1651
1. Adr: Andreas Arvidi <Stregnensis> – Aut: Sebastiananus Wirdig (Sacris magisterij honoribus: <quos>, /.../ decanus facultatis philosophicae /.../ Johannes Erici Stregnensis, philosoph. professor ordinar. et juris extra-ordinar. ut et Supremi Regij Judicij, quod est in Livonia, assessor, in Regia Gustaviana Adolphina Academia, quae Dorpati /.../ est /.../ die 16. Octobris anno 1651. publice /.../ conferebat /.../ Andreae Arvidi Stregnensi, Regij Stregn. Collegij phys. et logic. lectori /.../ quaevis fausta precantur Musae Embecciades. Dorpati Livonorum, <1651>: J. Vogelius)
UUB (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
Haec exantlati sunt praemia pulcra laboris;
His ita Cultores ornat Apollo suos.
Ad majora dehinc natus; sterilescere noli;
Sed magis ingenium percole, Clarus eris.
et Profess. Publ. Academ. p.t.
RECTOR.
2. Adr: Andreas Arvidi <Stregnensis> – Aut: Laurentius Ludenius (cf. 1)
UUB (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anagr.
ARDVA DEI MIRANS!
ARDUA facta DEI MIRANS! Miracula tota
Scrutaris: Mens arrecta est sub imagine rerum.
Erudiit Pallas, docuit sine fine fluentis
Materiae causas; sancti et qui limes Honesti est.
5 Eusebia edocuit Divini Numinis haustus,
Coelica formavit docilem Sapientia sensum.
Sit faustum et felix: Dici hinc consvesce Magister;
ARDUA facta DEI sis MIRANS, Clare Magister!
Quod animitus prec.
Laurentius Ludenius, Ph. et U.J.D.
Prof. Ord. et Reg. Acad. Bibliothecarius.
3. Adr: Andreas Arvidi <Stregnensis> – Aut: Petrus Caroli Undenius (cf. 1)
UUB (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
In studiis multum est consumere dulcibus aevum,
Signaque Musarum prosperiora sequi.
Andrea, unde venit nitidissima Mitra, beata
Laurus, pacis honos effera bella fugans.
5 Carpe tuam dotem, docta virtute Magister,
Tempora jam Lauru cingit Apollo tua.
Quam, precor, ut tentas laudato nomine Laurum,
Dum Parcae ducent mitia fila tibi.
Sic cum mens fragiles rellinquet corporis artus,
10 Perpetuo in terris nomen honosque manent.
Claritate, Doctrina et moribus Politissimo Viro, Dn. Andreae
Arvidi Stregnensi, de novis Magisterij honoribus, in per-
petuae et infucatae recordationis tekm»rionhisce paucis
gratulabatur
Pastor Turmae pedestris Carelianae.
4. Adr: Andreas Arvidi <Stregnensis> – Aut: Israel Drysander (cf. 1)
UUB (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
Euge viros claros dum fert Embecca Magistros,
Quos ornat pietas dexteritasque pia;
Mercurij Soboles illis et fausta precatur,
Optans ut vivant in probitate diu.
5 Ecce meum votum reliquorum carmine votis
Adjungens raptim corde repono pium.
O Decus, ANDREA, Panaceae et Pallados almae
STREGNENSIS, gentis pulcer ocelle tuae,
Sis multum felix; gesta cum laude corollam;
10 Et vigeat studiis Svecia terra tuis;
Svecia terra tuis! Clarus sis arte Magister;
Nestoris inque annos vive valeque diu.
Honoris et amicitiae E. apposuit
Westman.
5. Adr: Andreas Arvidi <Stregnensis> – Aut: Petrus J. Berger (cf. 1)
UUB (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
STREGNENSIS, quoniam lustrasti Pallados Artes,
Sedulus et doctos volvisti rite libellos;
Nunc cape sudoris pia praemia; Summus Apollo
Quae tibi nunc offert, Musis comitatus amicis;
5 Nunc Sophia clarum te nunciat esse Magistrum.
Euge o vive diu sospes, perdocte Magister,
Sentiat ex te quo dulcis tua Patria fructus.
Sic ex animo applaudit
Nycop. SS. Th. Stud.
6. Adr: Andreas Arvidi <Stregnensis> – Aut: Andreas Hellenius (cf. 1)
UUB (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
Mercurij soboles STREGNENSIS docte Magister,
Musarum Aonidum, Nobile Delicium:
Sic Embecciades, Christo duce et auspice, Musae
Componunt studiis digna brabea tuis,
5 Laurea suscipiunt nitidissima tempora serta,
Cinguntur meritae fronde virente comae.
Vive Deo felix, tibi cedant omnia fausta,
Omnipotensque Deus te sine fine tegat.
Amicitiae et fausti Ominis Ergo
ita Gratulatur
7. Adr: Andreas Arvidi <Stregnensis> – Aut: Ericus J. Munthelius (cf. 1)
UUB (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
Qvisquis ad Aonij sitienter prata Vireti
Scandere avet, Claria miles in arte Bonus:
Ille agrum magno veluti sudore Falerni
Excolat, et praeceps Pallados antra petat.
5 STREGNENSIS Clariae Panaceae et Pallados almae
Delicium, certa cognite Amice fide.
Tete DORPATVM gremio refovebat ad Embeck
Praeclarum Phoebi Thespiadumque Choro.
Hausisti et quoniam dulcem Parnassidos undam,
10 Continuo studiis invigilando bonis,
In Cathedra nostra Respondens quando stetisti,
Ex Cathedra nostra quando disertus eras;
Dorptica Musa gradum tribuit tibi, Fautor amande,
Musa dedit studiis digna brabeia tuis.
15 Gratulor ergo tibi, facilisque in vota resolvor,
Et precor ut cedas laudibus hocce Dei.
Accipe multijugo Doctum sudore Magistrum;
Sit felix honor hic; Fautor amande Vale.
Honoris, Amoris, et moris E. Amico et Fautori
suo apprime colendo, ita gratulari
voluit
Westmann.
8. Adr: Andreas Arvidi <Stregnensis> – Aut: Andreas Windbergius (cf. 1)
UUB (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
Sunt variae dotes hominum, diversaque dona,
Quae diversimode distribuere Dij.
Sunt variae dotes DOMINI, diversaque dona,
Quoslibet ut voluit participare Deus.
5 Hic rigidi gaudet dubio discrimine Martis,
Ille feris mira construit arte dolos.
Huic placet assumpta pharetra transfigere Cervos,
In gyrum ille acres ducere tentat Equos:
Ast tibi, STREGNENSIS, Sophiae perdocte Magister,
10 Pallados et Sophiae praemia pulchra placent.
Ergo ter foelix, Laurum, mi Candide Fautor,
Accipe; quam Musae, fronde virente, ferunt.
Sic tibi nomen erit nullo delebile seclo;[1]
Sic tua non Stygias fama subibit aquas.
Ita in veteris Amicitiae recordationem, Fautori et Amico
absenti, de novis Honoribus syncero ex animo
subnectebat
9. Adr: Andreas Arvidi <Stregnensis> – Aut: Daniel Gruuf Nycopensis (cf. 1)
UUB (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
Ode Lyrica.
En mente multum multivaga, satis
Et soepius proponit Homo sibi,
Ut moliatur mentis ardor
Impete dexter opus calenti.
5 Ast providentis cura Dei Patris
Disponit eventum, trepidos pedes
Quae ducit, ut possit Viator
Ad positam properare metam.
STREGNENSIS, almi Consilium DEI
10 Agnosce gratus, dum Patrios cupis
Extera quo loca visitares.
Oris paternis restituens, tibi
Disponit eventum DEUS Arbiter,
15 Stregnesium clarum vocatum
Te retinet studio calentem.
Christus reducens te vocat ad locum
Charum paternum, Re Patriae tibi
Scholae suae fascesque mandat,
20 Ipse pedem retrahit Jehovah.
Haec grator e cordis penetralibus,
Adsint pia incrementa, dehinc precor;
Verum magis ti gratulor nunc
Flos studiose, pia Camoena.
25 Dum Virgines ter tres peramabiles
Nunc rite Magni stirpe Jovis satae
Junctim ferunt gressus ab alto
Culmine nexilibus choreis,
Ut te politum Piëridum decus
30 Doctumque multis artibus optimis,
Nunc bene promeritum redonent.
Ut vergat in laudes tytulus datus
Summi Parentis nunc voveo pius,
35 Sic gaudium, corona pulcra,
Deliciosus Amor Bonisque.
