1653
1. Adr: Catharina von Ackerbaum - Aut: Olaus Wexionius (Naeniae in obitum /…/ Catharinae von Ackerbaum, quae 6. Septemb. 1650. /…/ prognata, 10. ejusdem renata, 30. vero Septembris anno 1653. cum annos tres /…/ explevisset, /.../ denata terraeque matri in Templo Johannitico Dorpati 6. Octobris an. 1653. /…/ insinuata. Ab amicis et condolentibus deproperatae. Dorpati Livonorum, <1653>: J. Vogelius)
UUB (def), [Tartu UB (def)]
EPICEDIUM
Seu heic quis multos vitae traduxerit annos
Seu mox in floris limine primo obeat:
Est hoc a Domino, qui vitae tempora nostrae
Distribuit solus dinumeratque dies.
5 Hinc, o mortales, lucis quam donat usuram
Jova, decet grata sumere quemque manu;
Nil etenim incusare juvat <decreta Tonantis>
Quod placet ei, nobis displicuisse nefas.
Polit. et Hist. Prof. P.
2. Adr: Catharina von Ackerbaum - Aut: Gudmundus Lidenius (cf. 1)
UUB (def), [Tartu UB (def)]
EPICEDIUM
mutuum, is annon id repetit dominumque redire
ad proprium mandat quando vult? mutuum ad usum.
Filia vestra fuit data, nobilitate Parentes
5 clara praestantes, propriam sibi vendicat ille,
sangvine eam proprio qui aeterna a morte redemit.
optimi, et huic grates animo gratissimo habete.
Facult. Philos. in Acad. GUSTA-
VIana Adjunctus.
3. Adr: Catharina von Ackerbaum - Aut: Petrus Sporsoelius (cf. 1)
UUB (def), [Tartu UB (def)]
EPICEDIUM
was doch die Welt wol ist/ und die in ihren Schrancken
wie ich und alle/ gehn/ befind ich dieser Zeit/
dass nichts als Sorg und Angst/ also trübe Fröligkeit
5 in ihr zu finden ist. Was seynd wir schönen Thiere
wir Menschen/ mehr denn Staub? Es schmücke sich und ziehre
ein ider auff das best/ solchs doch nicht lang besteht/
zu nichte gäntzlich wird/ und mit der Welt vergeht:
Wir seynd von Wiegen an mit Angst und Noth beschwehret/
10 dass mancher tausentmahl des Tages nur begehret
den bitter-süssen Todt; da hört man Krieg und Streit/
Dort Pestilentz und Schwerd/ hie klagt man teure Zeit
Und Arbeit ohne Ruh; Ein ander klagt das Glücke
sey falsch und voll Betrug/ sey eine böse Brücke/
15 der nicht zu trauen ist. Die Welt man billich nennt
ein Irrwisch umb und an/ ein Ding/ das niemand kennt
auch nicht beschreiben kan/ in der itzt nicht zu finden
des Lebens wahre Ruh! Die Hoffnung muss man binden
nur an das Seelen-Hauss/ das Himmlische Gezelt/
20 denn Hoffnung bleibt doch fest/ wann alles nieder fällt:
Man muss nur mit Gedult am Creutzes-Wagen ziehen
und an der schweren Last desselben sich bemühen/
muss nehmen Gut und Bös mit gutem Willen an/
O wohl dem der also der Welt entkommen kan.
In Christo laeta et vive, in Christoque resurge!
Condolentiae contestandae E.
apposuit
4. Adr: Christian Bernhard Buchovius – Aut: Laurentius Ludenius (In Regia Gustaviana Adolphina Academia, quae Dorpati Livonorum est, pro t. rector Laurentius Ludenius, PH. et U.J.D. poët. cor. caes. prof. ord. et regius academiae bibliothecarius, benevolo Dn. lectori S.P.P. Dorpati Livonorum, 1653: J. Vogel) UUB, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Sic cito festinat decurrere Flosculus aevi,
Siccior exurit dum langvida corpora morbus!
Flosculus ut duro tactus langvescit aratro,
Sic Homo demoritur, decedunt pectore sensus!
