1654
1. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Gabriel Elvering (Sacris magisterii honoribus, quos /…/ decanus facultatis philosophicae /.../ Petrus S. Lidenius, log. et eth. professor ordinarius, ac /.../ SS. Theol. adjunct. /.../ in Regia Gustaviana Adolphina Academia, quae Dorpati Livonorum est /…/ die XIV. Decemb. an. M.DC.LIV. publice /.../ conferebat /…/ Olao Nic. Bergio, /.../ seqq. carminibus applaudunt patres civesque academici. Dorpati Livonorum, <1654>: J. Vogelius) Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
En quod, mi Bergi, Parnassi culmina montis
Scandere summopere sollicitus fueris:
Nunc tua Phoebeis, cinguntur tempora sertis
Ad votumque cadunt jura Magisterii.
5 Gratulor ergo novos virtus quos tradit honores
Crescant hi, crescat virtus amorque boni!
Major sic tandem laus surget, gloria major,
Sic carus Patriae, carus erisque DEO.
Σύγχαρμα
SS. Theol. P.P.
2. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Petrus Lidenius (cf. 1) Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
BERGI Pieridum Cultor celeberrime OLAE
Dudum dignus eras, Tu, praemia queis Studiorum,
Ecce novenfilium ad nutum tibi Apollo Sororum,
Confert; praeclarum nomen Titulumque MAGISTRI.
5 Prosit honor! prosit! quam plurima commoda Jovae
Adferat in laudem! Patriae et dulce emolumentum!
Ita
cordicitus adgratulor vo-
veoque
Fac. Phil. Decanus.
3. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Olaus Wexionius (cf. 1)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Dignus eras cingi dudum Doctissime Bergi;
Nunc igitur merito Laurea serta capis?
Serta capis merito, nec enim Te rectius alter:
Hinc patriae grator gratulor atque Tibi!
Sincero affectu, ut tumul-
tuarie, fudit
Polit. et Hist. Prof.
4. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: G(udmundus) L(idenius) (cf. 1)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Jam tua messis adest, non torpens namque cicada
Hactenus extiteras, jam tua messis adest.
Qui ferit aut cumulat quid, fructus tempore tandem
Redditur, expertus qui ferit aut cumulat.
5 Et documentum en Ti multum venerande Magister
Redditur, hoc tandem tempore proficuo,
Tempore proficuo en tibi redditur, hic studiorum
Optatus fructus, gloria honorque novus!
Applaudebat
5. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Henricus Igelström (cf. 1)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Nec mea te poterit jam carmine Musa silere,
BERGI, quin tradat vota parata tibi.
Sicque Magistro (io!) tibi summus adesse Magister
In cunctis pergat: Sint rata vota mea.
Dn. Praeceptori suo ut fluxit
ita scripsit
Nobilis Liv.
6. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Haraldus Igelström (cf.1)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Dante DEO BERGI merito Praeceptor amande,
Jamque tuum lauru cingit Apollo caput.
Sit faustum felixque Deus meditanda gubernet,
Atque sui in laudem, propositumque regat.
Nobilis Liv.
7. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Gustavus Igelström (cf. 1)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Sic Praeceptori voveo de pectore toto
Prospera cuncta libens, quae dabit usque Deus.
Nobil. Liv.
8. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Petrus Sporsoelius (cf. 1)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Tempus adest tandem, dum te studuisse juvabit,
Tempus adest virtus quo praemia digna reportet,
Tempus adest probitas tua ut instar lucis amoenae
Splendeat, et claros titulos et Nomina honoris
5 Gestes, hinc gaude mi nomine reque MAGISTER.
Honoris et amoris E.
sc.
9. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Simon Theodori Hodensius (cf. 1)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Magna ex Marte venit virtutis adorea: sic et
Artis pulcher honor, non minor est meritis.
Artes Ingenuae quos dant OLAVE Triumphos
Nunc expertus ovas laetus honore novo.
5 Eusebiae et Sophiae, sic tandem incumbere prodest;
Nulli Cultori namque Minerva deest.
Prosit honor voveo, multum dilecte MAGISTER,
Praemia constanti digna labore cape.
Ita lubenti animo gratu-
labatur
10. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Olaus Dalinus (cf. 1) Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Magister Olaus Nicolai Bergius Smolandia-
Svecus
ἀναγραμματιζόμενος.
Strenuus in bello Miles armis vagas, o gaudio accis.
Enodatio.
Strenuus in bello Miles ceu se gerit armis
Ambiguo passim pressus ab ense vagans:
Non contentus eo quod ducit ab hoste trophaeo
Semper in alternum gaudet abire decus.
