1644
1. Adr: Tholetus Arvikander – Aut: Gustavus Olai <Gulsteen> (Disputatio theologica in caput nonum a v. 24 usque ad finem, D. evangelistae Iohannis selectissimas notas exhibens, in Regia Academia Dorpatensi publicae censurae subjicietur, praeside Andrea Virginio, /.../ respondente Tholeto Arvikandro, /.../ die <13.>[1] Decembr. anni 1644. – Dorpati Livonorum, 1644: J. Vogelius.)
SKB, Växjö LB, Karlstadt StB, LAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Praestantiss. Dn. Respondenti.
Quid tibi dicam, Patriota chare,
Sancta dum tractas documenta Jovae
Regis Astrorum? peragis probandum,
Praeside Claro.
5 Hoc tibi dicam: studiis, ut ante
Perge proporro vigilare amoenis;
Charus et nobis eris et Jehovae, et
Charus Amicis.
2. Adr: Tholetus Arvikander – Aut: Jonas Johannis Scarensis (cf. 1)
SKB, Växjö LB, Karlstadt StB, LAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
¥nagrammatizÒmenoj.
CHARA REDOLENT, THUS VI!
Semper CHARA quidem REDOLENT, bene olentia late:
Et propria redolet THUS VI, virtuteque tota
Vincit, quae gignunt saltus campique patentes;
Omnibus est gratum, gratum quia spargit odorem.
5 Sic quoque salvifici superant Mysteria Verbi
Omnia, quae gremio comprendit Machina mundi,
Unica cum nostrae sint haec Cynosura Salutis
Hinc opus aggrederis magnum, Perdocte THOLETE,
Docte quod versas rerum monumenta Sacrarum.
10 Perge, velut pergis, Studij hoc in tramite coepto,
Praemia sollicito capies hoc digna labore.
3. Adr: Tholetus Arvikander – Aut: Laurentius E. Emzelius (cf. 1)
SKB, Växjö LB, Karlstadt StB, LAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anagr.
HIC LATET HONOR, USU ALTE REDIT.
Qui LATET HIC modo HONOR, crebro REDIT ortus ab USU,
Et beat eximiae laudis honore virum.
Et tu dum Christi miracula spargere nisu
Jam pergis; felix ALTE HONOR inde REDIT.
LAURENTIUS E. EMZELIUS, W. Gothia Svecus.
4. Adr: Christina – Aut: Laurentius Ludenius (Immortalitas D. assertoris justitiae, /…/ Gustavi Adolphi, /…/ Svecorum, Gothorum, Vandalorumque regis, /…/ parentatione anniversaria, in Regia Gustaviana Adolphina Academia, quae Dorpati /…/ est /…/ die 6. Novembris Anno 1644. /…/ aeternitati consecrata a Laurentio Ludenio, /…/ Dorpati, 1644: J. Vogel) [2] SKB, UUB, H, [Tartu UB]
DEDICATIO
Serenissimae et Potentissimae Principi
Dei Gratia, Svecorum, Gothorum, Vandalo-
rumque Reginae, ac Principi Haereditariae; Magnae Principi
Finlandiae; Duci Esthoniae et Careliae; Dominae Ingriae; etc.
Victrici, Piae, Felici, Augustae, etc.
Vitam, Incolumitatem et Felicitatem p.p.
PATRIS, et aequaevae SOBOLIS, FLATUSque SACRATI
ANNUAT aeterna PACE perennis AMOR!
Est DEA dicta CHARIS, Natura mitis et Annis,
PACIS amans, Orbis deliciosa CHARIS.
Per Anagr.
CHARIS
IN REGNA IT SVECIAE.
5 Sancta CHARIS, CHRISTINA CHARIS; Regina Serena
IN REGNA IT SVEONUM deveneranda CHARIS.
Est Pater Illustris Phoenix in Prole renatus:
AdVeniat, Videat, Vincat amica CHARIS!
SS. Reg. Maj. Symbolum:
CHRISTUS REFUGIUM SUORUM.
10 Irradians, complens Regia Corda, VIGOR.
CHRISTUS, Numen, Honos, nitidissima Vita SUORUM:
Arctoi Regni Lux, Sator, alma salus!
Salve, Sancta CHARIS! Salve, REGINA! IEHOVA
Auspice, sis regni deliciosa CHARIS.
Dominae et Reginae suae Clementissimae,
Humilime.
5. Adr: Christianus Clocovius – Aut: Laurentius Ludenius (Disputatio juridica de rerum divisionibus, et acquirendo ipsarum dominio: quae, /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ die 27. Janu. anno 1644. publice /.../ disputationis exercitio committebatur, praeside Laurentio Ludenio, /.../ respondente Christiano Clocovio, /.../ - Dorpati, 1644: Lit. acad.) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctiss. et Humaniss. Dn. Respondenti.
Per Anagr.
CHRISTO UNI VISUS, CALCO.
CHRISTO UNI VISUS, Christo gratissimus hospes,
Legitimo Themidos tramite CALCO vias.
In felix omen app.
Ph. et J.U.D, ac P.P.
6. Adr: Christianus Clocovius – Aut: Johannes Christophorus Kirstenius (cf. 5)
UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ingenuum ingenium monstras, CHISTJANE CLOCOVI,
Juridice pergis dum vigilare choro.
Ingenua enarrat Themis; Acquisitio quae sit:
Perge; Themis ponit dia brabea viris.
Johan. Christophorus Kirstenius, Siles.
7. Adr: Christianus Clocovius – Aut: Philippus Halbach (cf. 5) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Legitimis cumulare modis pulcerrima rerum
Commoda, sic scripto candidiore doces.
Perge; aequa bene divitias cumulaveris arte;
Atque labore tuo digna brabea feres.
Amico suo suaviss. apposuit
SS. Theol. Stud.
8. Adr: Jacobus Petri Columbus – Aut: Laurentius Ludenius (In salutiferam nativitatem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, oratio metrica: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ die 25. Dec. anno 1643. publice et memoriter /.../ enarrabat Jacobus Petri Columbus. – Dorpati, 1644: Lit. acad.) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Vita Columbinis sit moribus aucta! Columba
Felle caret; rostro laedere nescit aves:
Innocuos profert ungues: purissima pulcre
Grana legit: puras flumine libat aquas:
5 Consortem quaerit coetum: loca tuta volatu
Intrat: progeniem nutrit amatque suam.
Annuat Omnipotens: et tu, dilecte COLUMBE,
Usque Columbinis moribus auctus eris.
Quod felix auspicium app.
Ph. et J.U.D. P.P.
9. Adr: Jacobus Petri Columbus – Aut: Jonas Johannis Scarensis (cf. 8)
SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Secretum magnum; fugiens Rationis acumen;
Ad quod hebent oculi; Cor tremit; Ora silent:
Scilicet e celso descendens Culmine Coeli
Assumpsit Christus debile carnis onus.
5 Arcanum tantum tu pandis, docte COLVMBE,
Dextreque enarras Carmine dulcisono.
Perge, velut pergis, mysteria plura revolve
Atque solo patrio deliciosus eris.
Amicitiae et honoris ergo deproperabat
Svecus.
10. Adr: Petrus Andreae Falck – Aut: Johannes Erici Stregnensis (Oratio in salutiferam passionem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ die Parasceves, anno 1644. publice /.../ enarrabat Petrus Andreae Falck, /.../ - Dorpati, <1644>: J. Vogelius.) SKB, UUB (def), H, LNB (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctrina et Moribus Politissimo
Dn. PERORANTI.
Omnibus innata est primorum noxa Parentum;
Atque fluit vitae quottidiana lues.
Sed DEVS in Dominum conjecit crimina CHRISTVM,
Ille tulit nostro tristia fata loco.
5 Ille tulit tota nostros ratione dolores,
Sanavit plagis vulnera nostra suis.
Felix, qui Christi meditaris, PETRE, labores;
Sanguis enim Christi crimina nostra lavat.
Honoris Ergo app.
M. Johannis Erici Stregnensis,
Astronom. et Phys. Profess. pub.
et p. t. Rector Magnificus.
11. Adr: Petrus Andreae Falck – Aut: Laurentius Ludenius (cf. 10)
SKB, UUB (def), H, LNB (def),[Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anagr.
AC TV PERFER KALENDAS!
AC TV difficiles bene PERFER, PETRE, KALENDAS!
Est Pastor CHRISTUS, linquere nescit oves.
Exanimi conceduntur sua Sabbata CHRISTO,
Donec et inferni vis superata ruat.
Quod in felix omen app.
Laurentius Ludenius, Ph. et J.V.D.
Profess. publ.
12. Adr: Petrus Andreae Falck – Aut: Jacobus Tyblaeus (cf. 10)
SKB, UUB (def), H, LNB (def),[Tartu UB]
GRATULATIO
Excolis ingenium, PETRE; Sancti dogmata Verbi
Eloqueris genij candidiore stylo.