5 Ut primum humana prognatus origine parvus
CHRISTJANUS BERNHARD BUCHOVIUS, ille tenellus
Infans, est visus Claris Majoribus ortus.
Ille sua celebrem referebat origine Patrem
ZITPFELDUM Stralsundensem: BUCHOVIUS ille
10 Ingenium sortitus erat memorabile multum.
Insignis Pietate ibat, Virtute verenda
Virgo, purpureum super ora effusa nitorem
ANNA A Spreckelsen/ cujus praenobilis ortu
ELISABETH Bretholt fuerat nitidissima Mater;
15 Consilium summis urbis de rebus habebat
Ipse PETRUS von Sprëckelsen Pater, Arte Senator.
Ut tantas animi dotes, floremque Juventae
Est admiratus ZITPFELDUS; Praeside Christo,
Ingenui calidas flammas agnovit Amoris.
20 Annuit Omnipotens; Animum flexere Hymenaei,
Tibiaque effudit socialia carmina tedis (9. Decem. An. 1645)
Mutua felici Concordia Pace ligavit
Pectora; tranquillae coluerunt gaudia vitae.
Officiosus Amor! Connubia candida, pulcram (1648 An.)
25 Accipiunt Sobolem; CHRISTJANUS nascitur Infans
BERNHARD a BUCCHOW; Baptismatis amne renatus
Praeteritas subito maculas in flumine puro
Abluere instituit sacrosancto in Nomine PATRIS,
NATI, Vivifici pariterque in Nomine FLATUS.
30 Hinc est Ingenium sortitus Nobile, claris
Atque exercendis, capiendisque Artibus aptum;
Et sensum coeli demissum traxit ab axe.
Hinc postquam implerat primaevi corporis annos
Et teneram fando poterat formare loquelam;
35 Ne pius ille canor mulcendas natus ad aures,
Tantaque dos oris, lingvae deperderet usum:
Jam modulabatur puerili carmina voce,
Carmina Coelestem nostrum resonantia Christum,
Factum Hominem, totis sperataque Gaudia terris.
40 Tempus erat, tenerae ruditatem mentis inertem
Ponere, et ingenij meliorem quaerere cultum;
Tum Pater Omnipotens, rerum cui summa potestas,
Doctos Cultores animi, Morumque Magistros
Suggerit. Ipse pium jam culturaeque capacem
45 Se praebet; Sophiae clarumque acceptat amorem.
Hinc, ubi Narvensis moles cuneata Theatri,
Moeniaque in valli formam circundata limbo; et
Qua cataractarum claustris excluditur unda;
Aspicit, Regalesque aspectat desuper arces.
50 Hinc, ubi sustollit multa Arte Revalia tecta,
Ad pelagus fabricata manu fundamina magna
Neptuni, magnae Virtutibus aemula Romae;
Ivit, et optatam salvus pervenit ad urbem.
Ad Patruum venit CHRISTJANUM; pingvia grana
55 Mutantemque graves longinqua per aequora merces; (An. 1651.)
Officium ille pium chari Genitoris adaequat,
Et Patris exemplo, puerili in corde latentes
Suscitat igniculos Virtutum, et semina veri.
Hinc ubi Dorpta sui mundi Microcosmus habetur,
60 Ivit: Pergressus, Amitae se ad limina movit; (Anno 1652.)
Audivitque domi, in Templisque, Scholisque Magistros,
Queis Ducibus sancte sonuerunt Pulpita tota;
Usque timete Deum, qui Nato et Flamine Sancto
Aequaevis aeternus agit, Monas et Trias una,
65 Personis distincta Tribus, Deus unus et idem
Omnipotens, sine principio, sine fine locoque,
Qui pecudumque hominumque genus, vitamque volantum,
Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus,
Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra
70 Principio ex nihilo Verbo Omnipotente creavit,
Disposuitque locis, dextraque potente tuetur,
Ne pereant errentve via, qua pergere jussa.