Sic mente multum multivaga, quidem
Concludit et proponit Homo sibi
Vt moliatur mentis ardor
40 Impete dexter opus calenti.
Sed providentis cura Dei Patris
Disponit eventum placide optimum.
Salve, Vale, Stregnensis. En sunt
In manibus Domini! Valeto.
Versus Anni Index.
45 STREGNENSIS FaVtor, Verae SophIaeqVe VenVstas;
Foenore VIrtVtIs te DorptICa MVsa beaVIt.[2]
Ita M. Andreae Stregnensi, in Gymnasio Stregn. Physices
et Logicae Lectori Dignissimo, Amico veteri
Ðlokard wjgratulabatur
10. Adr: Andreas Arvidi <Stregnensis> – Aut: Petrus J. Wichovius (cf. 1)
UUB (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
ANDREA, Lector Physices Logicesque verende
Stregnensis; nostri pulcer ocelle soli;
Accipe jam sertum, tibi quod dat textile Apollo;
Fructus qui genij et dona perire negat.
5 Sit tibi prosper honos, Clarus sis arte Magister,
Svecia dum corylos, dum tenet amnis aquas.
Hisce Fautori et Promotori suo honorando
gratulari voluit
11. Adr: Andreas Arvidi <Stregnensis> – Aut: Josias Josephi Fougdonius (cf. 1)
UUB (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
Invigilat sanctis quicunque Laboribus; Inde
Ille coronatur, constituente Deo.
Clare Vir, Affinis multum venerande, fuisti
In studiis Sophiae Nobilis, assiduus.
5 Ergo Coronaris; cinguntur tempora Lauru:
Hinc vivas Clarus Fronde Magisterij.
Ita Sororio suo dilecto applaudit
12. Adr: Andreas Arvidi <Stregnensis> – Aut: Benedictus Nicolai Ekaeus (cf. 1)
UUB (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
Fronde virente velut decoratur Miles in annis,
Pro Patriae charis qui gerit arma focis:
Addictos Musis sic dexter Apollo coronat,
Quaerunt qui Pindi gramina nata jugo.
5 Ingens sic est laus, didicisse fideliter artes,
Stregnensis Patrij gemma futura soli;
Hinc capias torquem viridi de fronde paratam,
Quam nunc attribuit magnus Apollo tibi.
Accipe praeclaros felici foenore fructus;
10 Praemia virtutis, serta Magisterij.
Quod superest, voveo sincero pectore votum:
Sis felix, Valeas dexteritate pia.
Dexteritate pia sis felix, Fautor amande;
Finio sic votum. Fautor amande, Vale.
Candoris et honoris ergo apposuit
Neric.
13. Adr: Andreas Arvidi <Stregnensis> – Aut: Olaus N. Oestenius (cf. 1)
UUB (def), [Tartu UB]
GRATULATIO
M. ANDREAS ARVIDI STREGNENSIS,
per Acrostich.
Macte |
Magister, |
Misse a |
Mente |
Minervae: |
|
Artibus |
Argutis |
Ardens |
Ascendis |
Ad |
Astra; |
Astripotens |
Ac |
Altisona |
Ars |
Artus |
Animabunt: |
Subtilis |
Sophiae |
Sic |
Solers |
Semina |
Spargis. |
Honoris et amoris E. lubens appos.
14. Adr: Johann Berg - Aut: Petrus Horn (Gedächtniß-Seule, Bey /.../ Leichbegängniß Des /.../ Johann Bergs, /.../ Obersten über ein Regiment zu Fuß; Erbgesessen auff Weissen-See, Pigand, Nurmiß und Lampertzhoff, etc. Welcher den 23. Martij des /.../ 1650. Jahres /.../ entschlaffen und den 22. Aprilis dieses /.../ 1651sten Jahres in Riga /.../ der Erden einverleibet ward, Auffgerichtet von guten Freunden in Dorpt. Dorpt, <1651>: J. Vogel) UUB, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Ut puer incensam stillante bitumine tedam
Aut fovet, aut lapso coelitus imbre necat.
Momento sic Vita brevi pia robora sumit,
Mox vero in cineres, morte soluta, fluit.
5 Felix qui Coeli superas susceptus in arces,
Cum Christo aeternos transigit usque dies.
Condolenti animo adjecit
15. Adr: Johann Berg – Aut: Zacharias Koch (cf. 14) UUB, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Gloria JOHANNES a BERGEN stirpis avitae,
Laudatae clarus Nobilitatis Honor;
Hostilis turmae per mille pericula victor;
Confugium oppressis praesidiumque viris.
5 Occubuit! Posuit ferali hoc membra sepulchro!
Sed mens coelestes incolit usque polos.
Condolentiae ergo apposuit
Zacharias Koch / Pritzwaldensis
Marchiacus.
16. Adr: Johann Berg – Aut: Hermannus Bauer (cf. 14) UUB, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Per Anag.
HABES IN REGNO!
Elaboratio.
Luctisonos tristi Carmine funde modos.
Embecca et mecum Dorptae sub moenibus urbis
Crescentis luctus da Modo signa novi.
5 Ad tumulum luge heu tristis Bellona, Fidesque,
Gradivusque Pater, Militiaeque Cohors!
Militiae Ductor, JOHANNES BERGIVS, Heros
Quique alternantes multa vi praelia turmis
10 Fudit, et hostiles sustulit ense manus;
Dente venenato funestae Mortis ademptus
Corporis extendit frigida membra sui.
Heu! vos lanificae, saevissima Numina, Parcae
Dicite, num vestri meta furoris erit?
15 Ense cadens fortis succumbit Mortis Alumnus,
Vi lethi et pariter doctus inersque cadunt.
Omnes mutantur fragili de semine nati;
Mutatur quicquid cyclicus orbis habet.
Sed quid ago? et frustra convitia vana per auras
20 Aeoliis spargo disjicienda Notis.
Namque haec vis Mortis, Parcarum haec magna Potestas;
Omnia sub leges Mors vocat atra suas.
Haec etenim meruit primaevi culpa Parentis,
Dum sprevit magni jussa verenda Dei.
25 Sed solamen adest. Quod sint haec cuncta Supremi
Patris in arbitrio, qui regit astra Poli.
Hincce manent nimium felices, fine peracto
In Domino placide qui potuere mori.
Illis parta quies, illis super aurea longe
30 Sydera, coelestes fas habitare domos.
Ad vos hosce meos converto luminis auras,
Quos dolor hic nimia proximitate ferit:
Nunc vestras validis lacrymas inhibete capistris,
Mittite moerorem, mittite lacrymulas:
35 Militiae Ductor, JOHANNES BERGIUS, HEROS,
Coelesti IN REGNO Gaudia faustus HABET.
Quo nos, O JEsu, saturos da scandere vitae,
Dum venit extrema lege trahente dies.
Condolentiae testandae ergo scripsit
17. Adr: Johann Berg – Aut: Daniel Gruuf Nycopensis (cf. 14) UUB, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Hic ego JOHANNES a BERG/ fortissimus Heros,
Cui virtus clarum nomen habere dedit;
CHRISTO dante, truces bene qui victricibus armis
Hostes prostravi, pectore, voce, manu;
5 Occumbo! Quem non vicit crudelior hostis;
Hunc dedit afflictum trux Libitina neci!
Quem senio et fessum Mors facto funere mersit,
Nunc gelidum loculus terraque tristis habet!
Donec ab aetherea, Judex Justissimus, arce
10 Judicium aequali sorte, redux peraget.
Qui me cum reliquis Sanctis conjunget Olympo,
Est ubi vera quies, est ubi certa quies.
Condolens scripsit
18. Adr: Olaus Sunonis Dalinus – Aut: Daniel Gruuff Nycopensis (Oratio de pietate: quam /.../ in Regia Gustaviana Adolphina Academia, quae Dorpati /.../ est /.../ die 22. Decembris, anno 1651. publice /.../ enarrabat Olaus Sunonis Dalinus, /.../. Dorpati Livonorum, <1651>: J. Vogelius) UUB, Lund UB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Humanissimo et Doctissimo
DN. PERORANTI.
O fficiosa valet PIETAS quid? id Ore sonor O
D ALINI narrat lingua diserta modo!
L aetior hac possis CHRISTI stare ante Tribuna L,
A c pia pro meritis praemia ferre tuis;
5 A ccipis hac fructus, in rerum rite ruin A
L aetior et cunctis casibus hacce manes.
U rge ausus, docto telam pertexe recurs U;
IN coeptis pergas, sic bene Doctus eris.