5 Eusebiae studiis sic tu nec fraena remittis
Quae tuus ecce labor praemia larga dabit:
Tu quia Poeoniis mi BERGI docte Camoenis
Invigilasti et in his pergere semper amas.
Delius hinc augur, qui nervis temperat arcum
10 Servans Castalii flumina sacra vadi,
Texet odoratam vario de flore coronam
Offeret et meritis, debita serta comis.
Cum tibi legitima titulos ratione parasti
Dignos Philosopho laudis honore frui,
15 Praeprimis igitur tibi confert laurea serta
Almae virtutes quae meruere tuae.
Ex numero pulcro discedis honore Magister
Ex merito capiens praemia magna tuo.
Gaudio et hinc reliquos accis vigilare Camoenis
20 Educat Aonio quos Schola summa Thymo.
Hinc patriae acceptus fueris sic Charus Amicis
Quo fias major cresce vire atque, vale.
Uti moris, ita honoris E. gratu-
lari voluit anim. et calam.
11. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Zacharias Johannis Colliander (cf. 1)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Quid labor et vigilans industria possit, OLAUS
Gloria vera venit si qua labore venit.
Tu Sophiae jungis docte decus artis honestum,
Et mores tinctas integritate geris.
5 Qui Studiis prodes simul exemplisque juventae,
Et juvat ingenua ponere in arte dies.
Ecce per ingenuas artes, BERGI caput effers,
Ecce capis fructus artis et ingenii.
Ita populari suo jucundissimo ani-
mitus gratulatur
Smol.
12. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Erlandus Hiärne (cf. 1)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
᾿Αναγραμματικῶς
i in e verso
Euge incola Orbis Salus.
Fortibus est aliquid rura exercere juvencis:
Praestat ubique Salus.
Sylvicolae est aliquid studia exercere Dianae:
Incola gaudia habet.
5 Est aliquid positos numerare in foenere nummos:
Orbis amat Simile.
Est aliquid Patriam numeroso Marte tueri:
Incola fidus adit.
Est aliquid placuisse Viris Magnatibus Orbis:
10 Sed ruit Orbis iners:
Ast melius clariis vitae dare tempora Musis:
Euge fidelis eris!
Euge, igitur faciles optans transmittere soles;
Invigiles studiis.
15 BERGI fide DEO, tandemque Salus erit Orbis:
Sic pia fata jubent.
Nominis e studiis meritam capiendo Salutem;
Euge Magister eris.
Dignus honore Magisterii hic, cui Pallas amica est,
20 Adsit ab axe Salus!
Congratulans f.
13. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Nicolai B. Hagenius (cf. 1)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Gratulor o BERGI condignos carmine honores
Vere et condigne jam dudum quos meruisti;
Sintque precor Domino grati, tibi proficuique
Mi BERGI salve, salve mi Clare Magister
5 Exornes Patriam tanto charissimam honore.
Charissimo suo Fautori et Po-
pulari adpl.
14. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Andreas A. Dryander (cf. 1)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Per Anagramma:
Addito S.
SUB LAURO MAGIS EST! GERIS.
Enodatio.
Sub lauro magis est; veluti sub messe coloni
Sudor in occulto est, exhibitusque labor.
Sub lauro magis est; veluti turgente sub arca,
Nummis, Propolae[1] multa pericla[2] latent.
5 Sub lauro magis est; veluti sub Militis hasta
exsuperata necis sors latet atra viri.
Sub lauro magis est; quam jam geris ecce Magister
BERGI, sub lauro sudor in arte latet;
Non latet, ast index laurus sudoris amari
10 Ipsa siet. Merito gratulor ergo tibi:
Et voveo, messis felix, tibi plenaque theca,
Hic labor eximius, Gloria magna, siet.
Quod gratulabundus addidit
15. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Petrus Danielis Stenius (cf. 1)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Dante DEO, Doctis tandem reverentia habetur,
Dante DEO virtus quoque praemia digna reportat
Hoc expertus eris merito jam Docte Magister
Sis multum felix: Sis per pia secla[3] superstes,
5 Te DEUS omnipotens multos conservet in annos.
Devote apposuit
Petrus Dan. Stenius, Neric. Sv.
16. Adr: Olaus Nicolai Bergius - Aut: Laurentius C. Vocenius (cf. 1)
Linköping LB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Clara Brabeja manu nunc fert excelsus Apollo,
quae merito actutum jungere vult capiti.