Suggestum ascendit quando Sapientia coeli;
Et Doctrina Dei, parte hujus dixit in orbis
75 Quanta sit aeterni in nos Indulgentia Patris,
Quantus Amor Christi, quamque aureus Halitus ille
Insinuans sacrum radiis ardentibus aestum,
Corda Renatorum percurrens Numine Sancto:
Tunc una juvit solemnes ducere pompas
80 Ad delubra pie, sacrataque visere Templa.
Et memor ingenium Genus hinc quod adaugeat ipsum,
Et mens sublimis supra Genus exeat ipsum;
Hoc Academiacum properavit adire Lyceum,
Quo tenero praestans se pectore cuncta Vetustas
85 Conderet, et major collectis viribus iret;
Deposuisse malos, festosque resumere cultus
Mens erat, et Nomen claris extendere factis.
Hunc vero subitus sancto sermone loquentem (19. Jun. An. 1653.)
Invadit dolor acer, ut orsa abrumpere cogat.
90 Est dolor impediens motus; vigilemque subinde
Absque cibo, potuque tenet, sudore madentem,
Donec difficili langvescant corpora morbo:
Et ceu flos celeri tactus langvescit aratro,
Sic teneri sensim decedant corpore sensus (22. Jun. Anno 1653.) 95 Fortunata Anima, hinc Salve: post funera coelum
Semper habes; supero retines et in aethere sedes.
Et quia funereum nos jam comitamur honorem
Et placido optamus membra haec onerare sepulchro:
Illustres Domini, Arctoi Sacra Gloria Regni;
100 Magnifice o nostrae Procancellariae Musae:
Eusebiae, Eunomiae, Panaceae, et Pallados almae
Doctores: Populi Patres; Civesque Quirites;
Et tu Mercurij Soboles, Delecta Juventus:
Dum nos Funereum tristes comitamur Honorem (26. Jun.)
105 In longum et nostros luctus extendimus aevum, et
Sortibus invitis, invito funere, tristem
Protrahimus vitam, et miscemus moenia luctu;
Adsitis: Vos funereum comitamini honorem!
Sanctae hinc Relliquiae, tenerique hinc ossa Puelli
110 Et Cineres, fido Tumulo Salvete recepti,
Donec erit, Mundi moles operosa laboret;
Tunc rediviva una patefactis ossa sepulchris
Eliciet felix nostri Sapientia Christi.
Illa iterum in lucem emergent, compostaque habebunt
115 Mox nervos intermediosque cutemque priorem,
Cui Deus acceptam hanc Animam Virtute reponet:
Illa ubi gestabit jam habitacula pristina carnis
Rectrix fida erit, et redivivo in corpore deget,
Succedensque Polo, per secula secula vivet,
120 Trisagionque Deo plaudenti concinet ore.
5. Adr: Christianus Bernhardi Buchovius - Aut: Andreas Windbergius (In /…/ obitum /…/ Christjani Bernhardi Buchovii, /.../ Sitpfeldi Buchovii, patritij Stralsundensis, filij, /…/ qui cum die 22. Junij, anno 1653. /…/ obdormivisset; ejusdem exuviae, sepulchro, quod est in Templo D. Johanni quondam sacro, die 26. Junij, /…/ sunt illatae: scriptum ab amicis et condolentibus. Dorpati Livonorum, <1653>: J. Vogel) UUB, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Scilicet ut florem, qui jam sese exserit agro,
Sternere Ventorum murmura soeva solent,
Sic rosa, sic Violae, sic lilia flava per agros,
a saevis Boreae flatibus usta cadunt:
5 Sic hominem, cum flore novo, nitidoque vigore
Laetatur, subito mors inopina necat!
Exemplum monstrat nobis nitidissimus infans
Buchovius, chari blanda propago Patris.
Sit, mortalis erat mortali corpore! Mens jam
10 Stelliferi sancta sede recepta Poli.
Nos quoque mortales, quos talia funera tangunt,
Mortalis Vitae discere fata decet.
Buchovius jacet hic extinctus funere mortis!
Tot casus varios (heu) totus perferet Orbis:
15 Nil nunc divitiae possunt obsistere morti,
Usu sicque venire solet; nunc ibimus, ibunt!
Hisce Dn. Parentes, ut opinatae spei,
filij, sic dulcissimi Abitum inopinatum
acerbe deflentes solari debuit
Sudermann.