Artibus eximiis pulcri acquiruntur honores,
Atque favet studiis sancta Minerva sacris.
5 Ergo ne cesses sacros tractare labores:
Accipies studiis digna brabea tuis.
ej filadelf an ¨pob£llei
Sudermannus.
13. Adr: Andreas Laurentii Floierus – Aut: Petrus Schonbergius (In octo libros Physic. Aristot. perˆ tÁj fusikÁj ¢kro£sewj, sive de naturali auscultatione disputatio duodecima, continens nobiliores notas et quaestiones cap. 2. lib. 2 a text. 16. usque ad finem cap. quam in Regia Academia Dorpatensi /.../ proponit et publicae disputationi subjicit /.../ Johannes Erici Stregnensis, /.../ respondente Andrea Laurentii Floiero, /.../ die < > Feb. 1644. – Dorpati Livonorum, 1644: Lit. acad.) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Humanissimo et Doctissimo Juveni,
Dn. Respondenti.
TÁj fil aj ¢delfik¾j œneka, ita gratulari voluit.
'AnagrammatizÒmenoj.
SANA RE DIU FLORES.
Ductum nomen habes, Graeco de nomine FloiÕj;
Arboream crustam cujus origo, notat.
Arboris haud FloiÕn, verum dulcem ipse medullam,
Scriptorum evolvis, sedulus arte Sofîn.
5 Quando a natura vis quod dependeat omnis
Passio et actio, quam concumulata fovent.
Spero; DIV SANA RE FLORES: Auspice Christo,
Ut bene coepisti, perpete perge pede;
Et tandem durae superato pondere molis,
10 Phoebus condigno, tempora FLORE premet.
Ostrogothus.
14. Adr: Andreas Laurentii Floierus – Aut: Nicolaus Psilander (cf. 13) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
'Anagr.
IN LAUDE FER ROSAS.
FLOS Embecciadum Florens, Flojere; venustas
IN Genij atque artis LAUDE FER usque ROSAS.
Infucati amoris E.
app. app.
15. Adr: Gustav Adolph – Aut: Laurentius Ludenius (Immortalitas D. assertoris justitiae, /.../ Gustavi Adolphi, /.../ Svecorum, Gothorum, Vandalorumque regis, /.../ parentatione anniversaria, in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati /.../ est /.../ die 6. Novembris Anno 1644. /.../ aeternitati consecrata a Laurentio Ludenio, /.../ - Dorpati, 1644: J. Vogel.)[3] SKB, UUB, H, [Tartu UB]
DEDICATIO
REX
ADOLPHUS.
Per Anagramma;
REX
AUGUSTUS
HAS DUPLO.
SS. Reg. Maj. tis Symbolum:
CUM DEO ET VICTRICIBUS ARMIS.
Gratia, Christe, tua est; Patriae Civemque Patremque
Quod gero, Res Sancti curo quod Imperij.
Gratia, Christe, tua est; quod Res Victricibus Armis
HAS REX AVGVSTVS conduplicando DVPLO.
5 Christo Dante, mea Phoenix in Prole renatus
Vivo: Deo Vivat Regia Progenies!
16. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Andreas Virginius (In /.../ obitum ac abitum /.../ Petri Arvidi Guthemii, Westro-Gothi, ecclesiae Svecanae, quae Rigae ad D. Jacobi colligitur, pastoris /.../ districtus Rigensis praepositi /.../ nec non proto-synedrij Dorpatensis adsessoris /.../ die 21. Decemb. anno 1644. /.../ Rigae denati; ibique 29. die mensis ejusdem, sepulchro, quod est in aede D. Jacobi, /.../ illati; /.../ decantabant Musae Embecciades. – Dorpati Livonorum, <1644>: J. Vogelius.)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Invida Guthemium sic mors nostro abstulit aevo,
Et gelida o Rigae condidit ossa Solo!
Eusebiae et Christo vixit: bene charus Amicis,
Vixit et ingenio nobile delicium.
5 Sanctum Evangelium fuit ardua cura docere,
Atque fateri aequo Salvificam ore Fidem.
Inde coronatus coelestia praemia captat,
Et nova coelestis gaudia Civis habet.
scripsit
et Profess.
17. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Henricus Hein (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Fama! quid audimus? quid Libitina jubet?
Mystarum Antistes, Divini dogmate Verbi
Christicolum pascens erudiensque gregem
5 Concidit ante diem noster GVTHEIMIVS, hic qui
Sacri Concilij firma medela fuit.
Qui pietate flagrans, et relligionis amore
Tempora vel Pylij vivere dignus erat.
Prisca fides, Candorque pius cui corde sedebant,
10 Et bona simplicitas, heu dolor, occubuit!
Plangunt hunc Vxor, Gnati, Gnataeque, Generque,
Collega o cordis pars peramica mei!
O praematuri cineres! O funera cruda!
Quam miserae est omnis conditionis homo!
15 Nascimur in fletu, fletu traducimus aevum,
Et nostrum in terris esse, fuisse parum est:
Solvimur ut nebulae, surgensque per aëra fumus;
Effugiunt nostri, ceu levis hora, dies.
Nulla ergo in tanto restant solatia luctu?
20 Nulla medela solo, multa medela polo.
Huc animum, huc oculos: Haec est Dei amica voluntas,
Cor patrium, Os verax, omnipotensque Manus.
Non lachrymare decet, tuta haec quod janua mortis,
Ad Superos aditum qua facit hora brevis.
25 ARVIDIVS qua nunc super arva astrata locatus
In Patriam Gutheim transiit hincce bonam.
Foelix, in Christo qui claudit fata suprema:
Christus ubi est, in eo mors nequit esse loco.
scripsit
et Professor.
18. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Laurentius Ludenius (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Per Anag.
SPE VIGUI, DUM RE TU TRAHIS.
SPE VIGUI; Pie CHRISTE, fuit sitibunda Salutis
Spes mea, DUM RE TU TRAHIS ad rata gaudia Vitae!
Te dante, en Gothicae prognatus origine Gentis;
In Gudheim pater ARVIDUS, DOMINI acer Alumnus
5 Per populos spargens Divini Numinis haustus:
Foemineumque decus CHRISTINA HALEVVARDZIA Mater;
Quae me cum primum sub lucis traderet auras,
TU das, Christe, pias intra mea pectora dotes.
Das, Pater et Mater puerili in corde latentes
10 Suscitet igniculos Virtutum et semina Veri.
Addis Cultores animi morumque Magistros;
Me Scarensis, item Schola Stockholmensis Alumnum
Accipit, et pulcrum Genij dat quaerere cultum.
Ulteriore animum foetu Ubsaliense Lyceum
15 Foecundat, Sanctique Aequique cupidine ductum.
Rex erat Arctous, Divus GUSTAVUS ADOLPHUS,
Qui postquam posito Borealem magnus ad altum
Fulminat Oceanum bello, Victorque triumphat;
Me voluit sacri per sancta Oracula Verbi
20 Egregiam bello Gentem informare; verenda
Esset ut hic Miles Pietate insignis et armis.
Sub Regni Leges Levonum dimiserat orbem
Rex pius; et Riga jam excedere jusserat urbe,
Illa Cuculligerum fuerat quae turba Virorum:
25 Quando Jacobaeis jubeor succedere Templis,
Obscura multum mentes in nube jacentes
Illustrem ut monitis Divini ad luminis ignes.
Praepositus, Dorptae Synodi Adsessorque salutor.
SPE VIGUI; pie CHRISTE, fuit sitibunda salutis
30 Spes mea, DUM RE TU TRAHIS ad sacra gaudia Vitae.
Annus et hinc non totus abit; fit notior EDDE
Virgo, dives Avis, et primo pulcrior aevo,
Egregij Patris castissima filia Witsants.
Nec sterilem pateris thalamum: Te Dante, superstes
35 Filia GERTRUDIS, Conjux dilecta Magistri
GEZELII, quae fecit Avum me prole-Nepote:
Vivit JACOBUS Soboles, vivitque JOHANNES;
Vivit CHRISTINA et mitissima moribus ANNA.
Accipiant viduae sanctissima jussa Parentis;
40 Edoceat Pietas; teneant praecepta monentis.
Sed meus ANDREAS vixit! Vixit PETRUS! atque
Coetibus Angelicis EDDE est sociata propago.
Sic VIGUI! pie CHRISTE, fuit sitibunda salutis
SPES mea, DUM RE TU TRAHIS ad rata gaudia coeli.
45 Hinc thalamis delecta meis SALVE, optima Conjunx;
SALVE Progenies; Gener o Clarissime Salve,
Et sis solamen Gentis, rerumque levamen!
SALVETE! Optati TRAHOR ad rata gaudia coeli.
Quod inter lacrym. scr.
Laurentius Ludenius, Ph. et J. U. D.
Poët. Cor. C. et Profess. P.
19. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Johannes Erici Stregnensis (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
E nostro postquam GVDHEMIVS exiit aevo;
Abjecta flevit moestus Apollo lyra.
Fuderunt oculis manantia flumina Musae;
Et flevit Pietas, flevit et aequa Fides.
5 Flevit moesta Domus, Conjux et chara Propago:
GEZELI, et tu flens, Clare Magister, eras!
Sed Deus ut terrae eripuit, Coelo ecce locavit,
Vt recitet Christo carmina grata suo.
Vivit: et est vita longum meliore superstes,
10 Perpetuus Coeli gaudia Civis agit.
Ergo, moesta Domus, lacrymas suspende fluentes:
Ante homines obiit, vivit at ante Deum.
Defuncto in officium, Superstitibus
in solacium scripsi
M. Johannes Erici Stregnensis,
Astronom. et Phys. Profess. P.
20. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Johannes Georgij Gezelius (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
GUTHEMIUS, sanctae Eusebiae vivebat Amicus;
Florebat Thalamo pulcerrima gloria casto,
Crescebat Soboli tuta medela suae.
5 Sed quantum est, quod vivit homo? Ceu praeterit umbra,
Sic cito GUTHEMII vita tributa fugit!
Eusebia ingentem gemitum dat pectore ab imo!
Eunomia o causa sufficiente dolet!
Miscetur lacrymis thalamus; Vidua aegra laborat!
10 Et Sobolis torpent, stante dolore, genae!
Haec ego dum queror; et lacrymae mea verba sequuntur;
Ipse Gener Soceri defleo fata mei!
Quam brevis, ah, vita est! subitis elabitur horis!
Mane viret, gelida sed Rosa nocte cadit.
15 Cum sumus in cursu, properanti morte tenemur!
In coelo Vitam, qui bene vixit, habet.
Quod Socero suo devenerando
inter lacrymas sc.
Graec. et Heb. Ling. P.P.
21. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Andreas Sandhagen (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Svecia quem genuit, quem Regia Rigae docentem
Vidit; quem Miles celebrem Pietate Magistrum
Audiit; et Procerum pia quem Clementia fovit:
Ille suae Sobolis decus, et decus ille Parentum,
5 Et sancti gregis Exemplar GVTHEMIVS, orbis
Ac vitae pertaesus obit; repetitque triumphans
In coelis Christo juncti consortia coetus.
Quid querimur? miserae functum se munere vitae,
Ipsus ovat, laetusque suam in nova gaudia frontem
10 Explicat: haut falsum dulcis cognominis omen
Explevisse iuvat, Patriam et Christo Duce adeptum
Esse bonam; adscribi Sanctis, Sociisque beatis.
Salve sancta Anima, et coelo haut invisa! perenni
Laeta bono, comes Angelicae Christique catervae!
15 Tu, pie Christe, tuo recrea solamine moestos,
Qui Patrem, Socerum, Pastorem, quique Maritum
Lugent! fac cunctos memorare Novissima rerum!
Supremis honoribus pie defuncti
scrib.
et Pol. in Acad. Gustav. P. P.
22. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Michaël Bostadius (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Ad relictam Viduam moestissimam.
EDDE, mihi charae Matris habenda loco!
Confiteor, tanti est Justissima causa doloris,
Quod cecidit thalami portio chara tui!
5 Verum, exopto, tuam subeant solamina mentem;
Est commune mori, coelica vita redit.
Namque velut tenues fumus pertransit in auras,
Sic celeri transit vita tributa pede.
Perstat in humanis nil quicquam immobile rebus;
10 Omnia praetereunt, praetereundo ruunt!
Omnibus impositum est, inopinae mortis adire
Limina; Parcarum Lex ubi dura jubet.
Hinc dolor, hinc lacrymae, gemitus, moestaeque querelae;
Et gemis in viduo, sola relicta toro!
15 Sed nos ferre decet, quod non mutare valemus:
Infectum factum reddere nemo potest.
Quis fuit? aut quis erit? qui mortis vicerit ictus,
Et re Parcarum fugerit insidias?
Sic commune mori est! verum est solaminis alti,
20 Quod post hanc mortem coelica vita redit.
Vita prior, mortem dat; sed mors Janua vitae est
Coelestis. Moreris? coelica vita manet.
Est Deus Omnipotens, cum vult prognascimur, atque
Ipsi cum placuit, nos quoque demorimur.
25 Tempus erit, tumulis quo corpora nostra resurgent,
Et venient superas re subitura domos.
Ingentem quare patienter pone dolorem;
Tristia qui tribuit, tempora laeta dabit.
Tunc postliminij cito reddita Jure Marito,
30 Aeterni intrabis gaudia summa poli.
Lugubri affectu scrib.
23. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Petrus Caroli Undenius (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
suum Maritum.
Felix quae quondam fueram, dum fata sinebant;
Nunc infelici sidere nata, gemo!
O furor! o lethi nulli evitanda potestas!
Ah, quam insperatas Mors habet atra manus!
5 Abstulit illa parem thalami, comitemque laborum!
Vicerunt rigidae spicula torva Necis!
Ah! quis curabit viduos per secla[4] Penates?
Natorum quis erit nunc super usque Pater?
Tu nisi, qui coelum e nihilo Terramque creasti,
10 Qui servas homines, cunctaque in orbe, Deus.
Sola ego vota DEo solvam! viduata Marito,
Deserti vitam turturis instar agam!
Interea dilecte Vale Conjunx! Valedicis!
Nos iterum junget Christus in Axe Poli.
Pie Defunctus respondet.
15 Non coelum invideas, Conjunx! charissima Conjunx!
Quo gaudes recipi, perpetuoque frui.
Tunc fueris felix, tunc felicissima! quando
Ante Deum nosmet junget amoena dies.
Sunt turbae in Mundo, varij bellique tumultus:
20 Certa Polo veniunt gaudia, nulla Solo.
Chara Vale Conjunx! Nati Nataeque Valete!
Summa dies iterum junget in Axe Poli!
Ad testificandam veram condolentiam paucula
haecce moesto Animo app.
W-Gothus, SS. Theol. Stud.
24. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Petrus Trottonius (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Mens habet aethereas sedes, mundumque Polarem;
Non hanc servat Humus, nec Libitina tulit.
Mox veniet tempus, Tuba Christi qvando sonabit,
Et reddet tellus, quod Libitina dedit.
Haecce pauca condolentiae E. lubens app.
25. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Torerus Erici Odelius (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Quot mala circumstent hominem! quot mille periclis[5]
Subjaceat! nemo commemorare potest.
Hunc premit inventor scelerum; Conamine magno
Insidias animae nocte dieque struit.
5 Hunc Mundus porro exemplis seducere pravis
Contendit; Nunquam sic homo tutus erit!
Heu! soevum proprio in gremio secum gerit hostem;
Cum quo pugnandum, praesto ibi hostis adest.
Non secus ac vasto currens in gurgite navis
10 Undique quassatur turbine agente maris:
Sic homo jactatur fati mundique procellis,
Semper curarum Janua aperta patet.
Et tandem, subito qui se subducere tentat,
Hunc vocat ante ipsos hora suprema dies!
15 Exemplum monstrat, noster GUTHEMIUS, olim
Qui fuerat Pastor! vir pietate gravis:
Mellifluo gratos hausit de fonte liquores
Scripturae; retulit dogmata pura Dei.
Sana tulit demissae animae Solamina Verbi,
20 Et pressit Legum corda maligna sono.
Vixit! et emicuit veneranda modestia morum;
Fulsit, ut aethereas Hesperus ante faces.
Parca sed o citius praecidit stamina vitae,
Longius ut tempus viveret ante Deum!
25 Hinc, o GUTHEMI, Salve! coeli incola, Salve!
Astrorum, Salve, Nobile Delicium!
Luctum, et ultimum honorem testificans scribebam
SS. Theol. Stud.
26. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Philippus Halbach (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Sic abrupte fluunt dilectae stamina vitae,
Et Musae deflent fata inopina Viri!
Emoritur felix animis GVDHEMIVS; ille,
Delicium Patriae, delicium Eusebiae!
5 Corpore demoritur! sed mens pia vivit Olympo:
Mortuus hinc mundo, vivit in axe Poli.
27. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Ericus Andreae Holstenius (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Defunctus. Mortis instantis perimor minaci
Spiculo, quod me jubet inter umbras
5 Ad Cives. Faucibus voces dubiis adhaerent!
Vos, pij cives, tenues susurros
Linguae quos morbo lacerata format,
Prendite sensu.
Vivite aeternum! Docui salutis
10 Vos iter: Christo bene vivite, inde
Proximo vestro bene Vivite; o sit
Ad moestamEt tibi, Consors thalami, Marita,
Conjugem. Nunc Vale dico; praeeo; Deoque
15 Trado te, curae fuerit coortae
Juge levamen.