Hinc tibi surget honos surgent quoque praemia magna,
Praemia digna solo, praemia digna polo.
5 Salve igitur BERGI qui scandis culmen honoris,
Atque nites clara fronde Magisterii.
Insuper et voveo succedant singula laeta,
Sintque novo gradui fata benigna tuo!
Properanti calamo gratul.
17. Adr: Olaus Dalinus – Aut: Gabriel Elvering (Disputatio IV. ordinaria de Scriptura sacra continens quaestionem de ejusdem divina autoritate, quae /.../ publicae disquisitioni subjicietur praeside Gabriele Elvering, /.../ in Academia Gustaviana /.../ respondente Olao Dalino, /.../ ad d. < > Octobr. /.../. Dorpati Livonorum, 1654: J. Vogelius) Göteborg UB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Ad Praestantissimum Dn. Respondentem
Amicum suum dilectum.
Principium fidei divino robore firmum
Unica Scriptura est sancto spiramine scripta.
Ast miserum, qui principium geminum sibi fingit!
Sed contra dogma hoc divinum degener ille
5 Papanus coetus conservat dogmata Papae
Impia, quae sacrae scripturae adversa repugnant.
Tantane vos vestri tenuit fiducia Papae!
Te doctum meliora manet mens, docte DALINE,
Sanior, aggredere hos hostes spolia ampla reporta!
Benevolent. E.
scrib.
P.P.
18. Adr: Olaus Dalinus – Aut: Ericus Holstenius (cf. 17) Göteborg UB, [Tartu UB]
GRATULATIO
DALINUS Domini Defendit Dogmata Docte,
Dissuadens Doctis, Dissona Dicta DEO.
Digna Dehinc Dominus DALINO Dona Daturus;
Ditescet Domini Dogmate, Dante DEO.
19. Adr: Olaus Dalinus – Aut: Haquinus Fredzbergius (cf. 17)
Göteborg UB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Gratulor ex animo tibi mi Patriota DALINE
Quod studio pergas invigilare sacro.
Vnde animi plagis fomenta sacrata petendum
Quasque pius votis expetit orbis opes.
5 Quod studium gemmas quoque vincit honore nitentes,
Et superat precio cuncta metalla suo.
Sunt cursus coeli qui curant mente profunda
Scrutari ac summi lucida tecta poli
Ast tibi sit curae Christum cognoscere fontem
10 Justitiae, aeterni qui patris est suboles:
Non moriturus honor te laeta hinc sorte manebit,
Mulcet ubi Elysias aura beata rosas.
Sincerae affectionis E. Doctiss. Dn. Re-
spondenti, Fautori suo honoran-
do gratulari voluit
20. Adr: Johannes Andreae Dryander - Aut: Andreas Virginius (Sacris magisterii honoribus, quos /.../ decanus facultatis philosophicae /.../ Petrus S. Lidenius, log. et eth. professor ordinarius, /…/ ac SS. Theol. adjunct. /.../ in Regia Gustaviana Adolphina Academia, quae Dorpati /.../ est /.../ die XIV. Decemb. an. M.DC.LIV. publice /.../ conferebat /…/ Johanni And. Dryandro, /…/ seqq. carminibus applaudunt cives academici. Dorpati Livonorum, <1654>: J. Vogelius)H, [UUB], [Tartu UB]
GRATULATIO
Eximias alii virtutes, Clare Magister,
Decantent, dotes ingeniique tui:
Quod petis, en tibi do, cordis mea candida vota;
Votis hisce Deus pondus inesse sinat:
5 Semper honos vigeat, firma et laus posthuma constet,
In patriam reducem te faciatque DEUS.
Ita gratulabundus cecinit
SS. Th. D. et Prof. prim. nec
non p.t. Acad. GUSTAVIanae Rector.
21. Adr: Johannes Andreae Dryander - Aut: Petrus Lidenius (cf. 20)
H, [UUB], [Tartu UB]
GRATULATIO
Num messem optatam septem subjecta Trioni
Concedat tellus, brumali hoc tempore, multi
Et merito dubitant alio sub sole calentes,
Attamen optatam messem, mi Docte DRYANDER,
5 Profert bruma tibi, vide ager quem tu coluisti
Quam dulces profert fructus! tandem ergo laboris
Recte exantlati quantum meminisse juvabit!
Gratulor, o Patriae decus, in laudemque JEHOVAE
Vt cadat voveo haec messis! solamina multa,
10 Accedant precor inde tuis, Tibi et emolumentum.
Ita Populari et Hospiti meo
adplaudo
P.P. et h.t. Fac. Phil. Decan.
