1640
1. Adr: Andreas Danielis – Aut: Laurentius Ludenius (Disputatio physica de morte: quae, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ die 8. Julij, anno 1640. publice /.../ disputationis exercitio committebatur, praeside Laurentio Ludenio, /.../ respondente Andrea Danielis, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Lit. acad.)
SKB, H, BRAN, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctissimo et Humanissimo Dn. [1]
RESPONDENTI.
Per Anag.
ARDENS ADIS LENIA.
Sic memor, ANDREA, fati Mortisque futurae,
LENI ARDENS animo LENIA dexter ADIS.
Paulatim emorimur, momenta extingvimur uno;
Hoc animis volvens LENIA semper ama.
Quod g. app.
J.U.D. et Professor.
2. Adr: Andreas Danielis – Aut: Johannes Holm (cf. 1) SKB, H, BRAN, [Tartu UB]
GRATULATIO
Aspera sunt rebus DAmnosae tormina mortis,
Causa Necans tumidis quae occulta meatibus Abdit.
Publicat AnDreas causas, evellEre duras
NItitur, expositis Radiatas arte figurIS.
5 Ardua plana Dolas, discursibus Eruis uncos
Laus Ne’ est? mensuret rectae rationis Amussis.
Asperae inflatis vELis tua carbasa virtuS.
Mihi conjunctissimo hilari et fideli animo g.
3. Adr: Andreas Danielis – Aut: Petrus L. Schonbergius (cf. 1)
SKB, H, BRAN, [Tartu UB]
GRATULATIO
Qvolibet puncto, velut umbra, corpus
Morbidum nostrum sequitur subinde;
Mors ita et nosmet comitatur ipsos
Falce secante.
5 Dic quis hoc secum reputet virorum?
Foeminae, et vitam cupiunt senilem
Virgines comptae, simul ac Alumni,
Nestoris annos.
Singulis mens est eadem, voluntas
10 Vna vivendi. Morieris autem
Foedus antiquum est; memorare pauci
Fata laborant.
ANDREA, sed tu venientis horam
Mortis evolvis, refricasque causas
15 Abditas: Te ergo celebrare pergit
Musicus ordo.
Abditas causas aperire perge
Mortis; Et mortis numera recessus:
Sic tibi nunquam veniet nociva
20 Parca futura.
Fratri et contubernali suo dilecto
ita gratulari voluit
4. Adr: Ericus Haquini Bobergius – Aut: Laurentius Ludenius (Disputatio practica de turbulentorum directione: quae, /.../ Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /..../ 26. die Septembris /.../ anno 1640. publice /.../ disputationis exercitio committebatur, praeside Laurentio Ludenio, /.../ respondente Erico Haquini Bobergio, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.) Västerås StB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctissimo et Humanissimo
Dn. RESPONDENTI.
ERICUS
HAQVINI BOBERGIUS:
Per Anag.
HOC QVIA IN RE SUBIBIS: URGE.
Artis opus, formare animos bene pacis ad usum,
Ne ferrum excussis egeant vibrare lacertis!
HOC IN RE pulcrae Artis opus QVIA, Erice, SVBIBIS,
Per Veterum, ut fieri possit, praecepta reponens;
5 VRGE HOC Artis opus: Christo Duce et Auspice Christo,
Sic genus humanum positis sibi consulet armis.
Quod animitus ap.
PH. et J.U.D. ac Professor.
5. Adr: Ericus Haquini Bobergius – Aut: Ericus Lerbeckius (cf. 4)
Västerås StB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Fortiter Aonijs pergens vigilare Camoenis,
Assiduaque manu pervolvere scripta Sophorum,
Augustum nomen magnam laudemque meretur.
Recto, BOBERGI, contendis tramite ad ista.
5 Dum pulcrae instillas morum praecepta Juventae,
Et quod sit litis moderamen disseris apte:
Fortiter Aonijs perge invigilare Camoenis,
Assiduaque manu pervolvere scripta Sophorum,
Augustum hinc nomen, magnamque merebere laudem.
Lubens apposuit
6. Adr: Ericus Haquini Bobergius – Aut: Ambernus Andreae Storch (cf. 4)
Västerås StB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Optant Parnassi conscendere culmina montis,
Nititur Aoniis invigilare choris;
Hoc quia, ERICE, facis rata per praecepta, BOBERGI,
Defendendo tuas dexteritate theses;
5 Gratulor hoc studium sincero e mentis amore,
Perge Aganippaeo fonte rogare caput.
Sic tibi, dum sanus vitali vesceris aura,
Laurigerae Musae praemia grata dabunt.
Gratulab. apposuit
7. Adr: Ericus Haquini Bobergius – Aut: Petrus Jonae Bock (cf. 4)
Västerås StB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Invigilans studijs est dignus honore futuro,
Et docti poterit nomen habere viri.
Illud, ERICE, facis doctrina ornate, BOBERGI,
Quando tuere graves dexteritate theses.
5 Perge bonis avibus; Christo Duce et Auspice, perge
Excolere ingenium sedulitate tuum;
Sic poteris gratam studiorum tangere metam,
Et magnum inde tibi surget in orbe decus.
Amica manu et mente apposuit
Carolstadius.
8. Adr: Petrus Jonae Bock – Aut: Ericus Haquini Bobergius (Oratio de nativitate Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi; quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 24. Decemb. anno 1640. publice /.../ enarrabat Petrus Jonae Bock, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Lit. acad.)
SKB, UUB, Växjö LB, Karlstadt StB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctrina, Pietate et Humanitate Ornatissimo
Dn. PERORANTI,
Per Anagr.
NAE, JUS PETRO.
NAE, sacrum PETRO JUS traditur: ille beate
Enarrat Christum pura de Virgine nasci.
Animo et Calamo ita gratulatur
ERICUS HAQVINI Bobergius, W-Gothus.
9. Adr: Johannes Bussmann – Aut: Laurentius Ludenius (Disputatio theologica, de peccato, quam in Regia /.../ Academia Gustaviana, publicae censurae /.../ proponebat sub praesidio /.../ Andreae Virginii, /.../ respondens Johannes Bussman, /.../ die 30. Septembris habita. – Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.)
Kalmar StB, EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctissimo et Humanissimo
Dn. RESPONDENTI.
Per Anag.
I BONUS, ME SANANS.
Eva nocens, vetitum decerpsit ab arbore pomum,
Et mundo quodvis intulit inde malum.
Verum Christus adest; peccati mole gravatos
SANat, et aeterno gratia fonte fluit.
5 I BONUS o felixque, mihi Dulcissime Jesu,
ME SANANS vitae crimina tolle meae.
Quod in felix omen accin.
Ph. et J.U.D. ac Professor.
10. Adr: Johannes Bussmann – Aut: Abel Lyre (cf. 9) Kalmar StB, EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
O pudeat causam peccati dicere, Summum,
CALVINE, esse Deum: Pagina sacra negat.
BVSMANNIque negat bene Concertatio idipsum,
Quae praesens multum commoditatis habet.
5 Ergo animum, CALVINE, tuum, sustollere cessa,
Propositum certe res negat ipsa tuum:
Atque elisa nihil poterunt tua tela nocere;
Aeterni Verbum permanet usque DEI.
Hinc, BVSMANNE, tuas pulcras cantavero laudes;
10 Et studio sacro praemia digna feres.
L. Mque apposui
Svecus
11. Adr: Johannes Bussmann – Aut: Johannes Petrus <Juncopensis> (cf. 9)
Kalmar StB, EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Nunc, BUSMANNE, tibi laudemque decusque mereris,
Et facis officij munia sancta tui.