Ad Liberos. Ad Poli Regem, Soboles venusta,
Avocor; non tu tamen es Parente
Orba; Sed praesto Pater est Jehova,
20 Estque Patronus.
Ad Generum. Clare GEZELI Gener; o Professor
Clare; vocem audi! Domui relictae
Sis favens; vivas columen decusque
Patribus Orbae.
25Votum Au- Incola o coeli, mihi clare, Salve!
thoris. Christe, sis felix domui columna:
Optimus vivat Gener, et Marita, et
Quod lugens deproperabat
Wesman.
28. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Nicolaus Psilander (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
ECHO.
E. Mortuus audit! Quid Praepositus? E. Positus!
Sol Oculo? E. Loculo! Pol dignus vita? E. ita: Dignus
Semper Honore: E. o re! Dignus Amore: E. morae!
5 Duna dolens refluit? E. Fluit. Aures arrige. E. Rigae.
Collacrymans? E. Lacrymans. Impete clamat? E. Amat.
O clangores! E. Angores. Vidua? E. Idua. Deflet?
E. Flet. Proles quidem? E. Idem. Vis iterata! E. rata!
An repetit Castra? E. Astra. Poli sic tecta subintrat?
10 E. Intrat. Pervivit? E. vivit: Ibi tibi? E. ibi.
Quod C. C. C. C.
29. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Andreas Bergh (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
proclamata.
Quis dolor ad Dunam, dic tu resonabilis Echo?
Quid facit ut quatiat pectora clamor? E. amor.
Quid facit ut populum nunc vestiat ater amictus?
E. Ictus; fert Lachesis vivida fila? E. F la.
5 Ambiguum forsan factum? E. actum. A turbine mortis
E. Ortis! Peccatum commeruit? E. meruit.
Nonne fuit Pastor? E. Pastor; quem Spiritus auxit,
Qui columen! E. Lumen. Qui nituit? E. Nituit.
Anne Ecclesiolae Svecorum Navita? E. vita.
10 Atque pius Rigae Praepositus? E. positus!
In tumulum? E. Tumulum. Quo flexit mens pia cursum?
E. Sursum! Ter felix o habitabit? E. abit!
Cernit Christum? E. Istum. Quae, qualia gaudia? E. dia.
Postremum verbum dic mihi quale? E. Vale.
Flens cum flentibus app.
30. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Jacobus Columbus (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Livida Tisiphone diris torquata colubris,
Cur sua de Stygiis Spectra reducit aquis?
Cur strident Parcae, ac Alecto infecta venenis?
Occupat officium cur Libitina suum?
5 Cur fremit indomitis horrens Ophiusa venenis?
Qualibus aut herbis Colchica terra viret?
Cernimus heu frustra vix has saevire ministras
Mortis! portendunt effera signa necem!
Vera loquor; tristis nec me sententia fallit,
10 Successum capiunt talia quando suum.
Heu jacet, Eusebiae decus immortale, cadaver;
O vixit Levonum Gloria magna solo!
Flete piae Charites, lachrymas effundite Musae,
Scindite purpureas ungue rigente comas.
15 Pro viridi tristem lauro gestate cupressum,
Cum sonet in numeris nil nisi triste meis.
Unanimi nisu pullatas sumite vestes,
Et date lugubri carmina moesta sono.
Calliopaea lyram sepone, Polymnia cantum,
20 Linque fides Erato, Therpsichoreque choros.
Dixi! Melpomene tragicis vestita cothurnis,
Farier incepit voce gemente statim.
Quae vos Tartareae coepit dementia Parcae?
Quis tenet aut Genius pectora vestra malus?
25 Quando probos reprobosque simul, discrimine nullo
Tollitis e mundo supprimitisque nece?
Nec vos Doctrinae ratio, nec semina verae
Virtutis, nec vos dogmata sacra movent?
Nec vos infractae vires, speciesque Juventae
30 Depellit, nec vos fulva talenta Midae.
Insatiata tuas fauces Mors vexat orexis,
Non secus ac tetrae caeca barathra Stygis!
Ah quanti luctus, ah quanti es causa doloris;
Te sine sub toto tristius axe nihil.
35 Tu cogis viduis multos recubare grabatis,
Tu facis ut multi saucia corda gerant.
Eripis Infantes Patribus, Natisque Parentes,
Tu facis ut Fratri sic neque juncta Soror.
Tu facis ut Conjux amittat maesta Maritum,
40 Vt quoque Pastorem linquat Ovile suum.
Sed prius Oceani pisces numerabis et undas,
Vel quot Svediacus gramina tractus habet;
Ante ego quam dicam quot ponat Morta dolores,
Vel quot purpureas irriget imbre genas.
45 Si cupis exemplum; praesens hoc inspice Funus;
Egregia ad Rigae moenia Pastor erat!
Sacra Monasterii[6] qua visit Natio Sveca
Limina, Divino pectore Pastor erat.
Tristibus hunc plorat lacrymis rellicta Marita,
50 Hunc plorant Nati! Filiolaeque gemunt!
Hunc plorat lacero rellicta Ecclesia vultu,
Quam docuit magni jussa verenda Dei.
Hunc plorat tristi graviter VVestgothia luctu,
Quae dedit huic primum lucis habere diem.
55 Dicit inexhausto tabescens moesta dolore
Foemina, quid gratum, nil nisi flere mihi est?
Et velut extincto tristatur compare turtur,
Nec tangit roseas fronde virente comas:
Sic gemit; ut verum cunctis testetur amorem,
60 Sic quoque flent gnati, filiolaeque piae.
Corrumpas questu Foemina sola tuo:
Quid juvat innumeris sic indulgere querelis,
Cum Lachrymae extinctos non revocare queant?
65 Hoc iter est cunctis peragendum, ac ordine nullo
Tendimus in gremium, frigida terra, tuum.
Ille Palaestini laqueata palatia templi
Qui struxit Salomon, mortis inivit iter.
Ille etiam Juvenis, quem cursa praepete nullus
70 Vicit; inexpletae mortis adivit onus.
Quo fuit in toto nullus speciosior orbe,
Absolon extremum clausit in orbe diem.
Pone modum o lachrymis, Conjux viduata Marito,
Et tristes fletus disce inhibere tuos.
75 Nam non interiit; verum coeli incola vivit,
Colloquio fruitur candidiore Dei.
Felix, qui vera clarus pietate recedit,
Accipit astrigeri tecta beata poli.
Et veluti Christus lucis surrexit in auras
80 Post mortem, et subiit culmina sancta Poli;
Sic etiam nobis donabitur altera vita,
Cujus in aeternum haud terminus ullus erit.
Hinc o pone modum lachrymis, viduata Marito
Conjux, et fletus disce inhibere tuos:
85 Hora cito veniet; te summus habebit Olympus;
Est mora parva, orbis machina tota ruet.
Vos quoque tristitiae, Gnati, praescribite finem:
Et Gnatae, finem ponite moestitiae.
Nam Pater Orphani adest Deus, est Viduaeque Patronus,
90 Vos solabitur, et ducet, aletque bene.
Talia Melpomene Levonum narravit in oris,
Edidit et tristes Nympha diserta sonos.
Gen. et Illust. Gub. Rig. Alumnus.
31. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Sigvardus Wallingh (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Quam rapido cursu vita tributa fluit!
Paucos ante dies potuit bene gressibus uti
PETRUS GUTHEMIUS, gloria magna Chori:
5 Ast subiti subito crevit violentia morbi;
Demoritur! Domui flebilis umbra suae!
Pharmaca nil prosunt, Medici nec dextra periti,
Ad medicam frustra se tulit aeger opem.
O durum lethum! o durae violentia mortis!
10 Funere flet tristi debilitata Domus!
Sed licet in tumulo demortua membra quiescant,
Mens tamen aetherei vivit in Axe Poli.
Condolentiae ergo scripsit
W-Gothus.
32.Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Jonas Johannis Scarensis (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
En Stat adhuc rapidi jus irrevocabile Fati,
Dum omnia praesentis sub juga mortis eunt!
Namque Indoctorum juncis et arundine nexas
Aggreditur celeri transitione Casas.
5 Occupat, invadit simulac secreta Virorum
Doctorum, quae auro splendidiora micant.
Pallidae ubi mortis flebile vulnus erit!
Exanimis, clarus jacet Arte GUTHEMIUS, ille
10 Qui sacri Verbi buccina clara fuit.
Qui, donec vixit vera Pietate Fideque
Terrigenis dixit, quae sit ad Astra via.
Non obduravit gemitus ad Pauperis aures;
Obtulit ad querulas munera larga preces.
15 Accipit Ossa quidem tumulus, sed Fama superstes
In terris; superest Mensque beata Polo.
Vltimi honoris ergo fudit
Svecus.
33. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Laurentius E. Emzelius (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Nititur extremos anticipare dies!
Demoritur PETRUS GUTHEMIUS, ardua verbi
Buccina; Divini gloria magna Chori!
