1656
1. Adr: Georgius Georgii Gezelius - Aut: Andreas Virginius (Disputatio ethica de fortitudine, quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati /.../ est /…/ sub praesidio /.../ Georgii Preusii, /.../ pro gradu et privilegiis magisterij philosoph. reportandis, /.../ disputationis exercitio submittit Georgius Georgii Gezelius. Ad diem 14. Maji /…/. <Dorpat>, 1656: J. Vogelius) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Laude sua Mavors dirus dignatur alumnos
Atque illis tandem digna Brabeja refert.
Ipsus Apollo suos etiam dignatur honore,
Egregium certe queis diadema parat.
5 GEZELI, haut curas, praeclare, cruore parandam
Laudem, ast Musarum tu diadema petis.
Nempe velut quondam post agmina multa laborum,
Abstulit auratae vellera Jason ovis.
Sic tu, GEZELI, virtutis praemia tollis,
10 Praemia fers studiis splendida digna tuis.
His ito felix, patriamque revisito Sospes,
Meque tibi addictum, sicut amaris, ama.
Ita virtute atque Eruditione Praestantissimo Viro-Juveni
Dn. GEORGIO GEZELIO pro gradu honoris
in Philosophia summo maxima cum laude
disputanti, amico meo percharo,
gratulari volui
Andreas Virginius, SS. Theol. D.
et Profess. Primar.
2. Adr: Georgius Georgii Gezelius - Aut: Ericus Holstenius (cf. 1) UUB, [Tartu UB]
GRATULATIO
Fortis Bellonae quid possit Miles in armis,
Praestenti scripto, Sympatriota, refers.
Aoniis sudans quid possit Miles in arvis,
Exemplo proprio Sympatriota doces.
5 Praemia virtutis dare gratus uterque ministris,
Aurum Mars, Laurum culta Minerva solet.
Laurum Consequeris meruit quam Musa, sed Aurum
Mavortis donum, qui dabit inde et erit.
Hisce Sympatriotae dilectissimo pro Gradu
erudite disputanti Congratulari,
amorem contestari, et fausta
quaevis adprecari voluit
Hebr. et Gr. Ling. Prof.
Ord.