Nam fidei articulos docte modo noscere pergis,
Causas peccati discutis egregie.
5 Gratulor, et pleno rata commoda ego apprecor ore,
Dum sub VIRGINIO bella sacrata geris.
Perge, velut pergis, sic te dignamur honore,
Et Deus auxilio stante levamen erit.
In fraterni amoris et syncerae necessitudinis
testificationem, conterraneo et fratri
suo faciebat
Svecus, LL. Stud.
12. Adr: Andreas Petri Folchov – Aut: Ericus Petri Lerbeckius (Oratio de pace: quae, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ die 1. Julij, anno 1640. publice /.../ habebatur ab Andrea Petri Folchovio, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.) SKB, Växjö LB, H, LAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctrina et Moribus Politissimo
Dn. PERORANTI.
Dum ruit in pugnas devoti sangvinis aetas,
Tormenta et lituus classica dira canunt.
Victricis Palmae, ANDREAS, succensus amore est,
Impatiens otii,[2] bella novella ciet;
5 At non Martis; Musarum sed castra revisit,
Militat inque ipsis fortiter armipotens.
Verba ubi pro telis volitant de ponte Cathedrae,
Non agitur res vi sulphureisve globis.
Perge hinc, Folchovi, Musarum castra revise,
10 Victor et in bello praemia lauta refers.
Animo gratul. apposuit
13. Adr: Andreas Petri Folchov – Aut: Carolus Valeriani (cf. 12)
SKB, Växjö LB, H, LAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Nulla fides mundo; PAX bello lassa laborat,
Tempora temporibus vix bona mista malis.
AUREA fluxerunt, ARGENTEA, et AENEA; torvo
FERREA Marte strepunt, horrida bella tonant.
5 Sic Pax crudeli mactatur sangvine; durum
Vivendi seclum; vivere nulla salus.
Paucula haec moris et amoris ergo
apposuit
14. Adr: Johannes G. Gezelius – Aut: Andreas Virginius (Disputatio theologica, in caput primum a v. 15 usque ad finem D. evangelistae Johannis selectissimas notas exhibens in Regia Academia Dorpatensi publicae censurae subjicietur praeside Andrea Virginio, /.../ respondente Johanne G. Gezelio /…/ d. <21.> IX br /…/ - Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.) SKB, BRAN, [Tartu UB]
GRATULATIO
Literatiss. et Humaniss.
Dn. RESPONDENTI.
Noster Virginea Christus Puer editus alvo,
Majestate DEVS, Carneque verus Homo.
Temperies sacra Justitiae est Bonitatis et Almae;
GEZELI, credens usque Beatus eris.
Haered. in Schweßien / SS. Theol. D. et Prof. pri-
mar. nec non Proto-Synedrij Adsess.
15. Adr: Johannes G. Gezelius – Aut: Laurentius Ludenius (cf. 14)
SKB, BRAN, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anagr.
HIS O IN ZONA EGREGIVS, ELIGE.
HIS O IN ZONA EGREGIUS, Christum ELIGE, coeptis!
Et vitam in media morte videre datur.
Quod in felix omen ap.
PH. et J.U.D. ac Professor.
16. Adr: Johannes G. Gezelius – Aut: Olaus G. Salenius (cf. 14)
SKB, BRAN, [Tartu UB]
GRATULATIO
Natales Christi pergit narrare Johannes,
Illa Aquila aethereo rite sacrata Deo.
Haec et rimaris mysteria, dulcis Amice
GEZELI, merito gratulor inde tibi.
5 Apprecor, aeternus Deus ut tua coepta secundet,
Sic Ecclesiolae sic Patriaeque Bonus.
Donum exantlato virtus sudore refundit,
Laus manet in terris, Gloria in arce Poli.
17. Adr: Johannes Gutslavus – Aut: Jacobus Lotichius (Disputatio theologica de auctoritate et origine SS. Scripturae: quam sub praesidio /.../ Andreae Virginii, publicae disquisitioni submittit Johannes Gutslavus /.../ Habita ad diem < >Augusti /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.) UUB, EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ad Praestantissimum et Literatiss. Dn.
RESPONDENTEM.
Heus! Sophiae mera adorea; Christiadosque dulce robur
Salutis! Ecquid nostra quit Thalia?
Quid quaeso valeat sterilis dare? Quippe crena spisse
Stillat; nec est, quo gratulor petenti.
5 Macte Novenfilium, bene macte sororum alacritate!
Non indigent praeconio probata.
Nec suadent hederae mercarier optimum Lyaeum:
Sua Bonum virtute quodque splendet.
18. Adr: Jacobus Lotichius – Aut: Adrianus Verginius (Oratio de musica: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, /.../ die 4. Jan. anno 1640. /.../ enarrabat Jacobus Lotichius, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.)
SKB, LAB, London BL, EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
MUSICA
Per Anagr.
AMICUS.
Mvsica res grata est, fidus quoque gratus Amicus:
Musica nos mulcet, fidus Amicus amat:
Est homo inhumanus fidum qui spernit Amicum;
Artem cantandi qui fugit, ille furit.
5 Musica tristitiam suavi modulamine pellit,
Quam quoque colloquio, dulcis Amice, fugas.
Sint in honore igitur sacra Musica, fidus Amicus.
Musica, te veneror; Lotichiumque colo.
Symb.
10 Mein Vertrawen Steht In Christum Allein.[3]
Julino-Pomeranus, Ecclesiae Nügg.
Pastor.
19. Adr: Jacobus Lotichius – Aut: Martin Faxelius (cf. 18)
SKB, LAB, London BL, EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Haud laus exigua est, sua labra rigasse liquore
Aonio: dum dat Musa perenne decus.
Hinc o Mercurij soboles, Jacobe, mereris
Laudem, te quando Musica Musa beat.
5 I bene quo tua te Musa et tua Musica pleno
Ore vocant: nam te, Musica, Musa beant.
Ita amico suo synceri dile-
cto gratulari voluit
20. Adr: Jacobus Lotichius – Aut: Hermann Schwemler (cf. 18)
SKB, LAB, London BL, EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Quamvis invidiae malum timendum.
Est Cantor bonus, est bonus Poëta,
Ex qua re patet hoc? loquuntur illud
5 Scripta haec, quae numeros sonant sonoros:
Hinc cantu superat beatiore
Vatem Threicium, lyra Catullum.
Sic virtute decus pie paratur,
Et mentis viget altae acumen altum.
10 Non quid Marculus, aut Thraso bilinguis,
Nec quid praepediet procax venenum
Humani labii, nec Atrocopta?
Quamvis invidiae malum timendum,
21. Adr: Benedictus Johannis Medenius – Aut: Laurentius Ludenius (Discursus politicus de regno: qui , /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ die 21. Nov. anno 1640. publice /.../ disputationis exercitio committebatur, praeside Laurentio Ludenio, /.../ respondente Benedicto Johannis Medenio, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.) EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctissimo et Humanissimo Dn.
RESPONDENTI.
Per Anag.
INSUNT: DOMINE JHESU, BENEDICAS.
Ingenio, Benedicte, INSUNT pulcerrima dona;
Mi DOMINE o JHESU, BENEDICAS omnibus, opto.
Ex animo ap.
PH. et J.U.D. ac Professor.