S tet licet aegra Silex praecisis undique saxi S
10 US que tamen stabilis praemia larga feres.
PRAECONIVM.
Publicitus pulcram PIETATEM promere pergis
Percelebris Phoebi pars pia, pulcra, proba.
Peccati poenam PIETAS propellere pergit,
Pactaque pro Populo ponere pulchra pio;
15 Percelebris PIETAS, placida prece, Porta Piorum
Propenso Patri perpetiendo placet.
Pulcra Poli placide PIETAS pia pulpita pulsat,
Poscit praecelsi pondera pulcra Poli.
Propterea puppi proraque, Polite PERORANS,
20 Praefultus; pergas prosperitate potens.
Perlaudabiliter PIETATEM promere pergas,
Pondere permagno praemia pulcra petes.
Praemia pulcra petes, Pars percharissima Phoebi,
Perstabis Patriae Portio pulcra piae.
25 Pallida potando Parcarum pocla[3] parata,
(Plaude) petes placide pulpita pulcra POLI.
Praeconio PIETATIS, publice PERORANTI
prosperitatem plurimam perlubens
Precatur
19. Adr: Olaus Sunonis Dalinus – Aut: Laurentius Haquini Calander (cf. 18)
UUB, Lund UB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Est PIETAS virtus toti venerabilis orbi,
Est accepta POLO; Larga ministra Boni.
Haec quoque Cultori bene praemia grata rependit,
Illius possit ne rata fama mori.
5 Ergo ubi nunc laudas PIETATEM, Docte DALINE,
Ingenuis Studiis quae bene pectus alit:
Gratulor; et voveo tibi quaevis prospera, Amice,
Et precor ut pergas invigilare Libris.
Tempore sis omni Verae Pietatis amator,
10 Haec tibi sic Pietas praemia pulcra dabit.
Populari ac Fratri, usu familiaritatis conjun-
ctissimo, eleganter de Pietate decla-
manti, ita gratulabar
20. Adr: Andreas Flojerus – Aut: Sveno Bernhardi Tokelius (Disputatio philosophica de natura et constitutione scientiae naturalis; quam /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati /.../ est /.../ sub praesidio /.../ Johannis Erici Stregnensis, /.../ pro insignibus et privilegiis magisterij philosoph. consequendis, /.../ disputationis exercitio submittebat Andreas Flojerus, /.../ ad diem 19. Martij 1651 /.../. Dorpati Livonorum, 1651: J. Vogelius) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Quando virescentem tacita considero mente
FLOJERI vultum, spirantemque ardua frontem;
Hoc opus, o Deus alme, tuum est, tu perfice coeptum,
Esse ratumque jube, Pia laus sobolescat in aevum.
Incalescenti animo cantillatum ibat
21. Adr: Andreas Flojerus – Aut: Jonas Bringander (cf. 20) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Magna pij Genij laus est, et vivida fama,
Dum studij florent candida signa tui!
Auspicio Christi, tu Musae Nobile lumen
Auges, et multo clarius esse facis.
5 Multi Livoris dentem, noctemque, geluque,
Perfregit genij vis radiosa tui.
Aurum et opes fragiles, dant ultima vota Parentum:
Quas parit ingenium, non moriuntur opes:
Invidiaeque licet te carpat inutile virus:
10 Ipse tamen meriti nomine, tutus eris;
Laus igitur tibi justa datur, veroque Bonorum
Consensu, in seclum[4] fama superstes erit.
Autori, Amico Fautori
singul. honorando, amando, ad contestandam
opellam syncero nitore adponebat
22. Adr: Andreas Flojerus – Aut: Johannes Megalinus (cf. 20) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Illa dies albo rediit signanda lapillo, (11. Mart.)
Dum nix et nimbi, vel quicquid terruit urbem
Diffugiunt; Veris praenuncia sidera surgunt.
Ipse Aries etiam pedibus relevatur in altum,
5 Per quem Sol radians nunc ad sua culmina scandit
Atque decus sylvis reparat, pratisque nitorem.
Illa dies eadem nitido signanda lapillo, (11. Mart)
Candida FLOJERI qua Virtus surgit in altum,
Quae studuit seros hyberni ad luminis ignes.
10 Illa Gradum exoptat, Sophiae mox culmina scandit,
Phoebeaeque parat decus immortale coronae.
Nonne eadem merito candenti digna lapillo?
Gratulor inde tibi, Popularis Fautor amande;
Spiritus ingenij vernat tibi, vivida lima
15 Hoc probat, et thesium praesens systema tuarum,
Naturae culta dum monstras arte tenorem.
Docta PROFESSORUM gratatur turba; Lycei
Et Studiosa cohors votis vota addere pergit;
Sidere quo fausto, tua candida fama decorem
20 Suscipiat, roseis scandens super Astra quadrigis.
Synceri Amoris Ergo, currenti calamo
deproperabat
23. Adr: Daniel Gruuf Nycopensis – Aut: Andreas Erici Windbergius (Disputationum physicarum decima de coelo; quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ sub praesidio /.../ Johannis Erici Stregnensis, /.../ publico /.../ examini subjicit /.../ Daniel Gruuf Nycopensis, /.../ ad diem < > Aug. anni 1651. Dorpati Livonorum, 1651: J. Vogelius) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Praestantissimum et Doctissimum Juvenem
DN. DANIELEM DANIELIS GRUUF/ Nycopensem;
Sympatriotam et Amicum suum svavissimum;
Expansum coelum, dum scriptis rite reponis,
Mi DANIEL, cordis portio grata mei:
Ipse DEus studium probat hoc STREGNENSIS honorat
Praeses, Clarorum Candida stella Virum.
5 Hinc specimen Sophiae praeclarum pandis in Arte,
Ingenij monstras judiciumque tui.
Inde feres tandem foecundae praemia Lauri;
Atque tuas cingent florida serta comas.
Moris et amoris ergo paucis hisce perlubens
honorat
24. Adr: Maria Elisabeth Kling – Aut: Laurentius Ludenius (Ultimo honori /.../ puellulae Mariae Elisabethae Klingiae, /.../ Zachariae Laurentii Klingii, SS. Theol. doct. eximij, et a SS. Reg. Maj. per Livoniam constituti superintendentis /.../ et Regiae Gustavianae Adolphinae Academiae, quae Dorpati /.../ est /.../ procancellarij magnifici, et Supremi ibidem Consistorij praesidis, filiolae /.../ quaecum die 21. Maji anno 1651. Nycopiae nata esset, ejusdemque 27. renata; Dorpati Livonorum 6. Septemb. anno eodem /.../ denata; et die 9. mensis ejusdem Dorpati in templo D. Mariae /.../ terrae concredita est: scriptum a condolentibus. Dorpati Livonorum, 1651: J. Vogel) SKB (def), [Tartu UB]
EPICEDIUM
Evsebiae Doctor, Procancellarie KLINGI,
Et Superintendens Orbis, Et Vrbis Honor:
5 Vitae Oculus Matri, Patri unica Cura Verendo;
Quorum jam lacrymis non caruere genae.
Vix ingressa fuit praesentis limina vitae,
Ut vidit variis omnia plena malis;
Obstupuit gravium discrimine turbida rerum,
10 Atque tulit retro transitione pedem:
Quam dederas, pie CHRISTE, Animam, tibi reddidit: illa
In coelis tecum consociata viget.
Felix Nata; sacro Baptismatis amne renata,
Transigit aeternos absque labore dies.
Inter lac. scrib.
Laurentius Ludenius, Ph. et U. J. D.
Prof. Ord. et Regius Academiae Biblio-
thecarius.
25. Adr: Maria Elisabeth Kling – Aut: Erasmus Pegau (cf. 24)
SKB (def), [Tartu UB]
EPICEDIUM
Praeses, Judicij devenerande sacri;
<C>ur sic Filiolae cita fata doles gemebundus?
Te cur in lachrymas mors inopina trahit?
5 <...>rius[5] an citius mortem properemus ad unam,
Nil ea cura facit, quam bene cura! satis.
<...>o[6] citius, tanto melius; sic nempe malorum
Quicquid erat, subito transit in omne bonum.
Para n.
Nenniskiones tijdh löper fast bortt/
10 Och åhr uthi sigh sielf ganska kortt;
Hwarföre åhr thet tillbörlighit/
Om Saligheet achta medh stoor Flijt.
Debitae condolentiae et observantiae impulsu
tactus haec deproperavi
Proto-Synedrij Livonici Adsessor,
et Pastor Dorpat.