6. Adr: Christianus Bernhardi Buchovius - Aut: Magnus Laurentij Westadius (cf. 5)
UUB, [Tartu UB]
EPICEDIUM
ΠΡΟΣΩΠΟΙΙ´Α
O miserae in terris curae! Sed voce profabor
Cur mea flebilibus violatis fata querelis?
Cur largos fletus, lachrymarum flumina larga
Spargitis; atque genae guttis rorantur obortis?
5 Cur gemitus premitis tristi sub pectore moestos,
Cur moesto trahitis suspiria tristia corde?
Vsque adeo morier miserum est! Ah, sistite fletus:
Mors modo Sceptra tenet toti communia mundo!
Fata manent omnes; certus stat terminus aevi.
10 Est igitur frustra communem plangere sortem.
Vivite! Sic vestram praesentem vivite vitam,
Et sic praesentis vos vivite tempora lucis;
Vt veram summi vitam vivatis Olympi.
Condolentiae causa cecinit
7. Adr: Christianus Bernhardi Buchovius - Aut: Laurentius Jonae Blybergh (cf. 5)
UUB, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Cvr sub floriferi discedis tempore secli,[1]
Ac, MI FILI, dic cur cito demoreris?
Nunc, dum cuncta virent et dum nova temporis aetas
Ingruit, ac lucent floribus arva novis;
5 Dum quoque formatis operitur frondibus arbos,
Et nova de gravido palmite gemma tumet?
Cur linquis terras dum formosissimus Annus
Est praesens, cur nunc, dic, cito demoreris?
D. Talia cur quaeris? jam cur mirare recessum
10 E terris subitum, praeproperumque meum?
In terris mihi nulla quies; ast irrequieto
Jactabar valde terribilique mari:
Hic sed ago vere vernantia tempora Vitae,
Atque meum cingunt florida serta caput.
15 Hic, hic, cuncta virent; hic, hic, nova temporis aetas:
Hic, hic, lucescunt tempora laeta poli.
R.P.Quaeso, refer, qualis status hic sit, vitaque quaenam,
Quam pulchram comples in statione poli?
D. Est aetas felix, seclum tempusque beatum:
20 Est, quam nunc vivo, prospera vita poli.
R.P.O ergo sanctos! O terque quaterque beatos,
Qui sic decurrunt tempora fine suo,
Vt tandem liceat penetrare palatia coeli,
Ac in sydereis gaudia habere plagis.
Verae συμπαθείας καὶ χαραμυθίας
ergo scripsit
8. Adr: Zacharias Johannis Colliander – Aut: Zacharias Klingius (Disputatio I ordinaria de Scriptura sacra explicata ex posteriori epist. ad Timoth. cap. 3. v. 16, 17. Quam /.../ praeside /.../ Gabriele Elvering, /.../ in Academia Gustaviana publicae disquisitioni subjicit Zacharias Joh. Colliander, /.../ ad d. < > Septembris, /.../. Dorpati Livonorum, 1653: J. Vogelius) SKB, UUB, Växjö LB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ad Dn. Respondentem:
Praestantissime Dn. Zacharia Colliander,
Amice dilecte,
T ae Praest. ae
addictissimus
per Livoniam Superintendens et
Regiae Acad. Dorpat. Vice-Cancellarius.
9. Adr: Zacharias Johannis Colliander – Aut: Petrus Liungh (cf. 8)
SKB, UUB, Växjö LB, H, [Tartu UB]
GRATULATIO
Cvi svavis floret, Juvenilis temporis aetas.
Vtatur; pede nam festino labitur illa.
Hoc facis egregie, Zacharia, et te Studiosum.
Ingenuum et docilem praebes utriusque Sophiae.
5 Macte, et eris patriae non ultima gloria nostrae.
Quod Affini et amico suo dilectiss.
app.
Smol.
10. Adr: Brynolphus Arvidi Govinius – Aut: Olaus Dalinus (In salutiferam nativitatem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, oratio: quam, /.../ in /.../ Regia Gustaviana Adolphina Academia, quae Dorpati /.../ est /.../ die 18. Decembris, anno 1652. publice /.../ enarrabat Brynolphus Arvidi Govinius, /.../. Dorpati, 1653: J. Vogel)
Karlstad StB, EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Festa dies rediit, totum celebranda per orbem;
Qua Deus, assumpto corpore, natus Homo est;
Ut non eriperet, medio de turbine lethi,
Quos merito obrueret, nigra paludis aqua;
5 Robore sicque suo, nos dignos morte perenni,
Servavit; vastans morte Draconis opus.