22. Adr: Benedictus Johannis Medenius – Aut: Esbernus Leiman (cf. 21)
EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Praeside dum Claro pergis moderamina rerum,
Progressus causas, diri interit usque docere,
MEDENI, dilecte pia probitate Sodalis:
Augusta exopto CHRISTINA, et Martia proles
5 Nobilis, ac fama multas memoranda per oras;
Sceptra Atavorum hinc Arctoique potentia Regna
Vsque beet, populum exornet, belloque triumphet,
Relligio vigeat; soevi formidine Martis,
Per mare, per terras, pro arisque focisque timendas
10 Constringat gentes, superet juvenesque senesque.
Tuque decus Musae, BENEDICTE, Cacumina perge
Ardua Musarum, stabili transcendere nisu;
Patrono sic charus eris, Patriaeque, tuisque.
Quod ipsum animitus
vovet
23. Adr: Laurentius Olai Morenius – Aut: Petrus Caroli Undenius (Oratio de salvifica Dei agnitione: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 31. Martij, anno 1640. /.../ publice /.../ enarrabat Laurentius Olai Morenius, /.../ Dorpati, 1640: Lit. acad.) SKB, UUB, Karlstadt StB, H, LAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctrina et moribus Ornatissimo
DN. PERORANTI.
Sunt multis cordi simulachra et inania saxa,
Quae semper summa sedulitate colunt.
Sed tibi, MORENI, cordi sunt jura Tonantis,
Quem colis ex animo, pectore et ore pio:
5 Illum etenim doctae describis flumine lingvae,
Quod Monas aeternum et sit Trias una, doces.
Perge, velut pergis; Summi Regnator Olympi
Adjuvet auxilio grande laboris opus.
Petrus Caroli Vndenius W-Gothus
24. Adr: multi (N. Rubenio /.../, E. Pavlino /.../,P. Pavlino /.../, P. Pavlino /.../, M. Pavlino /.../, B. Jacobi /.../, J. Jonae /.../, P. Pavlino /.../, E. Pavlino /.../) – Aut: Josephus Paulinus (Oratio de veritate: quae, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ die 8. Februarij, anno 1640. publice /.../ habebatur a Josepho Paulino, Ulsbecki Sveco. – Dorpati Livonorum, 1640: Lit. acad.) (cf. 51-52)
SKB, Växjö LB, H, [Tartu UB]
DEDICATIO
Egregie dixit Cicero, dum talia dixit:
Quamvis non possint aequales cuique referri
Grates; ipse animus tamen has retulisse laboret.
Hoc ipsum quoties memori sub mente revolvo,
5 Nil magis exopto, meritas quam solvere grates,
Quod memet placide primis ornastis ab annis
Officio, pietate gravi, probitateque sancta.
Sed non aequivalens possum persolvere, praesens
Integra dum vita est, dum currunt stamina et aevi:
10 Ipse tamen quicquid potero fecisse studebo;
Cumque meis obstet votis angustia rerum,
Pignoris ipso loco chartas has rite reponam.
Sint animi grati pia tessera, sponsio honoris.
Accipitote, precor, parvi munuscula census;
15 Nec quae sint, sed quae donantur mente, notate.
Vivite felices; Christo Duce, vivite dextre,
Atque meis studiis coeptisque favete: Valete.
Debiti honoris et amoris gratia,
reverenter et amanter
D.D.D.
25. Adr: Andreas Sandhagen – Aut: Jacobus Lotichius (Disputatio theologica, in caput primum usque ad v. 15. D. evangelistae Iohannis selectissimas notas exhibens, in Regia Academia Dorpatensi publicae censurae subjicietur praeside Andrea Virginio, /.../ respondente Andrea Sandhagen, /.../ d. < > Julij, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.) BRAN, [Tartu UB]
GRATULATIO
SCAZON
Ad Praestantissimum et Literatissimum
Dn. RESPONDENTEM.
Triariorum, Lauriger, Camoenarum;
Spretor Vacunae, Murciaeque torpentis;
Invicte, SANDHAGI, Nepos Agonij.
Nondum labos reflectit artis augmenta?
5 Nondum impigrum fatiscit atque macrescit
Conamen? o grande; Entheumque Conamen!
Dum faustiter fastigia alta metaris;
Dum Codicum seclusa Dia Diorum
Excudis; Et Mysteria abdita (Herois
10 Norma ex amussatim docente VIRGINI[4])
Recludis: o grande Entheumque Conamen!
Praesto Sophi turmae! Caterva sit praesto
Dirum Sophistarum! Plicisque contorta
Vaferrimis, pangant aprica praecepta;
15 Pangant apricum Dogma fraude mellitum;
Vel frendeant: Victi tamen labascentes
Balbutient, quod naevulus nec in toto
Hoc corpore ullus sit videre SANDHAGI.
Sic pulcra laudis caepta rite sectare,
20 SACRIS SACRATUM PECTUS! Astra calcabis.
Q. Ominor
26. Adr: Johannes Magni Silerus – Aut: Laurentius Ludenius (Disputatio physica de motu corporis naturalis in genere: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ disputationis exercitatio; 25. die April. anno 1640. /.../ praeside Laurentio Ludenio, /.../ publice proponebat author et respondens Johannes Magni Silerus, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.) SKB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Praestantiss. et Humaniss. Dn.
RESPONDENTI.
Per Anagr.
EN SOL IN MAGNIS VEHARIS.
EN SOL IN MAGNIS rebus per secla[5] VEHARIS;
Tuque pio Motu crescere, totus ames.
Ex animo g.
PH. et J.U.D.
27. Adr: Ambernus Andreae Storch – Aut: Ericus Haquini Bobergius (Oratio funebris, in /.../ obitum /.../ Nicolai Ionae, /…/ Johannis Ionae, /…/ Danielis Ionae Rödingiorum, Fratrum; /.../ Jonae Nicolai Oriensulani, Wermelandensium, Wasboensium atque Walhaerensium superintendentis /…/ ecclesiae Christi, quae Mariaestadij, nec non in Vlerffwa colligitur, pastoris /.../ filiorum /.../ 13. die Aprilis, anno 1639. in lacu Wäner, /.../ vitam cum morte commutantium; /.../ conscripta; et in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ 19. Decemb. anno 1639. publice /.../ recitata ab Amberno Andreae Storch, Mariaestadio, W-Gothia S. – Dorpati, 1640: Lit. acad.) SKB, UUB, Karlstadt StB, Tartu UB
GRATULATIO
Doctissimo et Humanissimo
Dn. PERORANTI.
Heus, AMBERNE, sacrae decus immortale Camoenae,
Poeonij et nostri portio pulcra chori,
Anxia cur moesto repetis suspiria Corde; et
Triste sonat qvicquid triste sonare potest?
5 Ah! stas in Cathedra, magna praesente caterva,
Atque refers qverulis fata inopina modis!
Qva Mariaestadium nunc Vrbs pulcerrima surgit,
Ah! Superintendens funera trina gemit!
NICLAI, IANI, DANIELIS funera! chara
10 O prolis deflet funera facta suae!
Quos Iuvenes Pietas, Bonitas ornavit et Aequum,
In Wäner (miserum) succubuere lacu!
Flet Pater et Mater, Fratres et sangvine juncti!
Flet pietas, probitas; flet veneranda Themis!
15 Sic hominum multis interlita vita periclis,[6]
Et propero casu quae valuere ruunt!
Sed Mors vitae hujus, vitae est coelestis origo;
Mortuus hinc seclo,[7] vivit in axe poli.