26. Adr: Maria Elisabeth Kling – Aut: Elaus N. Tollenius (cf. 24)
SKB (def), [Tartu UB]
EPICEDIUM
Aurea purpurei ceu rident lilia campi,
Effert dum volucres gurgite Phoebus equos;
Sic ego quamprimum prodivi lucis in auras
Pandi diffusas Sole oriente comas.
5 Occiduas vero cum festinaret ad undas
Hesperus et fusco roscidus iret equo;
Occubui telo funestae Mortis adempta,
Et clausi nitidas, Sole cadente, comas.
Sed ceu floriferi redeunt dum tempora Veris,
10 Ornatur roseis planta renata comis;
Sic cum summa dies componet tempora Mundi,
Et mea fulgebunt corpora luce nova.
Idcirco nolite pij me flere Parentes,
Invida vere retro stamina Clotho nequit.
15 Et mihi nil subiti nocet inclementia fati,
Dum vitam Coeli reddit in arce DEUS.
Ultimi honoris, debitaeque Condolentiae causa
pauca haec moestus deproperabat
Diaconus et Con-Rector
Dorpat.
27. Adr: Maria Elisabeth Kling – Aut: Petri Joh. Berg (cf. 24)
SKB (def), [Tartu UB]
EPICEDIUM
Colloquium.
Moestissimae Matris, et pie Defunctae Filiolae.
M. Quo nunc tam subito te confers, chara MARIA
ELISABETH? rutili an te tenet aula Poli?
Filia, te solam, mea spes, mea vita, petesso;
Nunc desiderio plena fatisco tui.
5 Ipsa ego quicquid ero cineres interque favillas,
Haud unquam potero non memor esse tui.
F. O multum semper mea dilectissima Mater,
Linque tuas lacrymas! linque tuos gemitus!
Cur te sic torques? conceptum pone dolorem,
10 Non gemitus possunt me revocare gradu.
Illa quidem rapuit me Mors puerilibus Annis,
Sed Domino visum! sic Domino placuit.
Optatam ad requiem perveni munere vitae
Defuncta, ante Dei sto maneoque thronum.
15 Hisce Vale, Mater longum dulcissima vive,
Ad JESVM Dominum nunc ego pergo meum,
Nunc ego pergo; meum Corpus requiescit in urna
Extremae expectans classica laeta tubae.
Spiritus interea rutila laetatur in aula;
20 Mater amanda Vale! Mater amica Vale.
Maestissimis Dn. Parentibus haec aliquale
28. Adr: Maria Elisabeth Kling – Aut: Daniel Gruuf Nycopensis (cf. 24)
SKB (def), [Tartu UB]
EPICEDIUM
45 Nam cum quis vivere coepit,
Subita tumulabitur urna.
Primum, vah! nascimur omnes,
Lacrymis quoque vivimus udis;
50 Morimur lacrymisque profusis.
Salsisque immergitur undis.
Pereunt; dulcissima vitae
Resecant ubi fila Sorores.
60 Positum per fata quiescit,
Pia donec buccina CHRISTI
Supera de nube Sonabit.
Coeli, lue liber ab omni,
65 Sanctis sociatus Amice
Dum Coelum sydera pascet.
Supremum humanitatis officium pie defunctae
Praeclariss. Dnn. Parentum Filiolae
non sine lacrymis persolvit
29. Adr: Maria Elisabeth Kling – Aut: Josias Josephi Fougdonius (cf. 24)
SKB (def), [Tartu UB]
EPICEDIUM
Prosopopoeia Defunctae.
Ut veniente die floret Narcissus in agris,
Atque cadente die, falce resectus abit:
Sic ego blandidulus primis infantulus Annis
In primo aetatis flore resectus eo!
5 Longius et sperans me vivere posse, repente
Nunc jaceo in tetrica putre cadaver humo.
Discite Mortales fragilem contemnere vitam,
Atque pia vita quaerite regna Poli.
Discite quam nostrae fallax sit portio vitae,
10 Nam qui mane viret, vespere langvet homo.
Epigramma.
Plorabam cum natus eram, fuit ergo Voluptas
Nulla mihi nasci; cur doleo ergo mori.
Debitae observantiae et Christianae
condolentiae causa ap-
posuit
30. Adr: Maria Elisabeth Kling – Aut: Olaus Sunonis Dalinus (cf. 24)
SKB (def), [Tartu UB]
EPICEDIUM
Quid fossis arces, celsis quid moenibus urbes?
Quid multo villas numerosas aggere cingis?
Es propriis etenim peregrinus in aedibus hospes.
Exemplum sistit nobis scita haecce puella,
5 Quam subitae ante diem torserunt spicula mortis!
Jam vero in coelo, ceu laeti primula veris,
Floret, et in Christo nitidissima gaudia gaudet.
Ergo sit hinc planctus modicus, modica atque querela;
Marmorea placide jam dormit corpus in urna,
10 Judicis extremi donec pervenerit hora.
Pauca haecce condol. Ergo app.
31. Adr: Gudmundus Lidenius – Aut: Petrus Lindenius (Disputatio physica de forma; quam /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ sub praesidio /.../ Johannis Erici Stregnensis, /.../ pro summo gradu philosophico consequendo, publicae disquisitioni submittit Gudmundus Lidenius, /.../ ad diem 8. Octob. 1651. /.../. Dorpati Livonorum, <1651>: J. Vogelius) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Juveni, eruditione et morum humanitate
Praestantissimo,
Smolando, Philosoph. Candidato pro gradu Magisterij
erudite disputanti:
Ne mulum, dicat, mulum scabere, invida turba,
Non laudo ingenium, Frater amande, tuum.
De Te Frater mihi, sed gratulor, optoque Jovae
laudi, ut conamen serviat, omne tuum!
5 Gaudio et hinc Nostris! charae Patriae emolumento!
atque tibi tandem, perpetuo decori!
Paucis hisce, occupationum tricis impli-
catus, Fratri meo germano, cordici-
tus dilecto applaudebam
in Academia GUSTAVIana Log.
et Eth. Profess. Publ.
32. Adr: Gudmundus Lidenius – Aut: Johannes Megalinus (cf. 31) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ad Fratris Clari gressum vestigia formans
LIDENI, Patriae dulcis alumne tuae.
Fraternum pariter quoque nunc imitaris honorem:
Formoso dignum carmine pandis opus.
5 Dum te de Formis Naturae arcana loquentem
Celsae Academiae Dorptica Rostra probant.
Informes Formans animos; Formosus ab alto
Christus erit studij candida Norma tui.
Hic tibi Formosum Formet firmetque decorem:
10 Firmaque sis docti Forma venusta Viri.
Populari suo dilectissimo gratulabundus accinit
ex AMORE
MORE
ORE
RE
33. Adr: Andreas Erici Lilonius – Aut: Daniel Gruuf Nycopensis (Uplandiae elogia: quae, /.../ in Regia Gustaviana Adolphina Academia, quae Dorpati /.../ est /.../ oratione solenni, die 21. Decembris, anno 1650. publice, /.../ enarrabat Andreas Erici Lilonius, /.../. Dorpati Livonorum, <1651>: J. Vogelius) (cf. 57)
SKB, UUB, Lund UB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Humanissimo et Doctissimo
DN. PERORANTI.
kat' ¢n£gr.
I! IN ILLIS VERA DECORANS.
ANDREA, Clariae Sophiae Eusebiaeque Satelles,
L aurigeri vigilans et Heliconis Amor.
N unc tibi quid voveam? tibi quae nunc carmina fundam?
I ngenio docto quae bona verba precer?
5 D um natale solum meritis nunc laudibus ornas,
L ucem natalem quod tibi habere dedit;
R ectius haud unquam poteras tractasse Liloni,
O mni dum studio rura Paterna notas?
E logiis veris DECORANS Uplandica rura
10 N unc I! perfelix in pietate tua.
A urea difficili residens in vertice virtus
I lla tuis studiis digna brabe a dabit.
S vavis ut Patriae fueris, bene charus Amicis,
US que inclarescet Nomen in orbe tuum.
Haec tibi, Liloni, nunc Moris, Amoris, Honoris
Dorpati Levonum signa Minerva dabat.
Suderm. SS. Theol. Stud.