Nascitur Omnipotens Christus sub paupere forma,
Ut nos aeternas possideamus opes.
Exulat; et tristis transcurrit ad arva Canopi,
10 In coelo ut nobis mansio tuta siet.
Unde pium carmen, mortales, psallite Jovae,
Qui regit imperio cuncta creata suo.
Et pio ad Exemplum Docte Dicentis amore,
Trinuni grates solvite rite DEO.
15 Ullus nec vestrum, desistet dicere laudes
Jovae, mundano carcere clausus homo,
Donec in aethereis regnis cantabimus ipsi
Nobile Trisagion, pectore, voce, manu.
Anno,
VersVs hos tenVI PatrIotae fInXIt aVena:
20 TeXVIt hos InIbI Crena, seD Mente serena.[2]
11. Adr: Brynolphus Arvidi Govinius – Aut: Erlandus Erlandi Hiärne (cf. 10)
Karlstad StB, EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
BRYNOLPHUS natalitij sacra mystica Christi
Laudibus extollit; Noster alumnus erit.
E studiis famam, captat quoque nominis auram;
Hinc honor hicce labor sit, precor ex animo.
Praest. Dn. Peroranti scrib.
12. Adr: Erlandus Erlandi Hiärne – Aut: Henricus Hein (Disputationum logicarum secunda, primae logicae partis evolutionem, terminos simplices et instrumenta logica, primae ment. operationi inservientia generatim expendendo inchoans; quam in Regia Academia Gustaviana quae Dorpati /.../ est ad 29. Junij /.../ ventilationi committunt /.../ Petrus Lidenius, /.../ et Erlandus Erlandi Hiärne, /.../. Dorpati Livonorum, 1653: J. Vogelius) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Doctissimo Dn. Respondenti.
Sic bene Doctores Logices retulere sagaci
Mente, ut judicium fiat, quid reddat acumen,
Atque oculis hominum nebulas abstergeat atras.
ERLANDE, Aonias cupiens te efferre per orbes,
5 Pergas, fila trahas, pia quae Dialectica praebet:
Estque viam tibi demonstrans ad Apollinis arcem.
Honoris et amoris ergo adposuit
Professor Ord. et Dicasterij
Regij Adsessor.
13. Adr: Erlandus Erlandi Hiärne – Aut: Petrus Lidenius (cf. 12) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ambigua ut quondam et sinuosa per Atria Cretae,
Filo porrecto dux Ariadna fuit:
Sic λογικὴingenuas Dux est sat certa per Artes,
Devius in fallax ne rapiaris iter.
5 Ergo hanc dum studio colis assiduoque labore,
Docte ERLANDE, operae nae facis hic precium!
Perge proin posthac, ut hactenus, et mihi crede,
Quod studia haec tandem praemia digna ferent.
Ita Doctissimo Dn. Respondenti Auditori
meo assiduo et perindustrio L. mque
gratulor
Praeses.
14. Adr: Johannes Holstenius – Aut: Zacharias Klingius (Ultimo honori /.../ Johannis Holstenii, /.../ Erici Holstenii, in Regia Gustaviana Adolphina Universitate, quae Dorpati /.../ est /.../ Hebraeae et Graecae lingvae professoris /.../, et pro t. /.../ Facultatis Philosophicae decani /.../ e /.../ Dorothea von Wickeden /.../ inter 26. et 27. diem Febr. anno 1653. nati filioli: et /.../ inter diem 13. et 14. Maji, /.../ denati; ac 19. die mensis Maji, Dorpati in sepulchrum majorum, quod est in aede D. Johanni quondam sacra, /.../ illati: consecratum ab amicis et condolentibus. Dorpati Livonorum, <1653>: J. Vogel) H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
EPITAPHIUM.
