Fundamentum huius glossarii fuit glossarium Latino-Estonicum in fine libri de lingua Latina ab A. Härma anno MCMLV editi locatum, quod duo milia verborum continet. Id suppletum est auxilio horum glossariorum: A.Gariel, Dictionnaire Latin-Français (Lutetiae Parisiorum: Hatier, MCMXXVIII); R.Kleis, Ü. Torpats, L. Gross, H. Freymann, Ladina-eesti sõnaraamat / Glossarium Latino-Estonicum (Revalie: Valgus, MCMLXXXVI) atque Lewis and Short Latin Dictionary. Glossarium Estonico-Latinum novum atque nondum perfectum est. Utrumque glossarium etiam verbis a vobis quaesitis vel ad curatores glossarii missis suppletur. Quaerere potestis et in lemmatis et in toto articulo. Numerus articulorum glossarii ostenditur, cum litteras quasdam pro quaesitione scribitis. XV articuli simul ostenduntur. Etiam plurima verba quaeri possunt, si ea spatio vacuo separatis.
Anton Härma, 1955 Sven-O. Paavel, 1999-2010 Ivo Volt, 1999-2010 |