34. Adr: Louisa Charlotte – Aut: Arnoldus Mahlstede (Disputatio theologica anniversaria in Psalmum quintum Davidis selectissimas notas exhibens, publicae censurae subjicietur in Regia Academia Dorpatensi, praeside Andrea Virginio, /.../ respondente Arnoldo Mahlstedt, /.../ d. < > /…/. Dorpati Livonorum, 1651: J. Vogelius) (cf. 35-36) H, [Tartu UB]
DEDICATIO
Illustrissimae et Celsissimae Principi
ac Dominae,
Natae et Electorali Stirpe Marchionum Bran-
denburgiae, Borussiae, Juliae, Cliviae ac Montium; Stetini, Pome-
raniae, Cassubiorum, et Wandalorum; nec non Crossiae et
Jaegerndorfiae in Silesia, etc. Ducissae Livoniae, Cur-
Dominae ac Principi suae Clementissimae,
Vitam, Incolumitatem et Felicitatem
P.P.
Marchiacis Dea nata Diis, Celsissima Princeps;
Gloria Pieridum; Deliciumque meum:
Egregiis meritis tua constat fama per orbem:
Et celebrant Gentes Nomen ubique tuum.
5 Commoda Mercurij soboli fers jugiter omni,
Surgit et hinc toto Nomen in orbe tuum.
His ego permotus tibi nuncupo Scripta Sacrata,
Quae tenuis potuit nunc mea Musa dare,
Suscipe fronte bona: Felix quoque vive, diuque.
10 Conatum Musae tuque foveto meae.
Quod in felicissimum Anni Novi 1651.
Auspicium, et Gratiosae promotio-
nis spem,
Humilime dedicat et offert
Respondens.
35. Adr: Arnoldus Mahlsted – Aut: Georg Wittingius (cf. 34) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Honori et Amori Literatissimi
Dn. Respondentis.
Nectere ludenti gratantia Carmina versu
Si possem, et doctis Verba ligare modis;
Tunc tibi, Paeonij MAHLSTEDI fontis Alumne,
Ingenio prompto Metra cupita darem:
5 Pectore dum laeto sanctissima Biblia volvis
In pulchris studiis fertile pectus alens.
Sed quia Piërides me non fecere Poëtam,
Nec de Castalio fonte Poëta bibi,
Pro versu idcirco votum nunc corde reponam;
10 Sinceri Votum pectoris accipies.
Invigilare Sacris, MAHLSTEDI, perge Camoenis,
Sic tibi vera salus, sic tibi Nomen erit.
In terris tibi Nomen erit, sed gloria coelis.
Semper ubi aetherea sede superstes ovas.
Crena volanti has lineas duxit
GEORGIUS WITTINGIUS, Goldinga-
Curlandus, SS. Theol. Studiosus.
36. Adr: Arnoldus Mahlsted – Aut: Johannes Megalinus (cf. 34) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
ARONIS veluti florida virgula,
Quae quondam, mediis Sacris
Pernoctans, dederat dulcia praemia:
Sic faelix Juvenis pius,
5 Qui libat Domino tempora florida
Ac sanctis studiis dies
Et noctes gelidas pectore transigit
Laeto, nec timet improbos
Hostes, insidias; aut rabiem Noti,
10 Quod pulchre monet Entheo
Psaltes hic placido a Numine percitus.
Haec dum nunc meditaberis
Quam faelix fueris quam sapiens quoque
O MAHLSTEDIADES nitens
15 ARONIS veluti florida virgula!
Hoc, et plura dabit prospera singula
Sic metam feriat pectore comprecor
20 Et laetus vireat diu.
Sic permagna feret praemia candidus
Pertractans sacra, splendicans
ARONIS veluti florida virgula!
Haec pauca Amico suo svavissimo gratulabundus
apposuit
37. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Daniel Gruuf Nycopensis (Disputatio philosophica de philosophia in genere; quam /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati /.../ est /.../ sub praesidio /.../ Johannis Erici Stregnensis, /.../ pro summo in philosophia gradu, /.../ censurae committit Andreas A. Malmenius, /.../ ad diem 27. Junij 1651. /.../. Dorpati Livonorum, <1651>: J. Vogelius)
SKB, UUB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anagr. duplex
1. LUMEN AMES RADIANS,
2. ADAMANS LUMEN ERIS.
Gemmula Piëridum, MALMENI Sympatriota,
Ingenij laudem quaerere rite clues.
Intrepidus Cathedram conscendes omine fausto,
Docta defendens dexteritate Theses.
5 Macte tuis studiis! Tandem potieris honore,
Quem petis, et clarum Nomen Apollo dabit.
LUMEN AMES vitae his RADIANS, Popularis amande,
Sic ADAMANS nostrae LUMEN ERIS Patriae.
Haecce vovet charo Patriotae Musa canendo
Dorpati Levonum Danielis Gruuf Nycopensis.
38. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Zacharias Kling (Sacris magisterii honoribus: quos, /.../ decanus facultatis philosophicae /.../ Johannes Erici Stregnensis, philosophiae professor ordinar. et juris extra-ordinar. ut et Supremi Regij Judicij, quod est in Livonia, assessor, in Regia Gustaviana Adolphina Academia, quae Dorpati /.../ est /.../ die 16. Octobris, anno 1651. publice /.../ conferebat /.../ Andreae A. Malmenio, Sudermannia-Sveco: quaevis fausta precantur Musae Embecciades. Dorpati Livonorum, <1651>: J. Vogelius) SKB, UUB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Amice honorande,
Eximiae Tae Praest.iae
addictissimus
Zacharias Klingius, SS. Theol. D.
per Livon. Superint. Acad. Dorpat. Vice-
Cancell. et Proto-Syn. Praeses.
39. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Sebastianus Wirdig (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Nempe Magisterij quod Clarus honore superbis,
Hoc labor et studia hoc promeruere Tua.
Gratulor hisce TIBI! crescat TVA Fama quotannis!
Crescat, Amice, TVA hinc Gloria! crescat honor!
et Profess. Publ. Academ. p.t.
RECTOR.
40. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Andreas Virginius (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
En, quae virtuti non ullo tempore desunt,
Jam tu, MALMENI, praemia digna capis,
Et merito! Quis enim Musas Sectetur et artes,
Virtutis studium ni comitetur honos?
5 En meritos igitur felici sidere honores,
Addit Apollo tibi, pervigil atque labor.
Quod superest, quaecunque dedit tibi dextra benigna
Numinis, haec eadem servet, et aucta velit.
Honoris et benevolentiae ergo apposuit
Andreas Virginius SS. Theol. D.
et Profess. primar.
41. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Laurentius Ludenius (cf. 38)
SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anagr.
DA, RE SIM LVMEN AMANS.
Luce Magisterij, veneranda Clarus et Arte;
DA Deus, ut RE SIM divite, LUMEN AMANS!
Quod animitus prec.
Laurentius Ludenius, Ph. et U.J.D.
Prof. Ord. et Reg. Acad. Bibliothecarius.
42. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Petrus Caroli Undenius (cf. 38)
SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Gaude e corde pie; donat tibi munera Phoebus,
Contextam Laurum signa Magisterij.
Applaudunt Musae! pars plurima carmina dicit!
Res ut pro voto nunc eat, ipse precor.
5 Interea expectant reditum Charites, cupiuntque
Accipias studiis praemia digna tuis.
Praestantiss. Dn. Andreae Malmenio, infucatae amicitiae ergo,
et in fraterna recordationis tekm»rion, paucula
haecce lubens reliquit
Pastor Turmae pedestris Carelianae.
43. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Andreas Koßkull (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Perlustrant alij mundum per Saxa per ignes;
Et plenum tolerant asperitatis iter;
Ut pascant variis (sat laute) rebus ocellos,
Illis quas offert semita longa viae:
5 Transcendunt alij Neptuni Regna tremenda,
Aeolus et duro suscipit hospitio;
Vt bona corradant; fiat per fasque nefasque;
Postea quae perdant filius atque Nepos.
Sunt quos delectat Bellonae victima: Jani
10 Et quibus est cordi semper aperta domus.
Sed tibi MALMENI, sunt haec, ut Nausea, cuncta;
Delectent alios; vana, profana putas.
Te juvat in docili Musas coluisse juventa,
Pegasidumque libris implicuisse manus:
15 Deliciumque tuum, discursus dulcis in Arte;
Rectum construere, et destruere inde strophas.
Hinc te quae maneant, novisti, praemia pulcra;
Quae conferre solet docta corona Virum.
Gratulor ergo tibi, quod tu, doctissime Amice,
20 Dulce Magisterij concipis inde decus.
Perge pie: sic te multo majora sequentur,
Quae placide tollent nomen ad astra tuum.
Ita Affectum declarare voluit
44. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Gustav Koßkull (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
MALMENI, ex animo meritos tibi grator honores:
Eveniant coeptis commoda cuncta tuis.