22. Adr: Johannes Andreae Dryander - Aut: Olaus Wexionius (cf. 20)
H, [UUB], [Tartu UB]
GRATULATIO
Carmine culto
Te celebrare
Mens peramica
5 Expetit. Ast cum
Tempus hoc Arctum
Id vetet; oro,
Accipe votum,
Quo precor ampla
10 Haecce Corona
Quam Tibi confert
Magnus Apollo
Prosit; Et alta
Tollat ad astra,
15 Perpetuandam
Nominis illam
Quam meruisti
Jam bene famam.
Sic erit ut Te
20 Jure salutet
Svecica nostra
Terra MAGISTRUM.
Festina manu, calido tamen affectu
scribebam
Polit. et Hist. Prof. Publ.
23. Adr: Johannes Andreae Dryander - Aut: Gudmundus Lidenius (cf. 20)
H, [UUB], [Tartu UB]
GRATULATIO
In patriam rediens quondam Laërtius Heros,
Nec Loti captus dulcedine nec Polyphemi
Faucibus absumptus nec iter remorantur iniqui
Sirenesque negat Circes gustare liquores,
5 Appulit in patriam felix facundus Ulysses.
Tu socium nostrum pars sic speciosa DRYANDER
Informas gressum, cautusque pericula vites
Quae struxit mundi fraus et malesvada voluptas.
Quid numerare refert? modo sis transgressus amice,
10 Nec minus optato studiis decoreris honore,
Conatum potius laudem et mea vota resolvam,
ut patriae decus almum sis, charisque propinquis
dum redeas felix, voveo, sis dulce levamen.
Sympatriotae et amico suo dilectis-
simo congratulabundus haecce
apposuit
24. Adr: Johannes Andreae Dryander - Aut: Petrus Sporsoelius (cf. 20)
H, [UUB], [Tartu UB]
GRATULATIO
Splendida sic virtus cingit tua tempora Lauro,
Nomen et eximium tibi dat nunc jure Minerva.
Post haec diceris Clarus praestansque Magister,
Dignaque sic Sophiae studiis jam praemia portas.
Quod congratulabundus
accinit
25. Adr: Johannes Andreae Dryander - Aut: Simon Theodori Hodensius (cf. 20)
H, [UUB], [Tartu UB]
GRATULATIO
Eusebiae felix cultor Sophiaeque Dryander,
Ingenio Musas splendidiore colis.
Ut decuit virtutis amor, vis Enthea mentis,
Adjungit Pallas serta verenda comis,
5 Macte novis titulis! Sint laeta encomia laudum,
Aeternum vireant serta Magisterii!
Ergo ter felix vivas mi Docte Magister
Et cedant votis cuncta benigna tuis.
Honoris et amicitiae infucatae
testificandae E. adjecit
26. Adr: Johannes Andreae Dryander - Aut: Olaus Dalinus (cf. 20)
H, [UUB], [Tartu UB]
GRATULATIO
Nuper in occursum venit mihi clarus Apollo,
Attulit et teneris, florida serta rosis.
Quaerito quo tendat? paucis ita voce profatus
Floribus ornatum pergo ait ille caput:
5 Ulterius rogito cujus jam tempora lauro
Cinges et viridis frondis honore comas?
Artibus ingenuis culti et virtute Dryandri
Respondit, cingent, Laurea serta caput.
Gratulor ecce tibi tales quod cernis honores
10 Quos tribuit Doctis, Cultus Apollo, viris.
Hinc addo svasor saltem, ne pergere cesses
Crescat ut in seros Gloria sera dies.
Paucula haecce Honoris et
Amoris E.
DorpatI pennIs LaetIs perarabat AMICo[4]
27. Adr: Johannes Andreae Dryander - Aut: Zacharias Johannis Colliander (cf. 20)
H, [UUB], [Tartu UB]
GRATULATIO
Ante perpessus fueras labores,
Ergo nunc dignos capias honores,
Inter et doctos residebis unus
Docte Magister.
5 Unde laetatus, Patriae, propinquis,
Et tuis charis genitoribusque
Et mihi, pleno, tibi, chare frater
Gratulor ore.
Et precor longum valeas in aevum
10 Tu diu clarus Sophia Dryander
Floreas semper velut ad fluentum
Quercus amoena.
Quod fratri ex animo lingva manusque vovent,
Tui
28. Adr: Johannes Andreae Dryander - Aut: Nicolaus B. Hagenius (cf. 20)
H, [UUB], [Tartu UB]
GRATULATIO
M. JOHANNES DRYANDER SMOLANDUS.
Per Acrost.