Sic fuit aeterni Patris veneranda voluntas,
20 Esse occulta potest, justa sed usque manet.
Ergo vos flentes, tristem deponite luctum,
Fratrum Triga tenet Fulgida tecta poli.
Qvod Condolentiae Causa apposuit
W-Gothus, Nob. et Gen. Dn. And. Er. N.
Gub. Reg. Rig. Stipendiarius.
28. Adr: Ambernus Andreae Storch – Aut: Laurentius Ludenius (Disputatio de usu divitiarum: quae, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ die <19.> Septembris, /.../ anno 1640. publice /.../ disputationis exercitio committebatur, praeside Laurentio Ludenio, /.../ respondente Amberno Andreae Storch, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.) Västerås StB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctissimo et Humanissimo
Dn. RESPONDENTI.
Per Anag.
REM TENDAS; ANCHORA REBVS.
Ne nimiis mentem congesta pecunia curis
Strangulet; usque tamen bene clausum ditior arca
Possedisse Iovem et census patrimonia possit;
Macte, AMBERNE, animis; REM Christo Praeside, TENDAS.
5 Ne sit Possessor congesto pauper in auro.
Quos ex foecundis fructus quis colligit agris,
Illis utatur recte; non ANCHORA REBVS
A Christo aut poterit donari copia major.
Quod grat. apponebat
PH. et J.U.D. ac Professor.
29. Adr: Ambernus Andreae Storch – Aut: Ericus Haquini Bobergius (cf. 28)
Västerås StB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Est vitium foedum, nimium corradere nummos,
Et veluti summos magnificare Deos;
Non minus est vitium, nimium profundere nummos,
Et veluti Genios postposuisse malos;
5 In medio est virtus vitio distincta ab utroque,
Quae referenda refert, quaeque tenenda tenet;
Hanc, AMBERNE, velut colis excole: Dives erisque
Et tua fama petet sydera celsa poli.
Festinante Calamo et grato animo adscripsit
Ericus Haquini Bobergius, W-Gothus.
30. Adr: Ambrenus Andreae Storch – Aut: Petrus Jonae Bock (cf. 28)
Västerås StB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Perdoctas quicunque theses defenderit arte,
Ille sibi laudem conciliare potest.
Hoc, AMBERNE, facis docta praesente Corona,
Hinc tibi quis laudem, dulcis Amice, neget?
5 Perge tuis coeptis insistere pectore firmo;
Virtutis laudem et praemia certa feres.
Debiti fraterni amoris et honoris ergo
faciebat
PETRUS JONAE Bock / Carolstadius.
31. Adr: Ambernus Andreae Storch – Aut: Johannes Jonae Allengreen (cf. 28)
Västerås StB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ingens est vitium congestis undique saccis
Invigilare, sacris veluti quoque parcere rebus.
Munera at ampla pio largiri et corde benigno
Laus est, et virtus Divino pectore digna:
5 Hanc quia sectaris, Christo Duce et Auspice Christo,
AMBERNE, o Theseo mihi semper foedere juncte,
Hinc tibi laus terris, dabitur quoque gloria coelis.
Fraterni affectus testif. f.
32. Adr: Ambernus Andreae Storch – Aut: Johannes Petri Kuuth (cf. 28)
Västerås StB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Clara tegi virtus nequit, AMBERNE, ardua nunquam
Est virtus meritis exspolianda suis:
Hinc Sophiae pergis conscendere jugera celsa,
Aonides Musas nocte dieque colis.
5 Gratulor inde tuis merito de pectore coeptis,
Pectore laetanti gaudia mille fero.
Dextre animum illustra juvenili flore per artes,
Hinc capies studiis digna brabea tuis.
Ita gratulabatur animitus
33. Adr: Petrus Trottonius – Aut: Nicolaus Psilander (Oratio in felix novi anni auspicium; quae, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ die 2. Januar. anno 1640. publice /.../ habebatur a Petro Trottonio, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.) SKB, Växjö LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Literatissimo et Humaniss. DN. PERORANTI:
PETRUS TROTTONIUS SMOLANDIA-SVECUS,
Per Anagrammatismum.
TU RETRO LAUDEM CANIS; UT POSSINT SUOS.
Perspicit Eoas, Hesperiasque simul:
Nunc revocat sic prolem Hyperioniam rutilantem
Cursumque Aethontis flammipedis cohibet.
5 Hinc RETRO LAUDEM, TROTTONI, rite CANIS TU:
CHRISTO sint grates: Fausta futura sient!
Vive in Cumaeos annos: Faxit studia Almus
UT POSSINT fines tangere fine SUOS.
NICOLAUS PSILANDER, Sud. Svec.
34. Adr: Petrus Trottonius – Aut: Laurentius Ludenius (Disputatio physica de principiis internis corporum naturalium; quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 3. Octobris, anno 1640. /.../ exercitij gratia publice praeside Laurentio Ludenio, /.../ submittebat, respondens Petrus Trottonius, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctissimo et Humanissimo
DN. RESPONDENTI
Per Anag.
TUTUS TERRIS PONTO.
PONTOnes mutant merces: sis TVTVS amicis
Tu PONTO TERRIS mercibus ingenij.
In felix omen ap.
PH. et J.U.D. ac Professor.
35. Adr: Petrus Trottonius – Aut: Benedictus Cassiander (cf. 34) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Sic, pie PETRE, Theses de internis scribere pergis
Principijs: tentas quod bene, id artis opus.
Aggredere artis opus, sis felix atque beatus,
Sic summum usque decus, quod venit inde, feres.
36. Adr: Petrus Trottonius – Aut: Petrus L. Schonbergius (cf. 34) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anagram.
TUTUS EST PRONIOR.
Tutore; navis ut quae
Fertur mari in profundo.
Hic non timet procellas
5 Nautam qui habet peritum;
Sed fortiter resistit,
EST PRONIORque: TUTUS
Et pronior repellit
Undas datas marinas.
In rem sacram; usque TUTUS
Nam nauta adEST fidelis:
Hostes pij instituti
Pelle hinc, procul repelle:
15 Ti magna laus resurget.
PETRUS L. SCHONBERGIUS, Ost. Goth. Svecus.
37. Adr: Johannes Nicolai Trätz – Aut: Johannes Erici <Stregnensis> (Disputatio de oeconomica in genere: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ publicae et placidae ventilationi ad diem 23. Junij /.../ submittebat /.../ Ericus Andreae Sala-Montanus, respondente Johanne Nicolai Trätz, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Lit. acad.) SKB, UUB, H,[Tartu UB]
GRATULATIO
Doctrina et morum elegantia conspi-
cuo Juveni
sima disciplina, Oeconomica, publice disputanti,
Amico suo syncere dilecto.
Omnia nunc rident; florent laetantur in hortis;
Et frondent sylvae, vires et prata resumunt:
Inde tumescit humus, ridens et gramina confert,
In totis campis, laetantur et omnia rident.
5 Pinniger aequoreis piscis qui vivit in undis,
Inter aquas ludit, faecundus flumina tranat,
Atque sui fructum praebet praedantibus hamis.
Hinc volucris lignis nidos suspendit in altis,
Cantu nascentem lucemque diemque salutat;
10 Concentum suavem resonis e frondibus edit.
Denique jam pecudes, jam muta animalia laetos
Educunt foetus blandi sub luminis auras,
Sic complent terram, sic singula bruta resultant.
Hinc bonus Oeconomus memori sub pectore condit,
15 Qua ratione domum curet, qua mente beetque:
Providet ut domui, bene sit per tempora dura.