Festinanti calamo, Amico suo gratulari
voluit
Nob. Svec.
45. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Daniel Mårgonstiärna (cf. 37)
SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Magna Mavortis juvenum caterva
Certat in bello sine fine telis,
Ensibus strictis: pugil atque pugnat
Tempore belli.
5 Strenuus Miles patriam tuetur:
Fortiter pugnans varie beatur,
Cumque fit praestans Equitum Magister,
Nobilitatur.
Sicque, Malmeni, patriota dulcis,
10 Rite certasti: Charites Magistrum
Te creant; dicunt meruisse docta
Pallados arte.
Namque constabat; Juveni polito
Hanc in haud molli Sophiam jacere
15 Lectulo; Verum Sophiam manere
Artis amantem.
Clare Malmeni, tibi nunc honores
Conferunt dignos Sophiae Sorores.
Laetor, et quantum valeo precabor,
20 Sint tibi fausti.
Et precor posthac bene; tuque vivas
Lauriger felix; valeasque sospes,
Atque sis prosper veniens in aevum,
Clare Magister.
Uti moris, ita honoris ergo, haec apponere
voluit
Nob. Svecus.
46. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Petrus J. Berger (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Te ne poeniteat MALMENI dulcis Amice,
Angustum pedibus gressum trivisse Minervae,
Neve diu Clarias coluisse hic gnaviter artes.
Nam titulos veros, qui dignus honore Magistri,
5 Deportas; nunc inde graves tibi dantur honores;
Praemia virtutum qui dulcia sunt ut et ampla.
Gratulor inde Tibi tantos de pectore honores;
Det Deus Omnipotens, qui fons et origo bonorum,
Ut pius, incolumis, tanto splendore fruaris.
10 Theulogiaeque decus valeas adjungere semper.
Sic Populari atque Amico suo longe dilecto
comprecatur
Nycop. SS. Th. Stud.
47. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Andreas Hellenius (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ite nunc Musae, cito Convenite
Nunc tubis cantateque vos honoris:
Nuncque clamate o Charites beatae
Carpite flores.
5 Ferte nunc laurum meritam labore,
Ferte nunc Sertum Capiti decorum,
Quod labor multus potuit mereri,
Praeside Christo.
Sit Magistralis tibi faustus hicce
10 Semper Ornatus, decus usque crescat,
Prospere vivas Pyleique in annos
Clarus honore.
Ita animitus gratulari voluit
animus et Calamus
48. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Andreas Windbergius (cf. 38)
SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Est merito felix, est dextro sidere natus;
Qui Virtute decus, qui simul Arte, parat.
Musa Juventutem fovet, aegram Musa senectam,
Et Canam aspergit laudis honore Comam.
5 Ingenij illustrat decus et praeclara peracta,
Ut nequeant stygias facta subire rates.
Ergo felicem quis te neget atque beatum,
MALMENI, Aonij gloria pulcra Chori.
Dum tua te Virtus juvat, exornatque beate;
10 Atque tuum Lauro cingit Apollo caput.
Applaudit populus, dulci modulamine Musae
Coelituum Regi Vota precesque Litant.
Perge bonis avibus, spirans virtutis ad arcem;
I, tibi qua pietas inclyta monstrat iter.
15 Sic tua sublimem vivens pulsabit Olympum
Gloria, Lethaeam non aditura ratem.
Honoris et syncerae amicitiae testificandae gratia,
ita ex animo gratulabatur
49. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Daniel Gruuf Nycopensis (cf. 38)
SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
ANNO
ANDREA, DORPTAE, VIrtVtIs serta CapessIs;
55 O faVstVs gesta! VIVe VIreqVe DIV.[7]
Melpomene |
Mea |
Musa |
Melos |
Modulabere |
Mota; |
Accipit |
Andreas |
Ab |
Apollinis |
Acer |
Amore |
Munera; |
Musa |
Melos |
Modulabere; |
Mota |
Moveto: |
Sit |
Salvus, |
Stabilis, |
Sincerus! |
SVECIA |
Salve. |
Tuus sincerus et perpetuus
Amicus et Sympatriota
50. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Josias Josephi Fougdonius (cf. 38)
SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Sic Sophiae docto veneranda scientia pulchre
Infixa est Cerebro? Multo Conamine eandem,
MALMENI, refoves: hinc diceris esse Magister,
Ut meruit virtus. Sunt praemia digna labore.
5 Vive igitur felix, et Claro nomine gaude:
Hoc precor ac opto; votis Deus annuat ipsis.
Ita gratulatur
51. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Johannes Megalinus (cf. 38)
SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Magister Andreas Malmenius Sudermannia Svecus:
¢nagram. s in i con.
Jamne ter reddas signa Annuli vera? Summas; en Musica![8]
Ita gratulatur
52. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Benedictus Nicolai (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Egregium titulum sequeris, praeclare Magister!
Accidit haud multis, ni pia Musa regat.
Paucos Musa beat. Contingit adire Corinthum
Perpaucis etiam, ni bene Phoebus amet.
5 Phoebus amat studiis qui nocte dieque laborant,
Quique sacras Musas concupiere sequi.
Hinc pauci tali possunt cognomine dici;
Aoniis Musis digne Magister Ave!
Tu, pie MALMENI, remoras superaveris omnes,
10 Vsque favent Musae, clarus Apollo favet.
Hinc merito a doctis diceris, Clare Magister:
Quo titulo dignum Gloria ad astra vehet.
Cunctipotens faveat coeptis, tibi sitque benignus;
Semper et eveniant dexteriora bona.
Honoris et amoris causa, apposuit
53. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Olaus Sunonis Dalinus (cf. 38)
SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
'AnagrammatizÒmenoj,
EMANVEL DANS MIRAS.
A onidum coetus turritae moenia Dorptae
M irantur, quare et causa subesse potest:
N ubila namque inibi crescendo petentia celsa
A c docta et vigili Pallados arte bona.
5 D elius hinc texit facili sub pollice serta
L aurea, quae meritis digna gerenda viris:
R eddit sic merito tibi munera digna labore,
M almeni, docto connumerande choro.
E MANVEL justus DANS omnia pectore justo,
10 E n honor inque foro, Pieridumque choro!
A h dicam MIRAS tibi in omni tempore laudes
N actus quod titulus dicitur hincce novus.
S it faustum pelago, quod iter susceperis, opto,
I n portum placidum cymbula teque vehat,
15 A. rmis sic claram poteris tu invisere Gentem,
VS que Vale Dico. Candide Fautor, Ave.
Chronodistichon annum exhibens una cum voto.
I faVstIs aVIbVs, nostrI haVD pars InfIMa CoetVs,
En tV honor InsIgnIs sIs PatrIaeqVe tVae.[9]
Honoris, amoris, moris et fausti ominis E. ita lubenti animo
ac calamo accinere debuit ac voluit
54. Adr: Andreas A. Malmenius – Aut: Olaus N. Oestenius (cf. 38) SKB, [Tartu UB]
GRATULATIO
ACROSTICHIS
In Sacris Magisterij honores
Moribus insignis, Sophiaeque decore Polite
M ALMENI, Clarij portio pulchra Chori.
A onias vigili coluisti pectore Musas,
A urea te virtus concomitata fuit.
5 N unc igitur virtutis praemia pulcra capescis,
L aurus dum cingit fronde virente caput.
D ante Deo, largo Stregnesia faenore solvet
Mercedem, felix cum Patriae Hospes eris.
R ite docentem te reddet nunc Dorptica Musa,
10 E xcipient sacrae te Sophiaeque Scholae.
E rgo bonis avibus, Musarum fervide Cultor,
N unc statuis Patrios Hospes adire Lares.
A h Deus, incolumen navem, ventumque secundum
I mmittas pelago, prospera cuncta cadant!
15 S ic per Castalias doctum caput exeris artes,
US que et pro meritis culta brabeia feres.
Quam Fautori suo gratulabundus reliquit
55. Adr: Daniel Olai Mårgonstiärna – Aut: Daniel Gruuf Nycopensis (Sveciae elogia: quae, /.../ in Regia Gustaviana Adolphina Academia, quae Dorpati /.../ est /.../ oratione solenni, die 20. Decembris, anno 1651. publice /.../ enarrabat Daniel Olai Mårgonstiärna, /.../. Dorpati Livonorum, 1651: J. Vogelius)
SKB, UUB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
NOBILISSIMO ET PRAESTANTISSIMO
DN. PERORANTI.
Amico et Populari suo sincere dilecto.