5 Flet Pietas! Conjunx flet charo orbata Marito!
Flet Gener insignis! flet pia Progenies!
Demoritur! Verum Christo sociatus Iësu
Aeternos supero vivit in Axe dies.
Hinc modus o lacrymis veniat; GUTHEMIUS alti
10 Vivit in axe poli, vixit in orbe soli.
Debitae concolentiae causà app.
34. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Andreas Helgonis (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Quam cito Mortales lethi via fallit euntes!
Vita etenim celeres transit, ceu fumus, in auras;
Tristibus atque fugit praeter spem subdita curis.
5 Exemplum nostro dederit GVTHEMIVS aevo;
Qui secreta Dei mysteria, voce sonora
Pandebat mundo, Divini Buccina verbi.
En! mortis rapitur telis confossus acutis,
Ante diemque! diem mortalis terminat aevi.
10 Sed placido condit nictantia lumina somno,
Et Christo felicem animam commendat: Olympo
Hinc fruitur, superis successit sedibus hospes,
Perpetuoque viget Paradisi in honore beatus.
Hinc lacrymas o siste tuas, tristissima Conjux!
15 Siste! Gener lacrymas GEZELI, clare Magister,
Siste! pias lacrymas, Proles pulcherrima, siste!
Vivit in axe Socer, Conjunx, Genitorque beatus.
Vltimi honoris ergo appendit
W-Gothus.
35. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Claudius Olai Argillander (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Tetrica lex mortis! spreto discrimine, tollit
Mortales! Pereunt Improbus atque Probus!
Hoc nobis monstrant praesentia funera: Fidus
GUTHEMIUS moritur Pastor in Aede Dei!
5 Aoniis Vixit Musis addictus, et altis
Artibus ingenuis, Pieriisque choris:
Vixit magnanimo vulgans sacra dogmata Zelo;
Vixit, et extremum clausit in orbe diem!
Flet Pietas! et flent omnes Helicona colentes!
10 Extinctum Musae flent! flet et Eusebia!
Ille sed astrigero nunc est insertus Olympo:
Vivit! cum CHRISTO vivit in axe Deo.
Condolentiam testans scr.
36. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Arnoldus Mahlstede (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Ergone sic subita praereptus morte quiescis,
GVTHEMI; Christi fida columna Gregis?
Te Custode, Lupi sacrum vastantis Ovile
Nil potuit rabies, nil potuitque dolus:
5 Nil potuit duri tenebrosum dogma Suitae;
Nil potuit salsum, Calve, sophisma tuum.
Accipis inde tuo nunc praemia digna labore
GVTHEMI; Superum laeta theatra subis.
Condolentiae E. apposuit
Junior, Livonus.
37. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Andreas Svenonis Dimbodius (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Fundite luctisonum Parnassi carmen Alumnae,
Prodite tristitiae plurima signa novae.
Plurima signa novi date conspicienda doloris,
Et flavas tristi cingite fronde comas.
5 GUTHEMIUS, Rigae Jacobi Pastor ad Aedem,
Occubuit! fato functus o occubuit!
Ille meus quondam Nutritius atque Patronus!
Sanguineo ille mihi foedere junctus erat.
Solvitur in lacrymas hinc o mihi lumen utrumque,
10 Sicque iterat tristes mens tremefacta sonos:
Improba Parca, Pio quae nulli parcere nosti,
Debueras reprobi monstra tulisse Gregis.
Anne tui quondam meta furoris erit?
15 Sicne tibi Pietas et virtus temnitur omnis,
Et probitas rigido sub pede spreta jacet?
Nam mors Praecones dum Verbi tollit acerba
20 Salvifici; iratum se Deus esse docet.
Ast, venerande Parens, rebus sublate caducis,
Incolis astrigeri culmina celsa poli.
25 Accipe quae solvit pulcerrima praemia Christus,
Praemia perpetuo continuanda die.
Dialogus.
U. Siccine me miseram, mi blande Marite, relinquis,
Quis dolor o fuerit gravior? Quis durior unquam?
30 Uxor si charum perdat amica Virum.
M. Sic fuit aetherei Regis divina voluntas,
Quae vitae nostrae jus habet atque necis.
Siste igitur lachrymas, et tristes mitte querelas,
Splendida coelorum me tenet aula. Vale.
'EteÒsticon.
35 GVtheMIVS rVtILa CoeLI LoetatVr In aVLa,
Et ChrIsto LIngVa IVbILa grata CanIt.[7]
In immaturum obitum Dn. Avunculi sui,
aeterna memoria devenerandi,
lugens haec fundebat
38. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Petrus P. Byringius (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Viduae relictae.
Anxia quod tristi fundis suspiria corde,
Quod sunt sanguineis lumina tincta notis:
Quis damnare potest factum? bene, dicere, factum,
Coguntur cuncti qui proba corda gerunt.
5 Vltima nam cernis defuncti fata Mariti,
Qui fuerat cordis portio prima tui.
Quid sumus? ante dies paucos vixit valuitque
Vir tuus, atque tibi gaudia multa tulit.
Nunc jacet exanimis! sine vita est, triste cadaver!
10 Extremum dixit voce gemente Vale.
Non tamen immiti debes succumbere curae;
In mediis lachrymis disce tenere modum.
Ethnicus ordo, cui non est spes ulla salutis,
Pergit inexhaustis se tenuare modis.
15 At nobis, docuit quos Sacri pagina Verbi,
Tutior est tuto meta terenda pede.
Corporis ac Animae quamvis disjunctio fiat,
Non tamen in nihilum pervolitare queunt.
Vltima sed cum lux perituro affulserit orbi,
20 Spiritui ipsa redux portio carnis erit.
Tunc o cum charo succedes compare Olympo:
Gaudia erunt nullo deperitura die.
Ergo cordipremum tandem sepone dolorem:
Ipse tuus Conjunx coelica tecta tenet.
a
39. Adr: Petrus Arvidi Guthemius – Aut: Andreas Malmenius (cf. 16)
SKB, [UUB], [Tartu UB]
EPICEDIUM
Qvam cito lapsurae momentum nobile vitae
Transit! ut umbra, dato Sole, caduca fugit!
En tuba GVTHEMIVS clangebat nuncia Verbi:
Mox tacet! extremum voce sonatque Vale.
5 Fit gemitus! tristi turbantur moenia luctu!
Conjunx moesta dolet! moesta Domusque dolet!
Plangunt Vicini, luget Gener, atque Propago;
Ah, tanti properat Mors inopina Viri!
Ponamus luctum Gudheimbene vivit Olympo:
10 Vitam, quae nunquam est interitura, dedit.
Sudermannus.
40. Adr: Johannes Gutslaff – Aut: Laurentius Ludenius (Kurtzer Bericht vnd Vnterricht von der Falsch-heilig genandten Bäche in Liffland Wöhhanda. Daraus die Vnchristliche Abbrennunge der Sommerpahlschen Mühlen geschehen ist. Aus Christlichem Eyfer, wegen des Vnchristlichen vnd Heydnischen Aberglaubens gegeben Von Johanne Gutslaff, Pomer. Pastorn zu Vrbs in Lieffland. – Dorpt in Lieffland, Hans Ohm, 1644: J. Vogel.)
Göttingen UB, Kobenhavn KB, H, Tallinn SA, Tartu UB
GRATULATIO
Reverendo, Praestantissimo et
Humanissimo Viro
Ecclesiae Urbissensis Pastori dignissimo,
Libelli hujus Authori.
Soepius immenso tempestas horrida tractu
Fertur, et involvit terras stridentibus Austris.
Porta tonat coeli; gravium fluit agmen aquarum
Turbine confusum piceo; et nigrante procella
5 Non tolerat medias hyemes aestate renata
Luxuries segetum, gravidis quae surgit in herbis.
Spicea lactenti jamjam coma fruge tumescens,
Humida decussis campo flaccessit aristis:
Et spem destituit, nec frugum praebet acervos.
10 Obstupuere animi! et quas res incognita turbat
Scinduntur dubiae studia in contraria mentes!
Dum trepidant vario trepidae discrimine partes,
Atque incerta fremit diverso murmure Terra;
Gutslave, Eusebiae et Christi Reverende Sacerdos,
15 Quaesit tristitiae, quae causa caputque laboris,
Expedies; prima repetens ab origine famam.
Inflectas hominum curas; tristesque ruinas
Soleris; certam jubeas sperare salutem, et,
Dante Deo, afflictis melius confidere rebus.
Quod app.
Ph. et J.U.D. Poët. Cor. Prof. P.