Ingenuos Doctrina Sol Studio |
Membrum Inter Juvenes Divum Dicit Sophiae Sic |
Maneas Mi Jamque Ire Diadema Sis Semperque |
Magne Magister, Juberis, Superstes! |
Votum.
5 Quo tua te virtus jubeat Doctrina Fidesque
Nomine praeclaro Docte Dryander eas.
Singula fausta tibi lauro redimite Magister
Ex animo laeto comprecor et voveo.
29. Adr: Johannes Andreae Dryander - Aut: Andreas And. Dryander (cf. 20)
H, [UUB], [Tartu UB]
GRATULATIO
Allegoria.
Aesonius Jason, dum Cholcida missus adiret
Duceret auricomum vellus ut in patriam
Plurima sustinuit terraque marique pericla,[5]
Mystica quae vatum dogmata commemorant.
5 Dum Bithyniacam, Saphiros, Symplegades atras
(Quae gravis esse solent puppibus interitus)
Transnatat et cautis in itinere ludit aplustris
Donec Cholcorum littora Cymba tenet.
Naribus efflantes vulcanum postea tauros
10 Jungit et arte domat, dentibus arva serens
Et clypeata seges dum mox exhorruit hastis
Viribus intrepidis sternitur ense viri!
Velleris excubias vigili peragente Dracone
Sopito, tandem vellera cara capit!
15 Quod tamen effecit Medeae doctus ab arte
Quae simul auxilium consiliumque dedit,
Hisce exantlatis tantoque labore periclis[6]
En redit in patrios vellere Iason agros.
Cujus ad accessum gratas plebs exstruit aras,
20 Aesone quo nati nomina sera manent,
En simili patriis oris ratione profectus
Vellera capturus clare Dryander eras.
Non tamen ad lucum convallem Martis; et artis
(Dorpta) locum celebrem te tua propra vehit.
25 Desidiae vitas Scopulos Vini Venerisque
Quaque decet juvenem dirigis arte ratem.
Aeripedes tauros, Affectus comprimis, Iram
Ipse domas, fraenas Bilis et Imperium
Atque trucem segetem, quibus ad tua laeta trophaea
30 (Quae laudem mereant) surgit in ore livor.
Hos animi patiens, prudens, depellis arena
Dum modice suffers verba maligna virum,
Et sopire potes spaciosum mole Draconem
Dum prece pervigiles aufugis insidias.
35 Quod Medea juvat, consilia tuta sequendo
Μῆδος consilium est quo pia facta regis.
Vellera, candidulis sunt aurea Lantea sertis
Quam tuus ingenii cepit in arte labor.
Hinc patriam rediens ut dives vellere Iason
40 Verticis in summo Laurea serta gerit.
Exstruit ergo tibi sociata Heliconia proles
Aras. Sudorum conscia turba litat.
Gratulor hinc patriae, genitoribus atque propinquis
Vellere de capto gratulor atque tibi
45 Sangvine fraterno perchare, et Clare Magister
In seros annos vive mihique fave.
Ergo.
50
|
Mascula Sic Druidum Consurgit Gloria Stirpis |
Sic Druidum Sobolis fulcrum fulcimen avitae |
Consurgit fulcrum pernobile germen |
Gloria fulcimen pernobile germen honoris |
Stirpis, avitae, germen, honoris, |
Quam
Novis fratris sui honorandi lubens addidit honoribus
30. Adr: Benedictus N. Ekaeus – Aut: Gabriel Elvering (Discursus theologicus de aeterna filiorum Dei ad vitam aeternam praedestinatione; quam sub praesidio /.../ Gabrielis Elvering, /.../ in Regia Dorpatensi /.../ Academia publico examini sistit Benedictus N. Ekaeus, /.../ auth. et respondens, ad diem < > Augusti an. 1654. /.../. Dorpati Livonorum, <1654>: J. Vogelius) UUB, H, EAB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Eximio Dn. Respondenti, Amico meo
dilectissimo,
De PRAEDESTINATIONE dispu-
tanti
S. P. P.
Sic Benedictus eris, si dogmata sacra tueris
Quod non desidiae grande sed artis opus.
His bene munitus sacra fortis bella capesses,
Hosteque devicto, pulchra trophaea feres.
5 Sit tuus ille ratus conatus et utilis olim,
Cum sanctae plebis cura gerenda premet.
Quae nunc arma paras haec usibus opto futuris