Quas res rite Theses demonstrant ordine justo
Praesentes, studiis quae prosunt Oeconomorum.
Chare, theses magna, tu Trätz cum laude tuere,
20 Atque tibi prosit praxi bene consuluisse.
Pergas ingeniis Musarum immittere amorem,
Hocque animo magnos tandem instaurabis honores;
Quod superum Rex ipse velit succedere Christus.
Votum Sapphicum.
Sic tuo grator celebri labori;
25 Sic tibi grator quoque quod laboras;
Semper ac artes, Sophiae et recessus
Vis penetrare.
Prosperet Christus moderator orbis
Hoc tuum coeptum, studiumque semper,
30 Donec ad coeli revocaris aulam,
Usque Beatus.
Quod animitus grat.
Stregnensis Svecus.
38. Adr: Petrus Turdinus – Aut: Andreas Virginius (Sacris ministerii honoribus; qui /.../ Petro Turdino, jam pastori Cathedralis Ecclesiae Revaliensi /.../ ibidemque Regii Consistorii adsessori /.../ solenniter conferebantur, cum 2. die Octobris, anno 1640. ecclesia Christi, quae ibidem colligitur, /.../ commendaretur: quaevis fausta et optata precantur Musae Embecciades. – Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.)
SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ergo Magisterij qui clarus honore refulges,
Inde Ministerij clarus amore clues,
Clare vir; ingenuus Sophiaeque politior usus
Te clarum fecit jure Magisterij.
5 Annuat omnipotens; Divini oracula verbi
Te clarum facient jure Ministerij.
Adjiciet curam Eusebiae nova vita recentem,
Diceris verbi jam tuba plena Dei.
Per populos sparges coelestis Numinis haustus,
10 Expones Christi cognitionis opes.
Te Duce, virtuti veniant sua praemia: vitae,
Te Duce, deficiant facta notanda malae.
Efficias genus humanum, servesque beatum:
Buccina sic verbi deliciosa Dei.
Ita veteri suo amico gratula-
ri voluit
et Prof. P.
39. Adr: Petrus Turdinus – Aut: Laurentius Ludenius (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Clare Vir, Eusebiae et Christi, TVRDINE, Sacerdos,
Delicium Sophiae, Decus immortale Bonorum:
Cecropiae eximio pollens Latiaeque Minervae
Hactenus ingenio, Physicam Sophiamque professus;
5 Socratis et Senecae divini et more Catonis
Vsque fatigasti docto sermone quod aequum est.
Aspiret felix sancto fortuna labori,
Hinc tibi conspicuos velabit candida crines
Infula, et Antistes DOMINI per secula vives.
10 Sanctum Evangelium sanctique Oracula Verbi
Dixeris, et veri Divinos Numinis haustus
Sparseris in populos, animosque in nube jacentes
Traxeris ad lucem, monitisque erexeris aures
Ad jubar aethereum, divini et luminis ignem.
Per Anagr.
TU RUMPENS TRUDIS.
15 Ominor: optati sit felix Nominis omen;
TV RVMPENS rerum fallacia vincula TRVDIS,
Et procul hinc, procul inde feros avertere ritus
Incipis; Auspicio Christi, quo deditus Aris
20 In melius versi studeant et vivere recte.
Sic! Bene sic vivet renovatis moribus aetas;
Sufficies meliorem animam, Christo Auspice, Genti;
Ille etiam mundo cum venerit ultimus aevi
Terminus, a Christo vox mota feretur ad aures;
25 Euge, Bone o Serve! in minimis mihi, Serve, fidelis;
Ingredere o Domini coelestia gaudia: quondam
Prensa Fide, intuitu coram propiore tenebis.
Quod in felix auspicium v.
et J.U.D. ac in Regia Academia Dorpaten-
si Professor Juris, Orat. et Poës.
40. Adr: Petrus Turdinus – Aut: Salomon Matthiae (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Pervetus est verbum: qui fel non gustat amarum
Hic etiam suavi nectare jure caret.
Usque huc Sisyphios non detrectare labores
Visus es, hinc fructus accipis egregios.
5 Paucos ante annos Dorptae Thymbraeus Apollo
Nectebat capiti Laurea serta tuo;
Ecce salutifero nunc te vult pascere VERBO
Sancto quas peperit sangvine CHRISTUS oves.
Gratulor: ad nutum cesserunt omnia: Mystae
10 Fac bene succedant singula, CHRISTE, novo.
Gratulabund. apponebat
Ebr. Ling. P.P. et ad D. Joh. Pastor.
41. Adr: Petrus Turdinus – Aut: Michael Olai Bostadius (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Inclyta festivos exede, Revalia, plausus,
Quam Deus Astripotens clemens Pastore beavit,
Qui non conscendit damnosae fulcra Cathedrae;
Verum in Lege Dei meditatur nocte dieque,
5 Auspice quam Christo bene docta voce profatur,
Vt sibi commissum Christi compascat Ovile,
Et ducat secum ad peramoena palatia coeli;
Hoc precor ut facias, TVRDINE o Clare Magister,
Donec in hoc mundo, vitali vesceris aura;
10 Sic tibi concilias pulcrum per secula nomen,
Et, cum cuncta cito, lapsu concussa peribunt,
Ecce tibi Christus dicet: Tu Serve fidelis,
Ingrediare mei coelestia gaudia Patris,
Justitiae ut captes nunquam violabile sertum.
Haec conterraneo suo syncero
et fratris loco dilecto vov.
ad D. Mar. Pastor.
42. Adr: Petrus Turdinus – Aut: Martinus Faxelius (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Dicito Io Paean, et Io bis dicito Paean!
Christiados quisquis Fausta salutis amas.
Typhis et Automedon vobis, Duce et Auspice Christo,
Dius et edoctus dexteritate datur.
5 Dulce Decus Sophiae, Decus Eusebiaeque verendum;
Gratulor hinc tantis carmine muneribus.
Congrua Cunctipotens humeris det robora, sacrum
Impositum ut valeant ferre potenter onus.
Ut prodesse Pijs Divina docendo, Magister,
10 Possis verba, tuo quae seris ore gregi.
Ito bonis avibus, faustis hinc ito quadrigis,
I bene, quo bene Te sidera fausta vocant.
Pax, Pietas, Virtus, Plebs, Sors, Ecclesia, cuncta
<Ito> Te pleno suaviter ore vocant.
Amico suo certissimo animitus
precatur
43. Adr: Petrus Turdinus – Aut: Jacobus Lotichius (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Phasellus ut per aequor aestuat praeceps;
Vel Syrtibus Charybdibusque Sirenum
Latrantibus libatur anxie pernix,
Ubi erudito est destituta Nauclero.
5 Haut absimilliter Phasellus insignis
Ecclesiae sacrae, cavis procellarum
Furoribus jactatur, Orba si quando
Est Praesule atque Praeside, eruditorum
Collegij Virorum alacriter docto.
10 Hinc Arbiter Legum perite sacrarum;
Scientiarum multiformium Gnare;
O Mystagogum Ocelle; Et o meum Pectus;
TVRDINE, Candor utriusque Candoris
Nostri; Hinc Tibi, Tuisque candide grator,
15 De Numinis tanto favore collato
Altissimi. Sic perge, sic Fretum sulca
Puppi triumphali! Parata sunt Transtra;
Flat Eurus auspex: Et regenda sunt pansa
Utrinque Carbasorum in aethere agmenta:
20 Conscende, tranquillumque ovanter attinge
Portum, alma adorea decenter Ornatus.