O TE FELICEM DENATE RENATE JOHANNES:
Nunquam LVCTATVS, nec vix TENTATVS es Unquam,
Ecce CORONATVS, dum NATVS, es atque BEATVS!
In Memoriam Triumphantis Filioli,
inque Solatium tristium Parentum
scribebat
per Livon. Superint. et Reg. Acad.
Dorpat. Vice-Cancellarius.
15. Adr: Johannes Holstenius – Aut: Laurentius Ludenius (cf. 14) H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Sub Persona pie Defuncti Infantis.
Infantem ad se Me primis invitat ab annis,
Et Me voce sua CHRISTUS adesse jubet.
Ut natus, liquido Baptismatis amne renatus;
Et maculas puris fons tulit aeqvus aquis.
Per Anagr.
LENIS EO IN CHRISTO: VENIAS!
5 Hinc ego LENIS EO IN CHRISTO ad nova gaudia Coeli;
Dum morior CHRISTO, vivo Deoque meo.
Quae mihi corporeae pia Mors destructio Vitae,
Est ea coelestis Janua pulcra Poli.
Et mox tempus erit, Pater o venerande Magister,
10 Ut VENIAS ad me laetus in axe Poli.
Et mox tempus erit, mea Dilectissima Mater,
Ut VENIAS ad me et coelica dona feras.
Quod inter lacrymas colendissimo suo Dn. Collegae,
Parenti scribebat
Laurentius Ludenius, Ph. et U.J.D.
Prof. Ord. et Reg. Acad. Bibliothec.
16. Adr: Johannes Holstenius – Aut: Gabriel Elvering (cf. 14) H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Clare Vir, HOLSTENI, lapidem lignumque referre
Haud poteris; siquidem flere jubet pietas.
Felix qui decreta rati fert omnia fati,
Filiolus moritur, nec sine mente Dei.
5 Filiolum dederat tibi, jure reposcit et aufert,
Sic dedit ac aufert convenienter idem.
Quem DEus a mundi praeservat face maligna,
Ille Deo gratus, nascitur et moritur.
Clarissimo Dn. Collegae Lubens
scrib.
S. Th. Prof.
17. Adr: Johannes Holstenius – Aut: Gudmundus Lidenius (cf. 14) H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
HOLSTENII Soboles; tener hic flos nonne JOHANNES
ah nimium mortis jam cito falce perit?
Non perit; ast saltem sic transplantatur in hortum
Coelestem, ut fiat flos Paradisiacus!
Quod ultimi officij et honoris contestandi
causa app.
Ampliss. Facult. Phil. Ad-
junctus.
18. Adr: Johannes Holstenius – Aut: Andreas Hellenius (cf. 14)H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Filiolus Blandus moritur puerilibus annis
HOLSTENIUS JANNES, qui plantula pulchra Parentum,
Exemptus terris nunc candida templa subintrat
Coelorum; gaudetque polo sine fine beatus:
5 Sic lachrymae cessent misso de pectore fletu.
Haec debitae condolentiae ergo
apposuit
19. Adr: Johannes Holstenius – Aut: Ericus J. Munthelius (cf. 14) H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Sub persona Defuncti.
Haec pauca deproperabat
Westman.
20. Adr: Johannes Holstenius – Aut: Johannes Johannis Sundius (cf. 14)
H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Sic HOLSTENIADES, patris matrisque voluptas,
Heu cecidit! fato praecipiti periit!
Hinc dolor! Hinc lacrymae genitoris ut et genitricis!
Hinc, jubet ut pietas, ex animo doleo!
21. Adr: Johannes Holstenius – Aut: Olaus Dalinus (cf. 14) H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Per Anagr.
AH JESU NONNE HIC ERIT SOLIS?
Ah Lachesis! Lachesis! rumpis quae stamina vitae,
In cunis pieros falce rapace necans:
Nec personarum faciens discrimina! verum
Abripis infantes, non secus ac tremulos!
5 Exemplum nobis erit en HOLSTENIUS HICce,
Quem Lachesis propera morte repente rapit.