D ante Deo, SVECIAM verbis dum jugiter ornas,
O DANIEL, nostri portio pulcra Chori,
A ppositis metris, mentis penetralibus imis
L aetor; et hisce tibi prospera cuncta precor:
5 N estoreos vivas annos Pietatis amore,
A c pulcris studiis fertile pectus alas.
I psa tibi dulcis rata praemia SVECIA spondet,
I ndolis egregium dum bene pandis opus.
E t cinctae surgunt Musae Parnasside Lauro,
10 U na quae mecum voce precantur idem.
L audibus hinc SVECIAM coeptis extollere pergas,
M årgonstärniadum laus eris. Hisce VALE.
Ita animitus gratulatur
56. Aut: Adr: Ericus Axelii Oxenstierna – Aut: Johannes Erici Collenbergius (Genethliacum in salutiferam nativitatem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi: die 25. Decemb. anno 1651. devote consignatum a Johanne Erici Collenbergio, /.../. Dorpati Livonorum, <1651>: J. Vogelius)
SKB (def), UUB (def), Lund UB, [Tartu UB]
DEDICATIO
Illustrissimo et Magnificentissimo Heroi
ac Domino,
AXELII F.
Comiti in Södra Möhra/ Lib. Baroni in Kimi-
tho/ Domino in Fyholmen/ Tydhöön/ Wyby et Giörwälen/ etc.
Ducatus Esthoniae Gubernatori; Arcis Revaliensis Toparchae
Generali, Judicijque Provincialis Praesidi Inclyto:
Domino suo Gratiosissimo:
Vitam, Incolumitatem et Felicitatem perpetuam p.
Pectore dum grato benefacta verenda revolvo;
Maxima, Celse Heros, sunt benefacta tua.
Si mihi suppeterent auri numerosa talenta,
Non possem meritis digna referre tuis.
5 Fecero quod potero, cum sit mihi curta supellex,
Atque premat multum, me mea pauperies.
Accipiat placidis animis Clementia scriptum hoc;
Et vivat Musae sancta medela meae.
In Anni Novi 1652. felicissimum Auspicium,
Inque humilimam speratae spem promotionis,
devote et reverenter
Dat, D. D.
57. Adr: Ericus Axelii Oxenstierna – Aut: Andreas A. Lilonius (cf. 33)
SKB, UUB, Lund UB, H, [Tartu UB]
DEDICATIO
Illustrissimo et Celsissimo Heroi
ac Domino,
AXELII F.
Comiti in Södra Möhra/ Lib. Baroni in Kimi-
tho/ Domino in Fyholmen/ Tydhöön/ Wyby et Giörwälen/ etc.
Ducatus Esthoniae Gubernatori; Arcis Revaliensis Toparchae
Generali, Judicijque Provincialis Praesidi etc.
Vitam, Incolumitatem et Felicitatem perpetuam p.
Reginae Augustae et Regni Divine Senator
OXENSTIRNIADUM stemmate Celse Comes:
Illustris Regni e summis Primatibus Heros,
Delicium Charitum, Praesidiumque meum:
5 Esthoniaeque Gubernator nitidissime Gentis,
Salve Pierij portus et aura Chori.
Summa dies jam Festorum est, qua desinit Annus,
Anni et puncta Novi jam novus Annus adit.
Hinc Animo Celso non admiratio surgat,
10 Quod Patriae Historiam scripto animoque dico.
Nam fuit antiquis mos Optatissimus Annis,
Anni in principium munera ferre novi.
Ast ego quid dedero, quae qualia misero dona,
Res angusta domi munera ferre negat.
15 Ortum Uplandorum ac urbes totam historiamque,
Praesens haec monstrat pagina parva mea.
Suscipias placide Comes hoc Celsissime donum:
Et maneas Musis firma Columna meis.
Sit Novus adveniens hic felicissimus Annus
20 OXENSTIRNORUM floreat usque Domus.
Domino suo Gratiosissimo,
In Anni Novi 1652. felicissimum Auspicium,
humiliter
Dat, D. D.
58. Adr: Ericus Steenbock – Aut: Erlandus Erlandi Hiärne (Genethliacum in salutiferam nativitatem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi: quod /.../ Erico Steenbock, /.../ S. R. Maj. regnorumque Sveciae excellentissimo senatori: et per Ingriam, Kexholmiam, Narvam et Alentakiam etc. generali gubernatori, /.../ in Novi Anni 1652. /.../ auspicatum /.../ dat D. D. Erlandus Erlandi Hiärne, /.../. Dorpati Livonorum, <1651>: J. Vogel) SKB, [Tartu UB]
GENETHLIACUM
O mirum! o magnum! o dictu mirabile factum!
O nova non ullis aut visa aut cognita seclis![10]
Fit veneranda Parens a nullo tacta Puella;
Natura est rerum conversa hoc ordine, Mater
5 Virgo manet partu! cognoscite mira, stupenda!
Rex Regum, Dominus Dominantes, Maximus, inter,
A Patre digressus, miserans incommoda Gentis
Humanae, assumit moribundi corporis artus,
Et venit o Hominum tristes invisere sortes,
10 Ac culpas abolere, fores et pandere coeli.
Exiguo natus teneros constringitur artus
Linteolo; exili exilis deponitur Infans
Praesepi, et stipulas et stramina corpore perfert,
Qui rerum est Opifex ac Instructabilis Author,
15 Cui coelum est sedes, cui parvum est terra scabellum,
Qui nutrit quicquid vitali vescitur aura:
Qui tegit atque fovet coelumque Solumque Salumque,
Exiguum bibit ipse suo lac JEsulus ore:
Vili in praesepi velamine tectus habetur,
20 Melliflua et durum patitur per corpora frigus.
O merita! o bonitas! o mira, et maxima dona!
O Divum Soboles! Salve, o Salve Inclyta Proles!
Solvimus usque tibi quas mens capit intima grates,
Donec mors anima gelidos deduxerit artus.
25 Salvator JESU, sanctae Pietatis origo;
Sis facilis placidusque tuis Nitidissime JESU,
Conserva sacri Munus venerabile Verbi;
Augustam Regni Reginam CHRISTE tuere:
Et defende bonus Patriae Proceresque Patresque
30 Qui doctas animis curant Clementibus Artes:
Ad fascesque Scholae quos patria cura Senatus
Ire jubet, serva, JESU Moderator Olympi.
Tandem post vitae magnos et mille labores
Ad loca transporta coelorum, ubi summa Venustas,
35 Qualis non oculo cuiquam percepta nec aure,
Nullum ubi morborum genus est, et nulla fatigat
Cura animos; sed ubi coelesti sede locamur.
Votum.
Sic Novus exoritur coelo Millesimus Annus,
Sexcentesimus, hinc et quinquagesimus atque
40 Ille secundus: Eat, rogo, felicissimus Annus.
Corpore sit sanus Comes Illustrissimus; Heros
A Stenbock; vivat longum nitidissima secla.[11]
Illustris laetos vovat Comitissa per Annos,
Felici multum per tempora sorte beata.
45 Illustris vivat Soboles, Spes Celsa Parentum,
Atque una incolumis traducat molliter Annos.
Omnipotens faxit, plures feliciter Anni
Ut veniant vobis, longum redeantque per aevum.
Cernatis Sobolem florentem; Praeside Christo, et
50 Natos Natorum, hinc et qui nascentur ab illis.
59. Adr: Sveno Bernhardi Tokelius – Aut: Daniel Gruuf Nycopensis (Disputatio theologica anniversaria in Psalmum septimum Davidis selectissimas notas exhibens, publicae censurae subjicietur in Regia Academia Dorpatensi, praeside Andrea Virginio, /.../ respondente Svenone Bernhardi Tokelio, /.../ d. < > /.../. Dorpati Livonorum, 1651: J. Vogelius) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Literatissimo et Humanissimo
Dn. Respondenti.
Per Anagr. h. neg.
IN RORE BEANDUS!
Omnis amans Christum Coelesti IN RORE BEANDUS:
Hoc facis: Ergo sacro RORE BEANDUS eris.
Vel:
Pectore plaude pio, Phoebi pulcherrima Proles,
Perpetui prati pabula pulchra petis;
5 Pectore plaude pio, Phoebi pulcherrima Proles,
Prospera pocla[12] petis, praemia pulchra petis.
Perge pari posthac passu, Pietate propinqua;
Parnassi potis pectora pasce pia;
Perfer perpetienda, parit patientia palmam,
10 Praestat perpetuo praemia pulchra pio.
Perge pio passu Patriae prodesse politae,
Perstabis pulchri plantula pulchra Poli.