Ipse quod opto
44. Adr: Petrus Turdinus – Aut: Ericus Haquini Bobergius (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Turdine, Aoniae doctrinae macte Magister,
Cultor et Eusebiae perstudiose sacrae;
Numina sacra colis, coelestia jussa capessis,
Per vitaeque foves tempora cuncta tuae;
5 Integer es vitae, maculis non oblitus ullis;
Non nisi justa facis, non nisi vera refers.
Ergo tibi fas est, mysteria pandere sacra,
Porrigere et verae relligionis opes;
Credita praeterea tibi nunc Ecclesia pulcra,
10 Quam pasces verbo candidiore DEI.
Gratulor hanc Spartam synceri e pectoris arca,
Et precor exornes sedulitate pia,
Et DEUS astripotens producat tempora vitae,
Resque tuae cursu prosperiore fluant;
15 Praesentisque DEUS, disrupto stamine vitae,
Te vocet ad rutili regna beata poli;
In queis gratifico cantabis jubila cantu,
Trisagion dices voce canente DEO.
Lubens adscripsit
W. Gothus.
45. Adr: Petrus Turdinus – Aut: Petrus L. Schonbergius (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anagram:
Per Studium Surgant.
Per Studium Martis Surgant Mavortia corda:
Per Studium Musae, ad culmen tu Surgis honorum;
Dum sancte sancti sancta statuta Dei
Impiger urges.
In felix omen et gratitudinis
monumentum reliquit
46. Adr: Petrus Turdinus – Aut: Petrus Jonae Bock (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Non ignota fero: Divino est munere dignus,
Muneris est fructu dignus et ipse sacri,
Quem pia Divini constanter cura timoris
Tangit, et egregie nocte dieque beat,
5 Qui scrutans praecepta Dei, se oblectat in illis,
Et nihil haec extra, quod meditetur, habet.
Hoc, Turdine, facis Sophiae preclare Magister,
Eusebiaeque sacrae faxque decusque sacrum:
Hinc tibi collato censeris munere dignus,
10 Muneris es fructu dignus et ipse tui.
Te Deus o servet, praesens tibi semper, et umbra
Te velut inclusum protegat ipse sua.
Curet te Dominus, te damno servet ab omni,
Et custos vitae sit Deus ipse tuae.
15 Perge tuo multis sancto prodesse labore,
Sic tua post obitum fama superstes erit.
Debiti honoris ergo apposuit
Carolstadius.
47. Adr: Petrus Turdinus – Aut: Johannes Jonae Allengreen (cf. 38)
SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
En, Turdine, sacrae Latonae candida proles,
Dulce sit o munus sancti venerabile Verbi,
Cui te sancta Trias praefecit sydere laeto,
Quodque tibi grator devotae mentis amore,
5 Supplice sollicitans coelestia Numina voto,
Vt numeres felix grandaevi Nestoris annos,
Adque Dei nutum vitae modereris habenas.
Muneris in terris patienter pondera portes,
In coelisque canes festivo jubila plausu.
Candido animo scripsit
48. Adr: Petrus Turdinus – Aut: Johannes Petri Kuuth (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Clio Rivaliae dominatur moenibus urbis,
Calliopeque pium fundit de pectore carmen.
Petrus, honos sanctae teneris pietatis ab annis
Doctrinaeque fuit, quae vitam moribus ornant;
5 Artibus ingenium, linguam sermone politam
Possidet, ac Sophiae cinxit sua tempora myrto;
Nunc et Apostolicum recipit venerabile munus
Dum Templo Cathedrae divini fontis ad aras
Inservire cupit: Divina Vocatio fluxit
10 Auspicio summi qui nunc regit omnia Patris:
Hinc Domino laetas cantamus carmine grates,
Jubila cordifluo diffundimus optima plausu;
Aspiret coeptis Christus sine fine precamur,
Sintque diu sano vires in corpore sanae.
Hoc animitus optat
49. Adr: Petrus Turdinus – Aut: Olaus Olai Presbolius (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Turdine, Eusebiae dignissime Mysta Cathedrae,
Et laetis Sophiae floscule pulcer agris,
Officium sanctum, ad quod te Deus ipse vocavit,
Grator, pergrator pectore et ore, tibi;
5 Quod superest; opto vivas per secula felix,
Sanctam Ecclesiolam promoveasque Dei.
Alacri animo adscripsit
50. Adr: Petrus Turdinus – Aut: Olaus Michaelis (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Qvi studio sacri dispergunt semina Verbi,
Erudiuntque Dei populum; Duce et auspice Christo,
Fulgebunt instar stellae fulgentis in astris.
Hoc, Turdine, facis, Clare et Reverende Magister:
5 Hinc instar stellae tandem fulgebis in astris.
Hoc precor, hoc voveo, constanti cordis amore
Donec Parca meae disrumpat stamina vitae.
Gratulaturus adscripsit
W-Gothus.
51. Adr: Josephus Paulinus Ulsbeckius– Aut: Laurentius Ludenius (Oratio de veritate: quae, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ die 8. Februarij, anno 1640. publice /.../ habebatur a Josepho Paulino, Ulsbecki Sveco. – Dorpati Livonorum, 1640: Lit. acad.) (cf. 24) SKB, Växjö LB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctiss. et Humaniss. Dn.
PERORANTI.
Per anag.
HIS AUSU PLENO PIUS.
HIS AVSV PLENO PIVS es conatibus: AVSV
Esto PIVS: Patriae sic eris usque PIVS.
Quod animitus ap.
J.U.D. et Professor.
52. Adr: Josephus Paulinus Ulsbeckius – Aut: Johannes Anberg (cf. 51)
SKB, Växjö LB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Virtutis sacrae ope hinc attamen erigitur.
Docte JOSEPHE; animis virtutem hanc esse colendam,
Pulcre commendas: huicque studere mones.
Et virtutum author. Fausta tibi omnia erunt.
Ita suo amico anim. gratul.
53. Adr: Petrus Caroli Undenius – Aut: Laurentius Olai Morenius (Oratio in felix novi anni M.DC.XL auspicium; quam /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 4. die Januar. anno 1640. publice /.../ enarrabat Petrus Caroli Undenius, /.../ - Dorpati, 1640: Lit. acad.) SKB, UUB, Växjö LB, Tartu UB
GRATULATIO
Moribus et Doctrina Ornatissimo
DN. PERORANTI.
Quis, mi Petre, sacrae decus immortale Cohortis,
Pectore non voveat prospera cuncta tibi?
Auspicium Felix Anni Novi adusque precaris
Cunctis, quos mundi machina vasta capit.
5 Sit faustum et felix votum, sint omnia fausta
Eveniantque tibi commoda larga, precor:
Et tua tranquillum veniant ad littora pontum
Carbasa, tu videas prosperitate Tuos.
Quod animitus precatur
54. Adr: Petrus Johannis Ungius – Aut: Laurentius Ludenius (In auspicatissimos natales Regiae Academiae Aboensis, /.../ a /.../ Christina, Svecorum, Gothorum, Vandalorumque regina /.../ fundata, et 15. Julij anno 1640. /.../ inauguratae, oratio solennis de academiarum antiquitate et necessitate, quam in /.../ consessu Aboae /.../ 4. die Aug. publice decantabat Petrus Johannis Ungius, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Lit. acad.) (cf. 63) SKB, UUB, Växjö LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anag.
O PARTUS IN HIS INGENUUS!