41. Adr: Johannes Gutslaff – Aut: Adrianus Verginius (cf. 40)
Göttingen UB, Kobenhavn KB, H, Tallinn SA, Tartu UB
GRATULATIO
Insolita insolito Livonia tempore sensit
Frigora: Ruricolae fervorem Solis et aestum
Expectant, cupiunt; optantque ut frugifer imber
Descendat coelo (qualis soles aëris esse
5 Temperies, cum Sol attingit brachia Cancri,
Aut quando accelerat splendentis ad ora Leonis:)
Sed miseros misere spes decipiebat inanis;
Non calor et pluviae hac coeunt aestate frequenter,
Verum grando, gelu, ventus, comitante pruina
10 Exsurgunt, cedit Phoebique potentia: contra
Frigoris asperitas, et duri grandinis ictus
Consumunt, laedunt et perdunt funditus omne
Frumentum aestivum: perdit hordeum, avena, fabaeque:
Interit et longis texendis funibus apta
15 Cannabis, et linum quo foemina delectatur.
Coetera quis narret? creat haec meminisse dolorem.
Tu lege, commemorat Gutslavi haec pagina miram
Ignarae Gentis, quae Livoniam incolit, artem,
Qua tempestatis voluit sedare furores.
20 Accusat Fluvium, mola quo super aedificata est;
Haec mola, rustica Gens clamat, commovit ad iram
Hunc fluvium, Tonitru sacrum, tolerare negantem
Murmur aquae, sonitumque rotae, lapidumque tumultum;
Hanc tempestatem nobis Fluvij excitat ira.
25 Nec mora: Concurrit, gladiis hastisque tremenda,
Ardentemque molae furibunde subjicit ignem,
Egregio facto Fluvij compescat ut iram.
Ethnica Gens, pressit vestigia coeca parentum,
Pertulit hinc toto meritas in corpore plagas.
30 Ordine rem gestam Soboli, Gutslave, futurae
Narras; officio (Christo comitante) fidelis
Defungens Servi, dum vera docendo, refellis
Falsum. Non Satanas, inquis; non fluminis ira,
Sed Justus Vindex, cujus violavimus omnes
35 Divinam Legem, nobis haec tristia fecit,
Non ergo immerito culpam mala poena secuta est.
Corrige et emenda vitam, Livonica tellus,
Sic tibi laeta seges, veniet sic messis opima.
Librum Gutslavi quem docta Minerva reclusit,
Commendat tenui tibi carmine, candide Lector
Adrianus Virginius, Julino-Pom.
Ecclesiae Nuggensis, prope Urbem
Dorpatum, Pastor, et Facult. Theol.
Adjunctus.
42. Adr: Ericus Gyllenstierna – Aut: Johannes Petri Kuuth (In salutiferam nativitatem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, oratio: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ die 13. Decemb. an. 1644 publice /.../ enarrabat Johannes Petri Kuuth, /.../ - Dorpati, 1644: J. Vogelius.)
SKB, UUB, H, [Tartu UB]
DEDICATIO
Perillustri et Generosissimo Heroi
ac Domino,
L. Baroni in Arås/ Domino in Nynäs et Hiäl-
näs/ etc. Gubernatori Generali per Ingriam, Careliam,
Domino suo Gratiosissimo,
Vitam et incolumitatem p.p.
Illustris Baro, factis Illustribus Heros;
Reginae, et Patriae nobile Delicium;
Jam Novus Annus adest; cursus Hyperione natus
Absolvens, solitum rursus anhelat iter.
5 Mittunturque piae donaria commoda Strenae;
Et votum est, felix ut Novus Annus eat.
Hunc sequar optati morem totius ut aevi,
Transmitto tenui JUBILA scripta stylo.
JUBILA, quae nostrae testantur gaudia mentis,
10 Dum Christus DEUS est virgine natus HOMO.
Celse Heros, Christus celsos beet ordine motus;
Illustremque tuam ditet honore domum.
Sic Novus adveniens hic felicissimus Annus,
Et placidi veniunt per pia vota dies.
Vestrae I. G.
Humil. Cliens
Sudermannus.
43. Adr: Philippus Halbach – Aut: Johannes Christophorus Kirstenius (Disputatio theologica in caput octavum a v. 1. usque ad v. 31. D. evangelistae Iohannis selectissimas notas exhibens in Regia Academia Dorpatensi publicae censurae subjicietur, praeside Andrea Virginio, /.../ respondente Philippo Halbach /.../ die < > Junij, anni 1644. – Dorpati Livonorum, 1644: J. Vogelius.)
Växjö LB, BRAN (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
Ergo PHILIPPE, doces, temere non carpere quenquam:
Cum non mortalis sit sine labe status.
Rite tamen vitae a vitiis desistere tradis:
Ut frater fratri facta remittat, agis.
5 Invigilare sacris, Christo duce, perge Camoenis:
Et pia vitae, pia et Dogmata conveniant.
Sic vovebat fratri suo dilectissimo
Johannes Christophorus Kirstenius.
44. Adr: Jonas Johannis <Scarensis> – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio metrica de temperantia: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ die 18. Iunij, anno 1644. publice /.../ enarrabat Jonas Johan. Scarensis, /.../ - Dorpati Livonorum, 1644: J. Vogelius.) SKB, UUB, Karlstad StB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Praestantissimo Dn. Peroranti.
Per Anagr.
HIS, O JONA, ANNIS SIS CREANS!
Temperie morum, et rerum gravitate; Virorum
HIS, O JONA, ANNIS SIS bona corda CREANS!
In felix auspicium app.
Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D.
Poët. Cor. Prof. Publ.
45. Adr: Jonas Johannis <Scarensis> – Aut: Jacobus Columbus (cf. 44)
SKB, UUB, Karlstad StB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anagr.
HIS I SANIS, NASONIS CANORE.
Iure tibi, JONA, ferimus praeconia laudis,
Dum tuus est magno dignus honore labor.
Dum libant alij rosei Carchesia vini,
Thespiadum calida Numina mente colis.
5 Dum ducunt alij planta trepidante choreas,
Excipis undantes ex Helicone lacus.
His pius I SANIS; NASONIS namque CANORE
Conjungis lepido carmina docta stylo.
Pallas avet Studiis quondam dare digna brabeja,
10 Parnassique tibi praeses Apollo favet.
Quod in verum fraternitatis Symbolum posuit
Gen. et Illust. Gub. Rig.
Stipend.
46. Adr: Jonas Johannis <Scarensis> – Aut: Henricus Winter (cf. 44)
SKB, UUB, Karlstad StB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Qui versat gravium volvitque statuta Sophorum,
Vitamque exornat moribus ingenuis;
Laudibus eximiis merito celebratur in orbe,
Egregiae et praestat dexteritatis opus.
5 Hinc dum Temperiem morum, perdocte SCARENSIS,
Instillas animis Carmine suaviloquo;
En ti Embecciades cantant praeconia Musae,
Conatus laudat Patria terra tuos.
Haecce Amico et Contubernali suo suavissimo
gratulabundus adjecit
Livonus.
47. Adr: Laurentius L. Kilander – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio de justificatione hominis coram Deo: quam /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ die 15. Maji, anno 1644. publice /.../ enarrabat Laurentius L. Kilander, /.../ - Dorpati Livonorum, <1644>: J. Vogelius.)
SKB, UUB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctiss. et Humaniss. Dn. Peroranti.
LAVRENTIVS LAVRENTII KILANDER;
Per Anagr.
NVLLI ERRENT; VIVIT ARA KALENDIS!
NULLI ERRENT; totis VIVIT sacra ARA KALENDIS:
Pro toto mundo Victima Christus obit.
Optatae durate Animae; confidite Christo;
Vita resurrexit Christus, ad astra vocat.
5 Morte mea functus: mihi mortuus, et mihi victor;
Hinc sacra salvificam ventilat aura Fidem.
Quod in felix omen ap.
Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D.
Prof. publ.
48. Adr: Laurentius L. Kilander – Aut: Petrus Caroli Undenius (cf. 47)
SKB, UUB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Latonae proles, Kilander, magnus Apollo,
Per quem concordant omnia coepta tua,
Ingenij dotes tibi pulcras indidit ipse,
Vt Musis sacris pectora nata geras.
5 Cimmeriis quondam Romanus Papa tenebris,
Electi oppressit dogmata sacra gregis,
Tradens; quod proprium meritum, quod quale et inhaerens,
Nosmet Mortales justificare queant!
Errores tantos, Tu sic, et dogmata falsa,
10 Ipse sacrosanctis deprimis usque sonis.
Insta, insta: Dominus vires conatibus addet,
Et surgent rerum commoda multa tibi.
Festinanti calamo, Amico suo
ita gratulari voluit
W-Gothus. SS. Theol. Stud.
49. Adr: Laurentius L. Kilander – Aut: Jacobus Columbus (cf. 47)
SKB, UUB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Tartareis Pluto quaedam transmittit ab undis,
Livida perpetuae litis fomenta; cerebri
Humani ratione librant quae vera salutis
Dogmata, et astuto spinosa Sophismata nisu
5 Texunt; dum satagunt Fidei discindere nervos.
In cruce nos fuso salvamur sangvine Christi
Justitiaque ejus removentur crimina cuncta.
