[30] Eteostichon annum 1638 exhibens
[31] Anagramma non recte constructum