Nam! moritur pendens et ludens ubera circum
Matris, lactis egens, et sine voce Puer:
Cum Genitrice Pater tamen hinc propelle dolorem,
10 Ne nimium turbet pectoris anxietas!
NONNE DEO placuit, rerum cui summa potestas,
Sanctis qui SOLIS nunc sociandus ERIT?
Gaudet et in Christo jam consociatus JËSU,
Clara micans ceu lux non caritura modo.
Distichon, Annum pie defuncti exprimens.
15 IVnIor HoLstenIVs pLaCIDe reqVIesCo sVb Vrna,
HInC faVste tenVI LVCIDa Regna, VaLe.[3]
Condolenti animo et calamo
scripsit
22. Adr: Johannes Holstenius – Aut: Josias Josephi Fougdonius (cf. 14)
H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Dic, quis in hoc hominum nunc aethere traxerit auras
Tramite mortali: in mortis memor usque manebit.
Est documentum obitus perpulchri rite Puelli:
Cujus ad exemplum, non certa hinc crastina lux est.
Haec lugens apposuit
23. Adr: Johannes Holstenius – Aut: Nicolaus Garfluvius (cf. 14) H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Mors sua sceptra tenet, vasti per climata Mundi;
Omnibus est lethi, certa terenda via:
O nimium fausti, quibus est melioribus annis
Concessum, rutili tecta subire poli;
5 Hinc igitur lacrymas tepidas inhibite Parentes,
Parvulus HOLSTENIUS degit in arce Poli.
Haec condolentiae ergo apposuit
Westmann.
24. Adr: Johannes Holstenius – Aut: Samuel J. Förnbeck (cf. 14) H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Nvnc iterum nostras pulsabat pallida sedes
Mors; dira, haud positum negligit officium!
Nos multae in mundum lachrymae per fata sequentur;
In lachrymis finis noster habendus erit.
5 Deproperandum; atque ad sedem coeli cito eundum;
Cum Domino placuit, complacuitque mihi.
In signum extremi honoris, et argumentum
serij doloris scribebat
25. Adr: Johannes Holstenius – Aut: Benedictus Nicolai Ekaeus (cf. 14) H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Colloquium,
Perquam moestae Matris, et in Christo pie
defuncti Filioli.
M. Gressum cur acuis, mea prima parentis imago,
Tam subito cupiens visere coelicolos ?
Te ne senectae albae solum solamen haberi
Vis? desiderio rite tui subigor.
5 Ah, mi Filiole, o si sorte tua potuissem,
Sancta morte mea reddere te validum!
F. Luctibus indulges, mea cur dulcissima Mater;
Tristitiae maculas exue nunc animis!
Pallida me rapuit mors in puerilibus Annis:
10 Sic placuit Domino, sic placuitque mihi.
Jam feror ad patriam mihi Christi vulnere partam.
Adsto choro jam nunc Angelico in numero.
Angelicoque Deo in plausu do munera laudum.
Terrarum in tumulo mortua membra jacent;
15 Hisce Vale longum in tempus, charissima Mater;
Cum Christo in coelis consociatus eo.
Moestissimis Dn. Parentibus haec in jam jam oborti
moeroris levamen deproperabat
26. Adr: Johannes Holstenius – Aut: Nicolaus Sylvius (cf. 14) H, [Tartu UB]
EPICEDIUM
Mortuus loquitur.
Nescio quid Genitor suspiria tristia ducit?
Et pergit miris indoluisse modis?
Nescio quid tristis Matris tremor occupat artus,
Et fluit in gelidos langvida dextra sinus.
Pater et Mater.
5 Talia quid quaeris? reor et nos posse dolere,
Et nos luctiferum vulnus habere scias.
Defunctus respondet.
Est ita; sed juvat hic, quaero, quid plangor et angor?
Sic vult, sic placuit, Tergemino ecce Deo.
Nos quoque debemus, quod inevitabile: Letho
10 Serius an citius venerit; hora venit.
Auctor.
Hunc Paradisiacos Christus deduxit in hortos,
Angelicosque inter gaudia summa Choros:
Gaudia quae nemo audivit, quae lumine nemo
Vidit; quae nemo fingere mente potest.
27. Adr: Johannes Holstenius – Aut: Nicolaus Utter (cf. 14) H, [Tartu UB]