Tvque Novenarum Cultor, pie PETRE, Sororum
Dum Musis recitas Academica credita Tempe:
PARTVS IN HIS genij INGENVVS, visque Entheae mentis
O fulget! cursus sit felix, opto, laborum.
Quod ipsum devota mente apprecabatur
LAURENTIUS LUDENIUS, Ph. et J.V.D.
Po. C. et in Regia Academia Dorpatensi
Professor Juris, Oratoriae et Poëseos.
55. Adr: Petrus Johannis Ungius – Aut: Samuel Hartman (cf. 54)
SKB, UUB, Växjö LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Praestantissimo et Literatissimo Iuveni Viro
Dn. PETRO JOH. UNGIO, Calm. Sve-
co, S.S. Theol. Studioso, Amico optimo, in nova Fin-
nonum Academia publice docteque declamanti.
Vox, ut personuit docta per atria,
PETRI, quem stabilem multa peritia
Rerum multijugis condecorat modis:
Vibrans obticuit Fulmen Apollinis,
5 Admirata stupet plebs Academica,
Qua vi tam celeri turba Cyclopica
Nativo solio, pergat in exules,
Cogaturque cito plectere poplites.
UNGI, quid faciam concelebrande? vi
10 Docta singula qui persequeris? Chely
Phoebeja volupe est ingenium: tibi
Commendare decus Calliope cupit.
Sis vir; macte animis: JOVA LEVAMINE
Prompto promptus erit: Flamine tu clue
15 Adjutore DEO! macte, clues, ages
Felix, assiduus: macte, clues, ages.
Hoc ex animo optat
56. Adr: Adrianus Verginius – Aut: Jacobus Lotichius (Disputatio Johanniticarum de praecipuis religionis Christianae articulis secunda de lege Dei quae /.../ in Regia Academi Dorpatensi publicae ventilationi subjicietur praeside Andrea Virginio, /.../ autore et respondente Adriano Verginio, /.../ d. < > Novemb. /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Lit. acad.) EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Rev. Pietate, Doctrina et Humanitate con-
spicuo Dn. RESPONDENTI.
Monumenta ad antra pellit,
Ac Orci ad ima Mosen
Vecors furor relegat
5 Cyclopicae cohortis.
Hic frendet atque fatur,
Lex dira, dura, prava,
Minax, profana, soeva,
Legisdatore atroce
10 Sancita; bibi et atrae
Non subjicit Tonantis:
Vah exulent ab arvis
Horrenda jura nostris!
Stomachatur alter usque
15 Sic gannit atque fatur,
Lex dira, prava, soeva,
Ceu nostra membra duris
Ferruminat catastis;
Nunc urget ac retorquet
20 Hinc inde nos misellos,
Stygiasque pene ad undas
Deturbat ac reflectit:
Vah exulent ab arvis
Horrenda jura nostris!
Vesana corde tela,
Oris scabraque voce
Edicta Dia spernis?
Quid Haeresis proterve
30 Manachaea, jura contra
Tam Numinis verenda
Baubas? Precor, venite,
Patiamini doceri!
Mecastor erudire
35 Vos efferasque mentes
Authentica haecce scripta
Quam plurimum potessunt.
Tu Mystagoge perge,
O perge Mystagoge,
40 Jus Entheum vereri,
Jus Entheum tueri.
Victrice ter quaterque
Diademate atque Lauro
Divinitus Beati,
Meditarier sacrarum
Noctu dieque Legum.
Ex animo ap.
57. Adr: Ulricus Volbergen – Aut: Laurentius Ludenius (Borussiae historia: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ oratione solenni, die 1. Augusti, anno 1640. publice /.../ enarrabat Ulricus Volbergen, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.) SKB, UUB, LAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctissimo et Humanissimo
DN. PERORANTI.
Per Anag.
URGE LVBENS; I LVCRO.
Qvod monstrat Justum grave Papinianus et Aequum,
VRGE, Vlrice, LVBENS: Chronicorum Scripta, subinde
VRGE, Vlrice, LVBENS: I LVCRO dexter Amicis.
Quod animitus vov.
J.U.D. et Professor.
58. Adr: Ulricus Volbergen – Aut: Martinus Nicolai Faxelius (cf. 57)
SKB, UUB, LAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Sit sua laus aliis, alios sua rumigeret vox;
Rumigerent doctos, carmina docta, viros.
RES PROBAT ARTIFICEM, Tua res dum disseris arte
Te probat, insimul et comprobat Artificem.
5 Perge perorando docte; sic laude probabunt,
Artificem doctum, Carmina docta, virum.
Quod animitus apposuit
59. Adr: Ulricus Volbergen – Aut: Jacobus Lotichius (cf. 57)
SKB, UUB, LAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Quid, auguror, requiret.
Vehitur ratis Phasellis;
Et flatibus secundis.
5 Euri faventiores,
Zephyrique molliores,
Non abnuunt Carinae.
Quid, auguror, requiret?
Hydaspis haut lapillos,
10 Scythicasque gemmulillas.
Sed, auguror, requiret,
Mercarier potessunt,
15 Mercarier potessit.
60. Adr: Seguardus Olai Wallander – Aut: Ambernus Andreae Storch (Oratio de homine; quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 28. Mart. anno 1640. publice /.../ enarrabat Seguardus Olai Wallander, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Lit. acad.) SKB, UUB, Växjö LB, LAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Pietate, Doctrina et Humanitate Ornatissimo
Juveni
LANDRO, amico et Sympatriotae suavissimo.
DE HOMINE, docte et Methodice
PERORANTI.
Dimidium o nostri cordis, Pietatis amator
SEGVARDE, Aonij pulcherrima Gloria coetus:
Haec tibi cura manet, renovatis dicere verbis,
Quid sit Homo, quae sint causae, quamque illa venusta
5 Fabrica membrorum: quam nobilis atque verenda
Ingenij sit vis, vigor, ardor et enthea virtus:
Cuncta haec enarras doctae modulamine lingvae.
Instes, nec cesses, Hominem describere docte;
Sic tibi consurget cum Homine ipso gloria magna,
10 Et tibi Castalides referent sperata brabeja.
Animo gratul. apposuit
Mariaestadius.
61. Adr: Seguardus Olai Wallander – Aut: Petrus Caroli Undenius (cf. 60)
SKB, UUB, Växjö LB, LAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Latonae proles, stabili, WALLANDER, amore
Juncte mihi; ostendis sic specimen genij;
Astriferi narras dum quam faber amphitheatri
Naturam ipsi Homini pro bonitate dedit;
5 Scilicet ut possit solus cognoscere verum,
Colloquio et puro sensa referre animi.
Caetera mente carent: Hinc condita cuncta subegit,
Infima pars mundi quae spaciosa tenet.
Perge, velut pergis, causas pervolvere rerum,
10 Et tibi provenient commoda multa rei.
Ita amico et Contubernali suo synceri
amando, gratulari debuit ac voluit
W-Gothus.
62. Adr: Moecenatibus, Patronis et Promotoribus suis – Aut: Jacobus Lotichius (Oratio de musica: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, /.../ die 4. Jan. anno 1640. /.../ enarrabat Jacobus Lotichius, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Typ. acad.) (cf. 18-20) SKB, London BL, LAB, EAB, [Tartu UB]
DEDICATIO
Dnn. Mecoenatibus, Patronis et Promotoribus
suis observanter colendis;
Salutem et Incolumitatem.
O Mecoenates, Patriae nitidissima fulcra,
Gaudia Musarum, Deliciaeque meae.