Chronodistichon Annum habitae Disputationis
insinuans,
AVspICe nVnC, FLatV, SVENO, pars aVrea PhoebI
CoLLVstra pVLChrIs artIbVs IngenIVM.[13]
Ita cum Voto applaudebat
Sudermannia-Svecus, SS. Th. Stud.
60. Adr: Benedictus Olai Vegrelius – Aut: Daniel Gruuf Nycopensis (Disputatio physica de voluntate; quam /.../ in Regia Academia Dorpatensi /.../ sub praesidio /.../ Johannis Erici Stregnensis, /.../ pro summo gradu in philospohia obtinendo, publicae /.../ disquisitioni submittit Benedictus Olai Vegrelius, /.../ ad diem 1. Octob. 1651. /.../. Dorpati Livonorum, 1651: J. Vogelius) SKB, UUB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
In
Nomen amicum
Literis et Virtute Ornatissimi
DN. RESPONDENTIS
Quod est
Per 'AnagrammatismÕn
I! REDITUS BENE COLLIGE UVAS.
Docte Novenarum Cultor, BENEDICTE, Sororum,
Cur Cathedrae nostrae limina docta premis?
Fungeris officio cur Respondentis, Amice,
Num clariae doctus Pallados igne cales?
5 Scilicet ut scateat Phoebaea cognitione
Ingenium, Studiis praemia digna feras.
I felix! uvas reditus bene collige svaves,
Laudibus occurrit dum tibi Musa bonis.
Non contentus eo quem nuper ab hoste triumphum
10 Duxisti; sitiens addere plura studes,
Macte tuis studiis, labor haud mercede carebit,
Mox etenim studiis digna brabea feres.
Benevolentiae et fraterni amoris
ergo faciebat
61. Adr: Benedictus Olai Vegrelius – Aut: Olaus N. Oestenius (cf. 60)
SKB, UUB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Eusebiae charitumque decus, BENEDICTE VEGRELI,
Ingenium docta dexteritate probas.
Dum properas cunctas pervadere Pallados artes,
Ut referas Sancti Serta Magisterij;
5 Quae tua sic meruit Virtus Probitasque, VEGRELI,
Dum solvis dubias re meliore Strophas.
Perge piis porro conatibus ire per alta;
Nec dubita, quin tu pulcra brabeia feras.
Gratulor ergo tibi: Sudermannia gaudet honore;
10 Gaudet honore tuo, Patria terra novo.
Ita fervidi amoris et debiti honoris
E. app.
62. Adr: Andreas Erici Windbergius – Aut: Daniel Gruuf Nycopensis (Processus judiciarii disputatio secunda de foro competenti; quam in Regia Academia Dorpatensi /.../ proponit /.../ Johannes Erici Stregnensis, /.../ respondente Andrea Erici Windbergio, /.../ ad diem <8.> Septembr. 1651 <1655.> /.../. Dorpati Livonorum, 1651 <1655>: J. Vogel) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Suo
Ad aras usque Amico,
Praestantissimo et Humanissimo Juveni,
DN. ANDREAE ERICI VVINDBERGIO,
in Jure de Foro competente Respon-
denti;
A uree Piëridum flos, ANDREA, Patriot A
VV INDBERGI, nostri portio pulcra chori;
N unc bene praeclarum sectaris pectore nome N,
I ngenuas artes dum pietate colis;
5 D ifficile est, fateor, Musarum castra sequi; Se D
N e cures, studiis pulcra Corona venit;
R adix difficilis; Virtutis at inclytus ardo R
D ulcis, dans fructus transitione bonos.
E nascens quamvis spina aspera pungat acut E
10 B landa tamen flores dat rosa nata bonos.
A NDREA, dilecte, fide mihi cognite ver A,
E t socius longae rite comesque viae:
S ors eadem nobis: unus Praeceptor et hospe S,
R ector Magnificus semper et unus erat;
15 E t Levonum intrasti mecum Terpatica Temp E,
G estastique pari conditione jugum.
R odens Paupertas, miserandaque vita sequentu R
I llos, qui vino nocte dieque madent!
I ngenio solers hinc scandas culmina Pind I,
20 U t tandem laetus Commoda larga feras;
C ommoda larga feras, tibi quae dat noster APOLLO; aC
S emper inoblita laude vehendus eris.
I foelix coeptis! animus sic dicit Amic I,
Quod rogat excipias dexteritate; VALE.
Distichon Annum habitae Disputatio-
nis exponens.
25 VVINDBERGI IVrIs bene bIna VoLVMIna anheLas;
Et tIbI VIrtVtIs sVrget et ArtIs honor.[14]
Haec
Prosfwn»sewjloco lubenti venula
acclamabam
63. Adr: Andreas Erici Windbergius – Aut: Johannes Megalinus (cf. 62)H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Viniferi colles, qua Rhenus littora lambit,
Regnaque culta nitent, solisque cubilia Gades,
Mox autumnales gravibus dant vitibus uvas.
Castalidum colles Embeccae ad littora cernis,
5 Dorptaque culta nitet, Phoebique sedilia clarent,
maturos semper pergunt proferre labores
PRAESIDE sub CLARO. Windberg tu fertilis uvas
atque autumnales parili fers sorte decores,
Quando reserta Ceres gravidis inclinat aristis.
10 Gens armis celebris, Gens enutrita Gradivo
insternat celsis cur ni? sua corpora cippis:
Sed te Dive Themis, te laudat dexter Apollo,
Nata Jovis redamat, Doctae plauduntque Sorores;
Publica digna Foro juris pia dogmata tractas;
15 Publica dona ferens, te publica fama loquetur.
Hunc igitur Themidos promptus decurre laborem,
Aulaeata domus Procerum tibi praemia condet,
Viniferi collis plures modo necte racemos!
Ita Politissimo Dn. Respondenti
gratulari voluit ac debuit
amica mens et manus
64. Adr: Georg Wittingius – Aut: Daniel Gruuf Nycopensis (Disputatio theologica de prot-evangelio ex Genes. 3. v. 15. /.../ in Regia, quae Dorpati /.../ est, Academia publice proposita et ventilata praeside Andrea Virginio, /.../ respondente Georgio Wittingio, /.../ d. < > anno 1651. Dorpati Livonorum, 1651: J. Vogelius)
H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anag. n in e mut.
EGREGIO JUSTUS VIGUIT.
EGREGIO VIgVIt IVstVs PIetatIs honore,
QVanDo sInCere VIXIt In AEDe DeI.[15]
65. Adr: Georg Wittingius – Aut: Johannes Megalinus (cf. 64) H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Fama erat; in Danaën Jovis aureus irruit imber,
Atque anguem tumidum dexter Apollo ferit:
Herculei pariter consveti ad fortia pugni
Hydram atque Aeripedes monstra superba domant.
5 Haec non aeternam spectant figmenta salutem;
Mundanis pascant usibus illa licet.
Ast melior resonat praenuncia concio vitae:
CHRISTVS in humana carne Redemptor ovat,
Dum Colubri Stygij fracta cervice triumphat
10 Spemque animumque diis laetitiamque dedit.
Prot-Evangelium hoc deductum ex ore Tonantis,
Solamen nobis tempore mortis erit.
Hoc Ergon Triados meditaris, Amice GEORGI;
Non leve terrenum sed grave mentis opus!
15 Fertur Eques vastum superasse GEORGIVS Angvem;
Tu studio monstras maxima bella tuo.
Hinc tibi, quod splendes Studiis, mi CandideWitting /
Gratulor ingenium non latuisse tuum.
Candida, ne dubites, cape praemia digna labore:
20 Hinc Honor; hinc humeris candida palla tuis.
Honoris, Moris et Amoris gratia
exaratum a
[1] seclo pro seculo U metri causa
[2] Chronostichon annum 1651 exhibens
[3] pocla pro pocula edd metri causa
[4] seclum pro seculum H metri causa
[5] <…>erius S textus corruptus : corr Serius; cf. Ov. Met. 10.33-34.
[6] <…>o S textus corruptus : corr Quo
[7] Chronodistichon annum 1651 exhibens
[8] Anagramma non recte constructum.
[9] Chronodistichon annum 1651 exhibens
[10] seclis pro saeculis edd metri causa
[11] secla pro saecula edd metri causa.
[12] pocla pro pocula edd metri causa
[13] Chronostichon annum 1651 exhibens
[14] Distichon annum 1651 exhibens
[15] Distichon annum 1651 exhibens