Hic opus, hic res est, verae hic cynosura salutis.
Talia qui secum constanti pectore volvit
10 Elysij repetet nemoris florentia tecta.
Ergo tuos laudo conatus, docte KILANDER,
Tanta pie vero mysteria corde volutas.
Tu non humani, nullo fulcimine nixas,
Sectaris genij tricas; sed congrua sacrae
15 Semina Scripturae Latia conspersa loquela
Fundis. Perge piis felix insistere coeptis.
Et tu successus clemens da CHRISTE secundos.
Haec ita dilecto populari carmina
fudit
Gen. et Illust. Gub. Rig.
Stip.
50. Adr: Matthias Matthiae Laechlin – Aut: Petrus L. Schonbergius (Disputatio philosophica, de natura ethicae, hoc est, de definitione et distributione ejusdem generali; ut et de virtutibus intellectualibus ita dictis, incidenter, quam /.../ in Academia Gustaviana /.../ sub praesidio, /.../ Michaelis Savonii, /.../ publice discutiendam exhibet Matthias Laechlin, /.../ ad diem <4.> Januar. /.../ - Dorpati Livonorum, 1644: Lit. acad.) Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Svnt comites virtutum: aeqvum, candor, bona spesque
Sunt famulae Laudes, gloria, fama et honor.
Casta illis domus et celso stant colle Penates,
Vrbi dant Legem et moenia fortificant.
5 Has decus et niveis Victoria concolor alis
Et cinctus Laurus ducit ad astra Chorus:
Quas cum secteris, Matthia, animum cataphractus,
Praemia digna feras ingenio usque tuo.
His quondam Eusebiae Patriae, Laribusque paternis
10 Vtilis, atque urbis moenia fortificans.
Haecce gratulabundus app.
Ostrogothus.
51. Adr: Matthias Matthiae Laechlin – Aut: Georgius Hornigk (cf. 50)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Laechlin nunc laudem et Decus immortale mereris,
Et facis officij munia pulcra tui.
Conaris recte conscendere pulpita Phoebi, et
Dicere quod virtus Ethica magna siet.
5 Gratulor inde tibi, virtutes noscere perge
Vt bene coepisti, sedulus absque mora,
Te sacrosancta Trias servet, Studiumque secundet,
Vergat ut in laudem nominis usque Dei.
Ita Gratulabundus subjecit
Aboensis.
52. Adr: Matthias Matthiae Laechlin – Aut: Michael Gustavi Porthanus (cf. 50)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Hasce theses doctas, qui scit defendere docte,
Ipse sibi laudem conciliare potest.
Hoc te posse probant, Laechlini dulcis Amice,
Ingenij et Genij dona verenda tui.
5 Nam scandis Cathedram, solerti et acumine mentis,
Praeside Savonio, solvis in arte strophas.
Perge pari studio Musarum invisere castra:
Et tibi perpetuo surget honore decus.
Honoris et amoris E.
apposuit
53. Adr: Matthias Matthiae Laechlin – Aut: Laurentius G. Porthanus (cf. 50)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Civilis vitae Moderatrix Ethica, doctos
Instillat mores, animosque rubigine nostros
Exuit, incautus qua nos infecit Adamus.
A Brutis homines distingvit, tollit in altum,
5 Prudentesque docet Divorum assumere mores.
Egregios idcirco tuos hoc carmine nisus
Laudo Matthia, merito doctissime frater.
Hinc urge tales sudanti mente labores,
Sedibus Aoniis vivax et fama vigebit.
Sympatriotae et Contubernali suo
suaviss. ita gratulatur
54. Adr: Matthias Matthiae Laechlin – Aut: Laurentius Ludenius (De cruce et calamitate oratio: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ die 20. Decemb. anno 1644. publice /.../ enarrabat Matthias Matthiae Laechlin, /.../ - Dorpati Livonorum, <1644>: J. Vogelius.) SKB, UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctiss. et Ornatiss. Dn. Peroranti.
Per Anag.
HAS MITTANT! HAEC LIMA LAETHI!
HAS MITTANT Mundi curas! HAEC optima LAETHI
Est LIMA, in CHRISTO vita sit acta meo.
In felix omen app.
et P.P.
55. Adr: Matthias Matthiae Laechlin – Aut: Michael Savonius (cf. 54)
SKB, UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ornatissimo atque Doctissimo Dn. Mat-
thiae Laechlin Wiburgo-Carelio, amico et po-
Primus Adam ut vetitos decerpsit ab arbore fructus,
Lignum prima homini perniciesne fuit?
Sed postquam Crucis est suspensus in arbore Christus,
Lignum homini vere certa salusne fuit?
5 Adversa intrepidus licet ut despexerit Omnis,
Cujus spes Christi nititur usque Cruce.
56. Adr: Matthias Matthiae Laechlin – Aut: Samuel Löfwing (cf. 54)
SKB, UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Pvlchra Tibi ferimus Laudum praeconia, LAECHLIN,
Pulchrum dum praestas Artis agentis opus.
Quando Crucem spernunt alij sufferre modeste,
Ipse animo volvis commoda larga Crucis.
5 Certe onus haud, sed honos, aliquid perferre molesti!
Nomine perpetuo ut clarior esse queas.
Gratulor Ingenium: patienter tristia perfer,
Nomine perpetuo Clarus ut esse queas.
Jova beet studia haec, et sancta negotia firmet,
10 Sic multum fructum patria Terra leget.
Haecce Amico suo Singulari
gratulabundus deprop.
57. Adr: Matthias Matthiae Laechlin – Aut: Michael Gustavi Porthanus (cf. 54)
SKB, UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Hoc, LAECHLIN, seclo[8] fateor non durius ullum!
Gens Christi tristes fert sine fine vices.
Quod dum perpendis calamoque animoque diserto,
Laudibus eximiis concelebrandus eris.
5 Cantabunt pulcrae Gentes praeconia laudis,
Et venies Patrio Gloria grata solo.
Haecce Amico et Contubernali suo
gratulabundus adjecit
58. Adr: Matthias Matthiae Laechlin – Aut: Johannes Henrici (cf. 54)
SKB, UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Vita hominum, Cruce multiplici cumulata videtur:
Plena est tristitia plenaque moestitia!
Ergo Crucem discas patienti pectore ferre:
Qui patitur, vincit, concomitante DEo.
5 Candide mi LAECHLIN, tua coepta probavero semper,
In Cruce quod tradis fidere rite DEo.
Conterraneo suo svavissimo, moris,
honoris et amoris ergo appos.
Nötheburgensis.
59. Adr: Georgius Michaëlis Langius – Aut: Laurentius Ludenius (De dialectica oratio: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ 10. die Julij, anno 1644. publice /.../ enarrabat Georgius Michaëlis Langius, /.../ - Dorpati, 1644: J. Vogelius.) SKB, UUB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctiss. Dn. Peroranti.
Per Anagr.
ALLIGA; IN HOC MUSIS EGREGIUS!
ALLIGA honoratas Logico certamine mentes;
Author IN HOC MVSIS sic opere EGREGIVS!
Quod in felix omen app.
et Prof. P.
60. Adr: Georgius Michaëlis Langius – Aut: Faderus Uraelius (cf. 59)
SKB, UUB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Paucula, si chartae; sed maxima, pondera rerum
Si librem, ingenij gignis, Amice, bona.
Nam Logicum Logico progignis ab ubere foetum;
Et monstras varias dissecuisse strophas.
5 Gigne ita; quo possis teneram efformare juventam;
Et gignet famam sedula cura novam.
Ita suo Contubernali gratul.
61. Adr: Georgius Michaëlis Langius – Aut: Ericus Michaelis Langius (cf. 59)
SKB, UUB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Dogmata cuncta jacent, hominum et solertia mentis
Fallitur; ingenuus cum Logicae usus abest.
Est Logicae in vita communi maximus usus,
Quo sine vix licitum est explicuisse strophas.
5 Sit faustum et foelix, Frater dilecte Georgi,
Ingenium Logicae cognitione beas.
Perge piis coeptis, perge invigilare Camoenis;
Et Studiis felix exorietur honos.
Fratri suo dilectiss. sc.
Revaliensis.
62. Adr: Thorerus Erici Odhelius – Aut: Jacobus Columbus (Disputatio theologica in caput septimum a v. 21. usque ad finem, D. evangelistae Johannis selectissimas notas exhibens in Regia Academia Dorpatensi publicae censurae subjicietur, praeside Andrea Virginio, /.../ respondente Thorero Erici Odhelio, /.../ die 10. Maij, an. 1644. – Dorpati Livonorum, 1644: Lit. acad.) UUB, Västerås StB, BRAN, [Tartu UB]
GRATULATIO
Reverendo et literatissimo Dn. Respondenti
Mortalis vario lassatur turba labore,
Quam stimulis vit<i>us urget anhela suis.