Musica Dia sapit, coelum terramque gubernat;
Nata juvare hominem; nata sonare Deum.
5 Haec potis est raptum curis reparare vigorem:
Haec Satanam, haec morbum, haec plura pericla[8] fugat.
Haec quoque facta pios Heroas ad ardua cogit;
Haec movet harmonicis aspera corda modis.
Hanc juvenesque senesque colunt, puerique tenella
10 Labra cient: Hanc et candida turba colit.
Musica magna sapit; crepat altum; Dia gubernat,
Vultque potestati cuncta subesse suae.
Hinc mea Svada rogat; Quid sit? Pia Musica quid sit?
Materiemque sibi repperit illa suam.
15 O Mecoenates, est Musica Vestra voluptas
Musaque vos Musis, quaeso, favete meis.
Quod ipsum ad Aram Gratitudinis devote vovebat
63. Adr: Regia Academia Aboensis – Aut: Laurentius Ludenius (In auspicatissimos natales Regiae Academiae Aboensis, /.../ a /.../ Christina, Svecorum, Gothorum, Vandalorumque regina /.../ fundatae, et 15. Julij anno 1640. /.../ inauguratae, oratio solennis de academiarum antiquitate et necessitate, quam in /.../ consessu Aboae /.../ 4. die Aug. publice decantabat Petrus Johannis Ungius, /.../ - Dorpati Livonorum, 1640: Lit. acad.) SKB, UUB, Växjö LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
IN
Terrarum Coelique Sator, Monas et Trias una,
Principium, Rector, Dux, Semita, Terminus idem
Sera humanorum per secula tota laborum,
Afferat auxilium: DEus auxiliaris amice
5 Illustri assistat operi, suaque omnia firmet.
Ardua Progenies Regum, Celsissima Princeps,
Illustris Soboles GVSTAVI-Regis-ADOLPHI,
CHRISTINA, Heroina; sacra Virtute Serena
Regina; aeternae fulcrum Pietatis, et illud
10 Sanctum Delicium humanae per secula Gentis,
Proxima sideribus tellus Erymanthidos ursae
Qua jacet Arctois assurgens Svecia signis;
Regum illa Illustris Soboles et Sancta Propago,
Regia sancti Animi Divinae et commoda mentis
15 Tota DEo quae rite refert et jugiter optat
Illustrari orbem, sanctisque evincere rebus
Quae meminisse juvet, mirentur et usque nepotes;
Ardua qua tellus ostentat Finnica longe
Praecipitem fossam et circundata moenia muris
20 Se quibus o multum felix ABOGIA jactat;
Fecit ut Aoniis praeclara Habitacula Musis
Regifica et pompa surgant Academica Tempe
Seclorum in seclum[9] Musis decora alta futuris.
Ipse Gubernator Terrae Celsissimus Heros,
25 Dives opum, Clarus Genus alto a Sangvine, PETRVS
BRAHE / Comes, Proavis ingens, clarumque paternae
Nomen habens Virtutis, et ipse acerrimus armis;
Palladium donis opulentum et Numine Christi
Aedificat; saxo veneramur structa beati
30 Templa Lycei, altam divinae et Pallados Aulam.
Culmen honorificum, venerandus Episcopus, alti
Palma Sacerdotis,[10] divinus Praesul ISACVS
ROTTHOVIVS, Domini Antistes, prius Archisacerdos:
Dat sperare domos, molirique aggere tecta,
35 Atque locare manu, et Musis dare Civibus urbem,
Praesidio Christi, Reginaque Auspice, BRAHE et
Auxilio Comitis, tantarum commoda rerum
Instituit, sanctorum operum atque exordia junxit.
40 Delicijs, pergant Musisque effingere Templa:
Iura, Magistratumque legant, sanctumque Senatum;
Magnificus meritis ProCancellarius audit
ROTTHOVIVS, celebri fama super aethera notus.
Eusebiae Doctor, Christi Pietate Sacerdos,
45 Cognitus AESCHILLVS PETRAEVS divite laude,
Magnifici primus venerandas muneris alti
Delicias gustat, felix Academicus Hercles.
Sanctis Auspiciis, Iuvenumque Senumque labores
Et placidis regit imperiis: Bonitate fovetque
50 Doctam Mercurij Sobolem Gentemque Togatam.
Doctrina insignis SVENO VIGAELIVS alta:
Insignis sancta TERSERVS et Arte IOHANNES:
Infula queis nitidos advelat candida crines,
Sanctum Evangelium sanctique Oracula Verbi
55 Proponunt, dotesque sacras cum pectore jungunt.
Eunomiae celebris DALAKARLVS laude IOHANNES
Irreprehensa docet dare mox Responsa petenti, et
Reddere Iura foro, et componere Legibus orbem.
Socratis, et Senecarum, et summi more Catonis
60 Est MICHAEL celebris WEXJONIVS: Insuper alte
Historiae et prisci memorat certamina secli.[11]
Lingvarum excellens MARTINVS STODIVS arte,
Cecropiae Hebraeaeque sonat gravis aemulus urbi,
Et facit eloquio ut crescant oracula Christi.
65 Miratur clarus SIMON KEXLERVS Olympum,
Designat toto labentia sidera coelo,
Solertisque viget Sapiens Tractator Arithmi.
Inde latet quodcunque, GEORGIVS Author ALANVS
Insignis tradit: narrat primordia Mundi
70 Et rerum causas, et quod Natura doceret.
Clarus NICLAVS NYCOPENSIS, mente sagaci
Iudicium ut fiat felixque Inventio, tradit;
Et veluti Vates, Heliconis gloria, crescat.
75 TERSERVS, doctos miratur Rhetoras, addit
Aequemus Pyliae Neleja verba senectae.
Sanctae Reginae meritas persolvere grates
Non opis est nostrae: Numen coeleste reponat.
Celse Comes, Duce te, rata sit tutela Lycei:
80 Laetentur, Duce te, ProCancellarie, Musae:
Magnifice et Rector, Duce te, hinc Academia crescat.
Eusebiae, Eunomiae, Panaceae et Pallados almae
Vivite Doctores, Proceresque Patresque Lycei,
Rideat et vultu illustris fortuna sereno.
85 Inclyta Mercurij Soboles, Studiosa Iuventus,
Quae caput Aonias optas efferre per Artes,
Laetas ingemines grates, et mente reponas
Magnificum auxilium et nascentis commoda Musae.
Vive memor, Genus Ingenium quod adaugeat altum,
90 Et Mens sublimi supra Genus exeat Arte.
Coelica dispositis aspiret Gratia Musis;
Sint sancta celebres et ovantes voce Camoenae.
[1] Gratulationes in exemplari H
[2] otI edd
[3] Cf. B. Ragotzky, ‘Sinnsprüche aus Stammbüchern von 1550-1650’. Vierteljahrschrift für Wappen-, Siegel- und Familienkunde. 27. Jahrgang, Berlin 1899, S.418-419 Nr. 50, 51 und 73; F.-C. Freiherr von Stechow, Lexikon der Stammbuchsprüche. Stechow’s Stammbuchsprüche-Schlüssel (S.S.S.S). Neustadt/Aisch:Degener&Co, 1996, 162.
[4]VIRGINI ed
[5] secla edd metri causa
[6] periclis edd metri causa
[7] seclo edd metri causa
[8] pericla edd metri causa
[9] Seclorum in seclum edd metri causa
[10] Sacerdotij edd calamo correctum in Sacerdotis S
[11] secli edd metri causa