Pars rigido viridem convertit vomere terram,
Quam tenet ingenuae simplicitatis amor.
5 Lintea pars rapidis exponit carbasa ventis,
Quam lucrum gratae divitiaeque juvant.
Horrida pars sequitur violenti praelia Martis,
Cui placuit celsae Nobilitatis honor.
Pars gestit Clarij salebrosa cacumina Pindi
10 Scandere, quo clarum nomen in orbe gerat.
Huic quoque dissimili studio tribuuntur honores:
Alter quod sprevit, serius alter amat.
Hic cupit Eunomiae florentia visere tempe,
Condemnare reos, solvere rite probos.
15 Hic sectatur opus cura fervente Galeni,
Datque Machaoniis pharmaca mixta modis.
Hic celeres nitidi cursus inquirit Olympi,
Et tradit docta scripta stupenda manu.
Hic canit auricomae gratissima facta Diones,
20 Conjungens metricis verba diserta modis.
Hic satagit clausos Physices penetrare recessus,
Et mundi varias enucleare vices.
Omnibus his verae dantur praeconia laudis,
Et rutilat proprio lumine quisque suo.
25 Sed qui Divini tractat mysteria verbi,
Laudibus his cunctis anteferendus erit.
Syderio quidquid coeli sub climate degit,
Corruet; at magni sunt rata verba Dei.
Haec lucrum nobis et nostrae cardo salutis,
30 His patet ad superos area certa choros.
Suscipis ergo pios, dilecte TORERE, labores,
Dum nisu tractas enthea scripta pio.
His refoves fractos, et eis solamine promis:
His quoque criminibus saucia corda levas.
35 Annuat Omnipotens; magno florebis honore,
Vernat ut in Libani roscida planta jugis.
In Syncerae amicitiae signum et infucatae fraternitatis
arrham, amico animo gratulabatur
Gen. et Illust. Gub. Rig.
Stip.
63. Adr: Michael Gustavi Porthanus – Aut: Laurentius Ludenius (De magistratu politico, deque subditis oratio: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ die 4. Iulij, anno 1644. publice /.../ enarrabat Michael Gustavi Porthanus, /.../ - Dorpati Livonorum, 1644: J. Vogelius.) SKB, UUB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctiss. Dn. Peroranti.
Per Anagr.
CHRISTUS POLI, HUMANA AVGET.
Ille POLI Dominus CHRISTUS, feliciter AUGET
HUMANA: et Regem, et Subdita corda beat.
In felix omen app.
ac Prof. P.
64. Adr: Michael Gustavi Porthanus – Aut: Matthias Matthiae Laechlin (cf. 63)
SKB, UUB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Qvomodo Sceptrigeri Gladium per secula Gestent,
Et Subjectorum quod siet officium;
Dum docto sermone doces, perdocte MICHAEL,
Quis te condignum laudibus esse neget?
5 Tu Majestatis coelesti Numine fultus,
Hic Majestatis Sceptra verenda refers.
Castalias colito Musas; Christo Auspice, honores,
Praemia pro meritis summus Apollo feret.
Debiti honoris, fraterni amoris, et mutuae
amicitiae declarandae causa
accinebat
65. Adr: Michael Gustavi Porthanus – Aut: Simon Aeschilli (cf. 63)
SKB, UUB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Nescia, stat virtus, turpem perferre repulsam:
Assequitur laudem, et praemia consequitur.
Hanc, Michaël, nitidis, Porthane, amplecteris ulnis,
Quando Magistratus detegis officium.
5 Perge, velut pergis: Virtutem amplectere sacram;
Et sequeris laudem, et pulcra brabeia refers.
Haecce paucula, Amico et Populari
suo dilecto posuit
Ramomontanus.
66. Adr: Petrus L. Schonbergius – Aut: Ericus Harckman (Disputatio theologica in caput nonum a v. 1. usque ad v. 24, D. evangelistae Iohannis selectissimas notas exhibens, in Regia Academia Dorpatensi publicae censurae subjicietur, praeside Andrea Virginio, /.../ respondente Petro L. Schonbergio, /.../ die <28. Martij> Decembr. anni 1644. Dorpati Livonorum, 1644: J. Vogelius.)
Växjö LB (def), BRAN, RNB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctrina ac Humanitate Conspicuo Viro Juveni
Dn. Petro Laurentij Schonbergio, Ostro-
gothia Sveco, fratri ac amico meo certissimo de prae-
senti hac materia eleganter Disputanti.
Languet in aeternis humana scientia rebus,
Et nescit Summi Mystica jura Dei,
Quae fragilis caeco rimatur acumine mentis,
Nec didicit canonem quaerere dogma sa<nct>um,
5 Discipuli propria sic quamvis voce docentem
Christum audivissent voce sonante DEum:
Non tamen infirma potuerunt cernere mente,
Punitur nostrum quomodo saepe genus;
Non semper foedi sceleris quod pondere turget,
10 Ast quod et est CHRISTI portio grata gregis.
Ut manifestetur Divina potentia; quanam
Imperio terris imperat atque polo:
Non tamen aequalis scelerosos sarcina torquet
Atque probos, alio sed varioque modo.
15 Illos justa Dei graviter vindicta fatigat,
Increpat has flagro paena paterna levi.
Hosque statim placidis ulnis involvit amoris,
Dilatans laeti culmina sancta poli.
Sic etiam caeco concessit luminis usum,
20 Ut posset lati tecta videre soli.
Haec et plura Dei volvis Mysteria PETRE,
Praeside dum Claro dulcia bella subis.
Sic studio Sophies devoto pectore jungis
Eusebiam: quare laus tibi magna venit.
25 Eusebiae et Sophies studium conjungere perge,
Et cinget viridi flore Minerva comas.
Fraterno ex animo apposui
67. Adr: Petrus L. Schonbergius – Aut: Christianus Iheringius (cf. 66)
Växjö LB (def), BRAN, RNB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Hippocratis medicam merito mirabimur Artem,
Qua valuit celeri dextra, aegrotantia membra,
Hanc ad mundanam vitam revocare ligando:
Siste, precor gressum, et Chartam, quam trado, tuere,
5 Maximum et hic Medicum medicorum rite videbis.
Non modo corporeos languores, Arte, parato
Hic Sanat medicamine dans collyria coeco:
Verum etiam morbos animi depellit iniquos.
Haec meditando, tuis studiis bene prospicis: opto
10 Cordicitus, fausto succedant flumine fauste.
Ita praeceptori suo Chariss. gratulari voluit
CHRISTIANUS JHERINGIUS, Sudermannus.
68. Adr: Heinrich Stahl et alii – Aut: Matthias Laechlin (De cruce et calamitate oratio: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ die 20. Decemb. anno 1644. publice /.../ enarrabat Matthias Matthiae Laechlin, /.../ - Dorpati Livonorum, <1644>: J. Vogel) (cf. 54-58) SKB, UUB, [Tartu UB]
DEDICATIO
Admodum Rev. Clariss. Et Praecellentissimo
VIRO
Per Ingriam, Careliam, et Allantackiam
Superintendenti Dignissimo,
Mecoenati suo colendissimo:
Rev. Clariss. Et Praestantiss. Viris
DN. PRAEPOSITIS,
DN. CAPITULARIBUS,
DN. PASTORIBUS,
DN. COMMINISTRIS,
Omnibus et Singulis,
Per Ingriam, Careliam, Narvam et Allentackiam, in Vinea
Domini Collatoribus Vigilantissimis,
Vitam, Incolumitatem, et Felicitatem p.p.
O Superintendens, Moecenas inclyte, sacrae
Delicium Eusebiae, praesidiumque meum:
Et Vos, qui summi veneranda Oracula Christi
Dicyis, aetherei Buccina clara soni:
5 Praeteriere dies Veteris, novistis et, Anni
Et tribuente Deo, jam Novus Annus adest.
Multa meis sit dicta animis nunc gratia Christo,
Quod Vos egregios servat in orbe Patres:
Servet; et adveniens sit felicissimus Annus:
10 Vita, sit et felix prosperitate Domus.
Vivite felices, longissima vivite secla:
Conatum Musae Vosque fovete Meae.
Dnn. suis Promotoribus et Fautoribus
Unice devenerandis,
In felix Novi 1645. Anni Auspicium,
Humiliter, Reverenter et Officiose
Dat. D. D.
[1] calamo additum R
[2] Idem 1636.14; 1643.21; 1645.13; 1646.4; 1647.17; 1648.13; 1649.16. Cf. 1641.11; 1642.22-24; 1643.19-21; 1648.12.
[3] Idem 1636.25; 1643.46-47; 1645.47; 1646.19; 1647.37; 1648.25; 1649.22.
[4] secla S metri causa
[5] periclis S metri causa
[6] MonasterI S
[7] Eteostichon annum 1644 exhibens.
[8] seclo edd metri causa